IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Secunda conclusio, etc. Hanc obligationem esse legis divinae positivae probat tribus rationibus. Prima est, quia ex natura revelationis revocarentur poenitentis a confessione, quae est in praecepto divino ; redderetur enim odiosa. Ad hanc reducitur ratio illa, quam formant alii, nempe committi sacrilegium contra reverentiam debitam Sacramenti, et fieret ei injuria, quam rationem fusius sequitur Suarez explicans hoc praeceptum esse juris divini naturalis. Doctor autem revocat praeceptum hoc ad jus divinum positivum, et recte. Quamvis enim praeceptum sit divinum naturale non committere sacrilegium contra Sacramenta, tamen hoc praeceptum generale aliquando applicatur ad materiam ex praecisa institutione Sacramenti, aliquando ex. circumstantia praecepti positivi adjuncti. Tunc autem est praeceptum divinum naturale, proprie loquendo, quando aliquid fit contra ipsam institutionem Sacramenti proxime, ut si omittatur materia, aut forma essentialiter requisita, vel si ipsum Sacramentum ad ludibrium exponatur, et hujusmodi; in primo casu est sacrilegium, ex speciali institutione Sacramenti ortum. In secundo vero ex generali praecepto religionis, quo res sacra, et spectans ad Dei cultum debet reverenter tractari, et in ordine ad proprium finem, non vero profane. Sacrilegium vero quod fundatur in praecepto positivo divino induit naturam ipsius praecepti, quia ideo praecise est contra reverentiam debitam Sacramenti directe, quia est contra tale praeceptum. Unde si tollatur praeceptum, aut ejus materia, jam non erit sacrilegium actus oppositus, aut alias qui est in praecepto. Tale est praeceptum sigilli, ut spectat ad jus positivum divinum et supernaturale. Unde Deus posset instituere poenitentiam, non addita alia obligatione ad secretum, praeter illam solam, quae est juris naturalis de servando secreto, quod magis declaratur in sententia eorum qui dicunt, posse Sacerdotem de licentia ipsius poenitentis revelare peccatum, quia, hoc dato, illa revelatio non esset contra reverentiam Sacramenti, neque alia ratio est, nisi quia praeceptum positivum non comprehendit secretum in illo casu. Sed si hoc secretum esset praecepti nap turalis ex praecisa institutione Sacramenti, sequeretur quod in nullo casu, etiam de licentia ipsius poenitentis, liceret revelare peccatum respective ad personam poenitentis; ergo haec obligatio non est juris divini naturalis, sed positivi, ut bene Doctor, quod consequenter tenere debent, qui asserunt de licentia poenitentis licere revelare. Subsumptura probatur, quia licet fama propria sit in potestate poenitentis, ut ei possit renuntiare, tamen Sacramentum non subest poenitenti, neque aliquid quod de jure divino naturali ex ipsa institutione convenit Sacramento, nec de licentia ejus posset confessarius praejudicare institutioni Sacramenti.
Potest tamen dici aliquo modo hoc prav ceptum spectato fine institutionis Sacramenti, et congruentia, reduci aliquo modo ad jus naturale divinum, quamvis ex fine extrinseco, et congruentia illa ex se non habeat vim obligandi, sed ex praecisa voluntate legislatoris. Unde advertendum est revelationem illam spectare ad justitiam et religionem, et alias virtutes. Qua fit contra praeceptum naturale secundi secreti cum dispendio famae proximi, est contra justitiam ; qua contra dilectionem debiiam proximo, est contra charitatem ; qua fit contra promissum implicitum, est contra veritatem ; et in his completur malitia ejus contra naturalem legem, quae obligatio, ut praecise spectat ad hanc legem, posset in multis casibus non obligare ex natura legis, ut si peccatum illud, de quo non vellet poenitens se emendare contra bonum non solum privati alterius, aut ipsius confessarii, ut si vellet eum interimere,sed contra bonum publicum,ut si vellet prodere civitatem hosti cum interemptione civium, tunc non tenetur quisquam ad secretum talis delicti, aut ex charitate, aut ex justitia, aut etiam ex promisso implicito, quod intelligitur juxta voluntatem quae debet praesumi secundum rectam rationem in promittente.
