CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De scientia Dei in generali secundum se, de praescientia, et providentia, et dispositione, praedestinatione, voluntate et potentia. Cumque supra disseruerimus ac plura dixerimus de his quae communiter secundum substantiam de Deo dicuntur, eorum tamen quaedam specialem efflagitant tractatum ; de quibus amodo tractandum est, id est, de scientia, praescientia, providentia, dispositione, praedestinatione, voluntate et potentia. Sciendum est igitur quod sapientia vel scientia Dei, cum sit una et simplex, tamen propter varios rerum status et diversos effectus plura ac diversa sortitur nomina. Dicitur enim non tantum scientia, sed etiam praescientia vel praevidentia, dispositio, praedestinatio et providentia.
De quibus sit praescientia vel praevidentia.
Et est praescientia sive praevidentia de futuris tantum, sed de omnibus, de bonis scilicet et de malis.
De quibus dispositio. Dispositio vero de faciendis.
De quibus praedestinatio. Praedestinatio de hominibus salvandis, et de bonis, quibus et hic liberantur et in futuro coronabuntur. Praedestinavit enim Deus ab aeterno homines ad bona eligendo, et praedestinavit eis bona praeparando. Quod homines praedestinavit. Apostolus ostendit dicens: Praedestinavit quos praescivit fieri conforines imaginis Filii sui. Et alibi: Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Quod autem bona eis praeparaverit, Propheta Isaias ostendit dicens : Oculus non vidit Deus absque te, quae praeparasti diligentibus vel expectantibus te. Ergo ab aeterno praedestinavit quosdam futuros bonos et beatos, id est, elegit, ut essent boni et beati, et bona eis praedestinavit, id est, praeparavit.
De quibus providentia. Providentia autem est gubernandorum, quae utique eodem modo videtur accipi, quo dispositio. Interdum tamen providentia accipitur pro praescientia.
De quibus sapientia vel scientia. Sapientia vero vel scientia de omnibus est, scilicet bonis et malis,
et de praesentibus, praeteritis et futuris, et non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis. Non enim ita scit Deus ista temporalia, ut seipsum nesciat, sed ipse solus seipsum perfecte novit, cujus scientiae comparatione omnis creaturae scientia imperfecta est.
Utrum scientia vel praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura ?
Hic considerari oportet, utrum scientia, vel praescientia, vel dispositio vel praedestinatio potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura ? Cum enim praescientia sit futurorum, et dispositio faciendorum, et praedestinatio salvandorum, si nulla essent futura, si nihil esset facturus Deus, vel aliquos salvaturus, non videtur potuisse in Deo esse praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio ; potuit autem Deus nulla praescire futura, potuit non creare aliquid, vel non salvare aliquos ; potuit ergo non esse in Deo praescientia, vel dispositio,vel praedestinatio. Ad hoc autem ita a quibusdam opponitur : Si, inquiunt, potuit praescientia Dei non esse in Deo ab aeterno, et potuit non esse ; si vero potuit non esse, cum praescientia Dei sit ejus scientia, et scientia sit ejus essentia ; potuit ergo non esse ab aeterno id quod est divina essentia. Ita et de dispositione et praedestinatione, quae est divina essentia, objiciunt. Addunt quoque et alia, ita dicentes: Si potuit Deus non praescire aliqua, cum idem sit Deo praescire quod scire, et scire quod esse ; potuit ergo non esse. Item, cum idem sit Deo praescium esse et Deum esse, si potuit non esse praescius, potuit non esse Deus; potuit autem non esse praescius, si potuit nulla praescire ; at potuit nulla praescire, quia potuit nulla facere.
Responsio, quod praescientia, et dispositio, et praedestinatio, quasi relative dicuntur ad futuras res vel ad faciendas.
