IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) De quarta conclusione videamus, etc. In hac conclusione determinat personas, materiam, tempus, et alias circumstantias obligationis hujus praecepti.
Primo confessorem obligari ad hoc secretum est probatum, in l. 2. et 3. conclusione, et omnes admittunt communi consensu,in hac dist.et 3. part quc est.93 . art. 4. Varii casus attinguntur in argumentis pro parte negativa, quae concernunt personam Sacerdotis, ut causa fugiendi mortem et insidias, causas confitendi integra sua peccata, causa etiam boni communis, quos infra resolvit Doctor in responsione ad argumenta eosque ibidem examinabimus.
Secunda persona,quam obligat secretum hoc, etiam qua Sacramentale est, proponitur illa, cui confessarius revelat, licet illicite, peccatum auditum solum in confessione ; quam sententiam tuetur Sylvester verbo confessor 3. quaest. 1 Richardus in hac dist. Navarr. in c. Sacerdos dist.6. de paenitentia, Suarez disp. 33. sect. 4. Vasquez 3. part, quaest. 93. art. 4. dub. 3. Ratio Doctoris est, quia illicite transferens aliquid in alium, quod de jure nequit transferre, non potest transferre in ipsum jus utendi illa re: huic affinis est ratio quam adducit Navarr. in cap. Sacerdos, quia res ad quemcumque transit, cum suo onere transit, capitulo ex litteris, de pignorib us,res autem in confessione dicta hoc habet onus ut celetur ; ergo tenetur is cui revelavit eam Sacerdos injuste, ut eam celet.
Vasquez loco citato utramque rationem tantum probare dicit obligationem secreti ex justitia, non vero obligationem sigilli, quam ipse alia ratione probat, quia nempe notitia quam habet Sacerdos immediate, mediate vero is, cui revelatur confessio, est in ordine ad confessionem, et per ipsam solam, quia poenitens eam non revelavit, nisi in sola confessione, ideo ,is cui Sacerdos eam revelat, ex notitia in confessione tantum habita, tenetur sigillo seu secreto confessionis. Sed haec ratio Vasquez non differt a prioribus, quas impugnat, quia non tantum acquirit poenitens jus celandi suum peccatum ex lege naturali de servando secreto, sed etiam ex lege speciali hujus Sacramenti, quo Deus voluit peccata confessa esse secreta; ergo non tantum injuria facta poenitenti est contra titulum fundatum, quem habet ex lege secreti naturalis, sed contra titulum, quem habet ex lege Sacramenti. Deinde praeceptum divinum sigilli respicit primo et per se materiam, nempe peccatum in confessione, et non aliter dictum, quod Deus voluit universaliter esse lectum ; secundario vero respicit personas, ad quas illa materia devenit per solam scientiam confessionis, et hoc praeceptum non solum respicit reverentiam Sacramenti, sed etiam indemnitatem et impunitatem poenitentis, quia judicium illud per sententiam terminari voluit Deus in foro secreto, et non posse reduci ad forum publicum, aut damnum aliquod poenitentis, ut bene Doctor insecunda probatione secundae conclusionis , ideoque remittit hanc conclusionem de obligatione tam Sacerdotis quam alterius ad fundamenta primae et secundae conclusionis. Ergo ex natura hujus praecepti et materiae quam primo respicit, atque adeo ipsius fori, quem concernit, acquiritur jus poenitenti, ut peccatum confessum et notum tantum ex confessione maneat secretum. Bene ergo Navarrus asserit hanc rem transire cum onere, bene etiam Doctor similiter dicit non posse Sacerdotem transferre jus utendi illa re, quam de facto transfert in alium, quae res transferri de jure non potest. Unde si is in quem transfertur de facto, utatur illa re, cujus usum prohibet lex, etiam peccat contra eamdem legem, sed hic non solum prohibetur translatio illa cognitionis peccati in confessione auditi per legem naturalem secreti, sed etiam per legem specialem, et privilegium confessionis ; ergo peccaret is cui revelatur injuste confessio, si non servaret eam secretam, contra utramque legem ; ideo Doctor in sua ratione loquitur universaliter de jure, ut comprehendat utramque legem, ex qua superius probavit emanare obligationem secreti, ac proinde se remittit ad probationes, ut dixi, primae et secundae conclusionis ; quae perinde impugnat asserentes teneri audientem a Confessario peccatum confessum solo teneri secreto naturali ; in qua opinione est Joannes de Medina C. de confessione, quaest, de his qui confessionem celare tenentur.
