In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Secunda conclusio, lege divina positiva celanda esse peccata accepta in confessione, probat triplici ratione. Tertia conclusio id ipsum cautum esse Jure canonico, ex ratione ad oppositum ; et magis laudat Doctor, et merito, pro poenitentia, detrusionem in monasterium, quam peregrinationem per mundum.
Secunda conclusio (e), scilicet quod tenetur lege divina positiva, probatur primo sic : Quilibet Christianus tenetur non dare occasionem alteri, qua revocetur a lege Christi ; sed lex Christi est de confessione facienda, ut est ostensum dist. 17. igitur quilibet in lege Christi tenetur non retrahere aliquem a confessione facienda: sed revelans confessionem occasione data, retrahit aliquos a confessione ; ergo, etc.
Si dicas, etsi ille Sacerdos revelat, tamen alius erit celator secreti, hoc nihil est, quia iste quantum est ex genere operis sui, dat occasionem alteri cavendi eodem modo a singulis confessoribus.
Item secundo sic : Christus statuit arbitrium poenitentiae esse ultimum in terris quantum ad illud crimen confessum: quod patet ex illo verbo Matth. 16. Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis, id est, finaliter et ultimate approbatum; et Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. supple in judicio divino finaliter remissa approbantur: ergo peccat contra legem Christi quicumque aliquid in isto foro discussum, et ibi finaliter terminatum deducit ad alium forum publicum ; sed revelans, quantum in se est, facit, quod deduci possit ad alium forum: ergo etc.
Tertio sic : dans occasionem peccandi mortaliter exequendo praeceptum Christi, peccat mortaliter, quia praeceptum, quod esset debite exequendum, iste quantum in se est, facit indebite exequi: sed revelans confessionem dat occasionem indebite exequendi Christi praeceptum de confitendo, quia mendaciter ; dat enim occasionem, ut aliquis confessione se ipsum laudet, et alium quem odit, vituperet, ut sic indigne a confessore promoveatur, et alius puniatur: ergo, etc.
Tertia conclusio, quod est de Jure positivo Ecclesiae, celatio, etc quae patet ex allegatis ad oppositum, inter quae secundum fuit melius et rationabilius; non enim expedit, quod propter aliquod crimen fiat aliquis vagabundus, dum tamen aliquo modo ejus mora communis, vel solitaria possit inter homines tolerari, quia vagabundus magis voluntati suae malae dimitteretur, et ita tam in se, quam in aliis plus peccaret, et noceret, quam si aretae custodiae manciparetur.