Ad hoc juxta modulum nostrae intelligentiae ita dicimus : Praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio ad aliquid dici videntur. Sicut enim creator ad creaturam relative dicitur, ita praescientia vel praescius ad futura referri videtur, et dispositio ad facienda, ac praedestinatio ad salvanda. Verumtamen creator ita relative dicitur, ut essentiam non significet. Praescientia vero vel praescius et in respectu futurorum dicitur, et essentiam designat ; ita etiam dispositio et praedestinatio. Ideoque cum dicitur : Si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia, vel non esset Deus praescius, quia varia est ibi causa dicendi, distingui oportet rationem dicti. Cum ergo dicis : Si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia, vel non esset praescius, si in dicendo hanc causam attendis, scilicet quia nulla essent subjecta ejus praescientiae, unde ipsa possit dici praescientia, vel ipse praescius, quod utrumque dicitur propter futura ; verus est intellectus. Sin autem ea ratione id dicis, quod non sit in eo scientia, qua praescit futura, vel quod ipse non sit Deus, qui est futurorum praescius, falsa est intelligentia. Similiter et illae locutiones determinandae sunt : potuit non esse praescientia Dei, vel potuit non esse praescius, et potuit Deus non praescire aliqua, id est, potuit esse quod nulla futura subjecta essent ejus scientiae, et ita non posset dici praescius vel praescire, vel ejus scientia praescientia ; non tamen eo minus ipse esset vel ejus scientia, sed non posset dici praescius vel praescire vel praescientia, si ejus scientiae futura nulla forent subjecta. Similiter de dispositione et praedestinatione vel providentia. Haec enim, ut dictum est, ad temporalia referuntur et de temporalibus tantum sunt.
Quod scientia Dei non tantum est de temporalibus, sed etiam de aeternis.
Scientia vero vel sapientia non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis est ; ideoque, etsi nulla fuissent futura, esset tamen in Deo scientia eadem, quae modo est, nec minor esset quam modo, nec major est quam esset. Scivit ergo Deus ab aeterno aeternum et omne quod futurum erat, et scivit immutabiliter. Scit quoque non minus praeterita vel futura quam praesentia, et sua aeterna sapientia et immutabili scit ipse omnia quae sciuntur. " Omnis enim ratio supernae et terrenae sapientiae, ut ait Ambrosius, in eo est, quia omnem sapientiam et essentiam capit sua immensa scientia. "
Quare omnia dicantur esse in Deo, et quod factum est habet vitam in eo ?
Propterea omnia dicuntur esse in Deo et fuisse ab aeterno. Unde Auguslinus super Genes. " Haec visibilia, inquit, antequam fierent, non erant. Quomodo ergo Deo nota erant quae non erant ? Et rursus : Quomodo ea faceret, quae sibi nota non erant ? non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Proinde, antequam fierent, et erant et non erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. " Ecce hic habes, quod haec visibilia, antequam flerent, in Dei scientia erant. Ex hoc igitur sensu omnia dicuntur esse in Deo, et omne quod factum est dicitur esse vita in ipso ; non ideo quod, creatura sit Creator, vel quod ista temporalia essentialiter sint in Deo, sed quia in ejus scientia semper sunt, quae vita est.
Quod eadem ratione dicuntur omnia ei praesentia.
Inde est etiam, quod omnia dicuntur ei praesentia esse, non solum ea quae sunt, sed etiam ea quae praeterierunt, et ea quae futura sunt, secundum illud : Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt: " quia, ut ait Ambrosius in libro de Trinitate, ita cognoscit ea quae non sunt, ut ea quae sunt. " Et hac ratione omnia dicuntur esse in eo vel apud eum sive ei praesentia. Unde Augustinus super illum locum Psalmi : Et pulchritudo agri mecum est, ideo, inquit, mecum est, quia apud Deum nihil praeteriit, nihil futurum est. Cum illo sunt omnia futura, et ei non detrahuntur praeterita : Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabili sapientiae Dei. " Ecce hic aperit Augustinus, ex qua intelligentia accipienda sint hujusmodi verba : omnia sunt Deo praesentia, in Deo sunt omnia, vel cum Deo, vel apud Deum, vel in eo vita ; quia ineffabilis omnium cognitio in eo est.
(Finis textus Magistri.)