Sed quid dicendum de consultore, ut quando confessarius ad instructionem sui ipsius, et ad salutem poenitentis de licentia poenitentis consulit alium peritiorem, et quandoque necessarium est communicare casum, etiam respective ad personam poenitentis ob particularem circumstantiam et statum poenitentis, ex quibus oritur perplexitas in confessario. Quaeritur an consultor teneatur ad sigillum speciale confessionis ?
Respondet Vasquez, eum solum teneri ex secreto naturali. Contrarium Doctor supponit, quem sequitur Paludanus hac dist. quaest. 3. Adrianus quaest, ult. de confessione dub. ult Navarr. citatus, et in Summa cap. 8. Ledesma quaest. 10. art. 3. dub. 1. Petrus de Solo lectione 11.
de confessione, Viguerius in Summa cap. 16. sig. 4. Suarez loco citato, sect. 4. Ratio est, quia ille cognoscit praecise ex confessione quae inducit hanc obligationem, et quamvis non habeat claves, ponamus esse saecularem, tamen in parte concurrit ad actum clavis scientiae, ut recte D. Thomas et Suarez, et disponit judidicem quantum ad quaestionem juris.
(g) Sed quando, dico quod pro semper et ad semper, etc. Quia nempe est praeceptum universale negativum, ut supra visum est, ideo obligat in vita, et post mortem poenitentis.
(h) Sed de cui, dicitur quod cuilibet tenetur, etc. Haec opinio, quam rejicit, est Altisiodorensis lib. 4. Summae tract. 6. cap. 3. quaest. 1. qui communiter citatur in oppositum. Caeterum non adeo assertive hoc sequitur, citat enim praefato loco aliquos Magistros id dicere, quos ita impugnat ; si revelat, dicit confitens confessionem esse revelatam, ergo facit confessionem odiosam hominibus. Sed haec est causa quare non debet revelari confessio, ergo non debet eam revelare ; quod concedimus, inquit, dicentes quod in nullo casu revelari debet confessio, nisi forte ex aliquo matrimonio, vel ex re aliqua qua magnum detrimentum incurret, et nullum periculum immineret Sacramento confessionis ;iste casus quasi impossibilis est, etc. Haec ille, et casus quos proponit, de matrimonio in gradu prohibito, et annullante ob impedimentum, quod ipse in confessione tantum novit, item de irregularitate subditi, quam scit Superior in confessione, item de furto Ecclesiae conformiter ad dicta resolvit, quamvis in hoc videtur inclinare, ut possit Sacerdos uti scientia habita in confessione etiam extra confessionem citra praejudicium Sacramenti; haec videtur, mihi sententia Altisiodorensis , sed cujuscumque sit illa senteotia, patet ex dictis ejus impugnatio.
Excipit Doctor casum in quo necessarium est confessario recurrere ad Superiorem in casibus reservatis, quando excipit peccata in confessione, ut ea dicat Superiori, qui potest absolvere. Casus iste supponit Superiorem velle scire casum respective ad poenitentem, et non velle conferre auctoritatem absolvendi inferiori, sed per se absolvere, et injungere poenitentiam ex causa aliqua rationabili. Quod si poenitens sit talis, ut non audeat confiteri ore proprio Superiori, vel ex defectu idiomatis quod posset intelligere Superior, tunc Sacerdos habet rationem interpretis, et non absolventis ; sed ipse Superior poenitentem absolvit praesentem tamen et inter omnes integratur unus actus quia is qui primo excepit confessionem, sustinet partem poenitentis, eique accedit, et casus in praxi potest contingere: modus autem quo tam Superior quam confessarius se gerere debent in tali casu reservationis, explicatus est dist. 17. de casibus reservatis.