Eadem revelatio est contra virtutem religionis, ut fit in irreverentiam Sacramenti: hoc autem ipsi competit quatenus praeceptum illud negativum et universale adjunctum est, quod in nullo casu licet transgredi, et quamvis naturam praecepti ex motivo, et fine recte interpretamur comprehendere universaliter omnes casus, quos tam finis quam ipsum motivum comprehendit secundum rectam rationem, tamen obligationem ejus reducimus praecise in ipsam voluntatem praecipientis; et hanc sententiam videtur mihi sequi Vasquez 3. p. quaest. 93. art. 4. dub. 1.
quae est Doctoris in hac conclusione.
Secunda ratio Doctoris pro conclusione est ex natura hujus fori, in quo ultimate terminatur sententia, et processus de peccatis secretis (quae nullo modo spectant ad scientiam, aut forum publicum ) per sententiam Dei, et Sacerdotis in hoc tribunali, per remissionem peccati, et congruam satisfactionem lege praescriptam quantum ad interiorem et poenitentialera exteriorem ; ergo non licet ulterius ad scientiam et forum publicum reducere causam illam in proprio foro terminatam.
Tertia ratio est ex occasione, quam dat revelans ex natura operis faciendi confessionem indebite et sacrilege, ut poenitens seipsum laudet, alios vituperet, peccata non confiteretur sincere et integre quoad numerum, species et circumstantias. His tribus rationibus recte comprehendit Doctor motivum et materiam, et naturam hujus praecepti universalis negativi, quatenus extenditur semper et pro semper, ad omnes etiam casus universaliter, etiam ad illum quo ipse poenitens cederet juri suo, ut infra dicetur.
Tertia conclusio Doctoris est, hanc revelationem esse prohibitam jure Ecclesiastico ; hanc probat argumentum quod pro parte negativa quaestionis adducit in oppositum ex dist. 6. c. Sacerdos, ex cap.omnis utriusque sexus, etc. de paenitentes et remiss. in quibus determinatur poena revelantibus. Poena capituli Sacerdos, fuit depositio et obligatio ad peregrinationem omnibus diebus vitae suae; poena haec determinata est in cap. omnis utriusque sexus, quod est Concilii Lateranensis, ad reclusionem in aliquo Monasterio perpetuam, et simul depositionem i et hanc poenam esse magis rationabilem asserit Doctor, quia haec poena excludit magis periculum proprium animae Sacerdotis et commune aliorum. Si tamen aliquibus in Iocis desit commoditas eum recludendi. prior poena non esset omittenda, vel certe alio modo rigorose puniendum esset tale peccatum, quantum tempus, et facultas permitteret, secundum arbitrium Prae. latorum .
Quomodo autem convinci posset confessarius de hac revelatione, non ita constat inter Doctores. Aliqui dicunt incumbere Sacerdoti probare peccatum a se dictum audivisse extra confessionem. Ita Navarrus indictum cap. Sacerdos, et alii ; quod intelligerem esse verum quando alias nequiret haberi veritas ex aliis circumstantiis, res ex facto et concurrentibus est ponderanda et inquirenda, ne gravetur confessarius ultra debitum, neque ex alia parte delictum maneat impunitum. Unde constat periculosum et scandalosum esse colloqui de peccatis in confessione auditis, quamvis alias etiam fuerint cognita alia via, nisi cum magna discretione ex necessitate non est admittendum tale colloquium a confessario, et valde parce, et juxta modum cognitionis et scientiae, quam aliunde accepit, et explicando causam scientiae, ne ullo modo praesumi posset, eum uti scientia, quam habuit ex confessione poenitentis.