IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Quarta conclusio: Non tantum confessorem, sed etiam eos qui ab eo mediate vel immediate acceperunt, vel ipsum confitentem, dum confiteretur, audierunt, teneri ad sigillum. Item, hoc secretam pro semper et ad semper obligare, quia est praecepti negativi, et hoc respectu quarumcumque personarum, etiam Papae.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. De quis dico, quod non solum confessor, sed et is cui confessor revelat.
licet illicite, tenetur celare. Probatio, quia transferens aliquid in alium de facto, quod non potest licite de jure transferri, non dat illi alteri jus utendi, vel transferendi istud in alterum, quia ex quo non habuit jus, non potuit jus in alium transferre, quia nemo dat quod non habet; sed confessor revelans non habuit jus transferendi istud in alterum; ergo si de facto transferat,alius non habet ibi jus ulterius transferendi.
Idem dico de illo, qui audit confessionem confitentis, alius, scilicet a confessore. Si enim audit casualiter, non peccat,tenetur tamen ad silentium: si vero dolose, mortaliter peccat, et adhuc tenetur ad silentium. Hae duae conditiones de quis, probantur per rationes prius positas ad primam et secundam conclusionem.
Sed (g) quando, dico quod pro semper et ad semper, quia est praeceptum negativum ; et ex hoc sequitur quod non magis post mortem confessi quam eo vivo, quia rationes positae ad primam et secundam conclusionem aeque concludunt de hoc, sicut de praecepto negativo pro tunc et tunc.
Sed (h) de cui, dicitur quod cuilibet tenetur celare nisi Superiori, cui in casu potest revelari. Sed rationes praemissae concludunt de superiori, sicut de inferiori, nisi in casu, quando scilicet inferior non potest absolvere, sed recipit, ut referat superiori, qui potest absolvere, et tunc censendum est, quod confitens sibi, ut inferiori, narrat sibi ut interpreti tantum ; et tunc stat totum intra unicum actum confessionis, in quo confitens et superior, qui solus tunc est confessor, sunt judicandus et judex ; medius autem qui audit et refert, tantummodo est interpres, tenetur tamen ad silentium quantum ad omnem alium ab illo cui est interpres.
Si dicas, (i) quod per hoc respondetur ad quoddam argumentum prius factum in illo cap. Officii, quia ibi inferior narrat superiori peccatum sibi confessum, et per consequens illud capitulum non probat quod liceat alicui etiam in universali dicere peccata audita extra forum confessionis. Hoc nihil est, quia ille Cardinalis non scripsit Papae, ut Papa absolveret, sed scripsit consilium requirens quid ipsemet faceret, ut Ipatet per responsionem Papae, qui non immediate absolvit illam mulierem de hoc, quod supposuit partum: sed respondet sibi qualiter discretus Sacerdos debet illi mulieri consulere.
Et consimiliter posset in tali dubio, requiri consilium, non tantum a superiori, sed a quocumque alio, prudenti, tamen, qui scilicet sciat consulere. Unde illud quod ibi dictum est contra rationem primam, generaliter est verum, scilicet quod peccatum confitentis non relatum, nec determinatum ad personam confitentem potest dici a confessore,et utiliter, imo necessario, quando non est ita peritus, ut sciat ipse consulere, et tunc potest utiliter et necessario dicere cuicumque prudenti qui scit consulere sibi. Sed numquid Papa potest praecipere (k), ut sibi reveletur ? Respondeo, diceret aliquid, numquid Papa potest supra jus naturae ?