Ex hac conclusione sequitur idem dicendum de interprete, quamvis Cajetanus verbo confessio, condit. 11 Sotus supra citatus, negent eum teneri sigillo. Conclusio Doctoris est verior et communior quam docuit etiam dist. 17. circa finem, ubi agit de obligatione confitendi per interpretem, Richardus in hac dist. art. 4. quaest. 3. D. Thomas. quaest. 3. art. 1. quaestiunc. 3. Navarrus in cap. Sacerdos Medina Cod. de paenitentia quaest. 50. Suarez sect. 4. Vasquez dub. 2. et plures alii, quos citat contra Sotum. Ratio hujus est jam dicta, et quia, ut dicit Doctor, concurrit ex parte poenitentis ad actum Sacramentalem, et ex confessione cognoscit peccatum
Sed quid de confessione facta laico bona fide, vel quia putabatur esse Sacerdos, et seipsum finxit Sacerdotem, vel quia est error utrimque, ut putetur sic perfici Sacramentum, vel si causa instructionis facta est confessio et non intuitu Sacramenti ? Quantum ad primum casum, aliqui dicunt teneri talem sigillo confessionis, quod et tenet Suarez sectione secunda, quia hoc praeceptum in favorem poenitentis et Sacramenti est ampliandum, non vero restringendum; sufficit ergo intentio, bona fides et actus ex his procedens, ut inducatur obligatio sigilli. Haec sententia est probabilis, quia non requiritur ad hanc obligationem sigilli, ut actus sit terminatus, ex parte audientis confessionem, ut si sit Sacerdos, qui non habet jurisdictionem, sed fingit eam habere, vel certe audita confessione non absolvit, vel ex defectu jurisdictionis in casibus reservatis sibi, vel simpliciter, si est simplex Sacerdos extra casum necessitatis, et peccata sint mortalia, vel quoad aliqua, quibus annexa est reservatio directe, vel per censuram reservatam, tamen in eo casu tenetur ad sigillum, licet confessio facta non sit terminata per absolutionem. Ergo similiter nihil prohibet quin fingens se Sacerdotem etiam obligetur sigillo, ad quam obligationem sufficit bona fides poenitentis, et actum esse Sacramentalem ex intentione ejus et in aestimatione.
Alii docent non oriri sigillum ex hac confessione, quia non est actus Sacramentalis, ex defectu jurisdictionis et ministri idonei, sed oriri strictissimum secretum naturale. Prior sententia quae magis favet poenitenti et Sacramento, videtur praeferenda, quia et congruitas et motivum praecepti ad eam extenditur, et nocumentum avertendi a confessione facienda, atque alia plura incommoda. Unde censerem in foro extexiori talem severius puniendum esse, quam Sacerdotem revelantem confessionem, ob duplex sacrilegium in Sacramentum commissum, et injuriam duplicem in poenitentem commissam, ex quo patet ad secundum casum.
Ad tertium etiam respondetur negative quia ille actus non est Sacramentalis ne quidem in aestimatione: manet ergo solum obligatio naturalis secreti.
Ex quibus etiam sequitur ad fatuam conventionem quorumdam, quid dicendum sit, qui nullo modo perficientes Sacramentum, aut intendentes, extra confessionem revelant aliquod secretum sub sigillo confessionis, nam talis obligatio nequit induci ex pacto, et sine intentione Sacramenti ut bene docent Paludanus, Adrianus, Vasquez, Sotus.
Sed quid si poenitens voluerit confessionem suorum peccatorum facere coram Sacerdote, et Sacerdos noluerit eum audire ut confitentem, vel in ordine ad absolutionem dandam ?
Respondetur universaliter, quacumque via alter ipsi confiteatur tanquam judici, sive ipsum absolvat, sive non, oriri sigillum, et non esse meram consultationem in eo casu. Idem dico quando poenitens accedit ad Superiorem in casibus reservatis, petens ab eo licentiam et auctoritatem, ut confiteatur alteri, teneri Superiorem ad sigillum in eo casu, quia illa notitia quam habuit de reservatis in genere, fuit ei communicata per modum confessionis inchoatae, et in ordine ad Sacramentum.
Dico praeterea oriri sigillum ex confessione etiam sacrilega, ut quando quis revelat sua peccata sine animo emendandi se ipsum, sed ad evitandum scandalum, aut aliud inconveniens oritur sigillum ut patet ex consuetudine Ecclesiae, et illa accusatio est inchoatum Sacramentum, quamvis desit aliquid requisitum ex parte dispositionis poenitentis ad absolutionem.
(i) Si dicas quod per hoc respondetur ad quoddam, etc. Haec littera patet ex dictis contra Richardum supra in prima conclusione. Sed dubium est, an liceat confessario uti scientia habita in confessione, quando non sequitur violatio sigilli ?
Quinta conclusio : Nequit Sacerdos uti scientia habita in confessione, quando sequeretur violatio sigilli ; haec sequitur ex dictis. Sed difficultas est, an possit uti eadem, quando id non sequitur. Actiones variae sunt, in quibus contingere possit hic usus. Primo, in actibus justitiae vindicativae, ut puniendo ipsum in corpore, aut aliqua poena legali, ut submovendo ab officio, privando beneficio, aut struendo ipsi insidias, et procurando media, quibus deprehendi possit in peccato, ut quando ex confessione novit eum certo aliquo loco peccare, vel egredi Monasterio, per certam portam et fenestram, haec occludendo. Aliae spectant ad justitiam distributivam, ut in electione officiorum, possitne negare ipsi suffragium, aut statuere impedimentum, ne assumeretur ad officium, vel procurando ut amoveatur a certo loco, in quo novit eum peccare. Aliae actiones sunt ad administrationem Sacracramentorum. Aliae sunt, quibus statuitur impedimentum, quo abstrahatur a committendo aliquo crimine. Hi casus moventur quando sequitur suspicio confessarium in iis actibus procedere ex scientia habita in confessione, sive talis suspicio sequatur in ipso poenitente solo, sive in aliis; et intelliguntur iidem casus quando alias extra confessionem non habeat aliam scientiam, aut media, quibus procedere possit, verbi gratia, si quis ingressus confessoris cubiculum furatus est inde bursam, et hoc ipsum statim confessus fuerit, an poterit postea confessor deprehensa bursa ablata, procedere contra ipsum ex eo quod alius non ingressus sit cubiculum praeter ipsum.
Supponitur ergo primum posse confessariura uti scientia habita in confessione in ordine ad studium, ad consultationem cum peritioribus circa audita, ad praxim de suo poenitente, et aliis acquirendi, ad directionem propriae conscientiae. Supponitur secundo non licere Regularibus uti scientia habita in confessione, vel eam transferre ad actus gubernationis externae, ex decreto Clementis VIII. anno 1594. 26 Maii, quoad casus reservatos, id praecipientis tam confessariis quam Superioribus, ut caveant diligentissime, ne ea notitia, quam de aliorum peccatis in confessione habuerunt, ad exteriorem gubernationem utantur. Quoad hos ergo cessat quaestio. Difficultas est, si id jure divino alias sit prohibitum ? Prima sententia asserit licitas esse tales actiones, quando solus poenitens poterit suspicari. Alensis 4. p. quaest. 78. art. 1. memb. 2. ad 8. D. Thomas in 4. dist. 21. quaest. 2. art. 1. quaest. 1. ad 3. D. Bonaventura ibidem in 2. part. art. 2. quaest. 1. ad 3. Noster etiam Doctor videtur in eadem esse responsione ad 3. Paludanus quaest. 3. art. 3. Gabriel quaest, unio. art. 3. dub. 1. ad. 2. Probatur haec sententia, primo, quia sic utens non revelat confessionem ; ergo non violat sigillum, ad quod solum tenetur. Secundo, nullo jure privatur ex eo praecise quod confessionem alicujus audivit, sed omnes praedictos actus poterat alias, ut negare alicui suffragium, etc. Tertio, hic est finis reservationis casuum, ut Superior possit sibi subditos in iis rebus gubernare ; ergo potest uti scientia quam ea reservatione acquirit, quae est scientia in confessione. Ideo S. Thomas, Sotus, Navarrus, Sylvester, Paludanus tenent, non posse eum uti tali scientia in ordine ad ejus quem indignum novit ex confessione, sed teneri ad non dandum ipsi suffragium, vel amovendum ipsum. Sed hoc est falsum, ut patet ex decreto allegato Clementis, quod alias esset invalidum stante obligatione divini praecepti.
Secunda sententia negat in dictis actibus posse quemquam uti scientia habita in confessione, Armilla v. Confessor, Bannes 2. 2. quaest. 33. art. 8. Sanchez lib. 3. disp. 16. n. 3. et 4. Haec sententia habet argumenta non contemnenda, quia sic alias retraherentur homines a confessione facienda, quod reservatio casuum esset intolerabilis. Si Episcopus, verbi gratia, posset uti scientia habita in confessione quoad eum Clericum, qui commisit peccatum occultum, ex quo mereatur amotionem a beneficio, aut negationem promotionis ulterioris ; ergo si obligatio sigilli inducta sit ne confessio fieret onerosa, currit in proposito.
Dico primo: Illicitum est uti scientia in praejudicium aliquod poenitentis aut Sacramenti, sive sequatur suspicio, sive non. Probatur hac ratione, quia causa terminata in hoc foro non debet referri ad aliud forum ; sed utens scientia habita in confessione in praejudicium aliquod poeniten tis, id facit, quia improperat ipsi reipsa peccatum suum, et vindicat in foro externo ; ergo; haec conclusio a fortiori sequitur, quando nascitur suspicio.
Dico secundo, quando non sequitur suspicio ex natura actus, neque sequitur praejudicium aliquod poenitentis, videtur posse uti confessarium scientia habita in confessione, licet posset aliquis sic vel sic affectus, concipere aliquam levem suspicionem. Et hoc videtur deferendum primae sententiae, verbi gratia, aliqui intoxicarunt vinum, in quo consecrare vult Sacerdos, et hoc quidam eorum eidem confessus est, tunc potest Sacerdos, quamvis voluit celebrare, uti ea scientia,
tamen alias occasiones simulando ne celebret si absit mendacium, ut dolorem stomachi, vel infirmitatem, vel fundendo calicem, frangendo quasi ex casu ampullam vini, et ejusmodi. Idem dicendum de eo cui structae sunt insidiae, et id cognovit ex confessione unius insidiatoris, potest ex alia occasione declinare locum, et in hoc non revelat confessionem, quia res sunt aequivocae, et eorum usus potest esse ob varios fines ex libertate utentis. Verba autem significant determinate. Dixi quando suscipicio non oritur ex natura actus, ut si, verbi gratia, talis Sacerdos statim audita confessione exerceret aliquos actus, quos statim cognoscerent provenire ex confessione, ut si se armaret contra insidias, adhiberet comitatum tumultuarie, vel arriperet fugam, et hujusmodi, quia tunc censendus esset revelare sigillum ex his patet solutio ad dictos casus in specie acommodando singula singulis. (k) Sed numquid Papa potest praecipere, etc. Respondet negative, quia hoc secretum est juris naturalis, et Ecclesia non potest extendere jurisdictionem fori externi ad ea quae sunt mere occulta, et extra scientiam illius fori. Per jus naturae potest dici etiam Doctorem comprehendere etiam jus divinum, quod latum est de sigillo juxta naturam Sacramenti, et consentanee ad jus naturae, licet fortius liget quantum ad universalitatem materiae, includens omnes casus, in quibus alioquin jus naturalis secreti non obligaret. Vel dicendum est eum respondere a minori et notiori ad majus, quia si nequit praecipere revelationem secreti naturalis, in casu quo obligat, minus potest revelationem sigilli praecipere. Ex quo patet quid dicendum sit de aliis omnibus interrogantibus, quorum minor est auctoritas, in casu enim quando ex circumstantiis nocumenti imminentis exigitur responsio, servanda est regula, quam supra dist. 15. quaest. 4. tradit Doctor de reo interrogato non juridice.