CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia, ut guidditalive cognita.
Alensis 1.p. q. 23. m. 4. art. 1 .D. Thom. 1. p. q. lo. per tot. et q. 14. a. 6. D. Bonav. Me a. 1. q. 1. Aegid. 1. ei. 36. q. 2. art. 2. Capreol. q. 1. art. 1. Richard. d. 36. art. 2. q. 55. Durand. q. 3. Occhaiu hie q. 5. Gabr. q. 5. art. 2. Henr. quodl. 5. q. 3. et quodl. 2. q. 1 . Vasq. 1. p. d. 70. et 1.et .72. Suar. 1. p. tr. 1. lib. 3. c. 5.
Circa distinctionem trigesimam quintam quaero unum : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia, ut quidditative cognita ? Quod sic, Augustinus 83. q. q. 46. Ideae sunt formae aeternae et incommutabiles in mente divina, et non absolutae ; ergo respectivae, et non nisi ad alia a se ut quidditative cognita. quare distinguuntur secundum distinctionem istorum.
Item, Avicenna 8. Mel. c. 7. concedit in Deo esse relationem Dei ut intelligentis ad formas intellectas.
Item, Deus novit distincte alia a se ; ergo per aliquas distinctas rationes cognoscendi, et illae non possunt esse absolutae ; ergo relativae.
Praeterea, secundum Augustinum 5. super Gen. cap. 7. Omnia in Deo sunt vita, et idem videtur dicere super Joannem : Omnia in ipso vita erant, non vita aeterna creata, sed creatrix. Hoc non est verum, loquendo de ipsis objectis formaliter in se ; igitur de ipsis rationibus formalibus quibus cognoscuntur.
Contra, igitur illae relationes essent reales, quod est contra dictum in dist. 30. Probatio consequentiae, quia Deus prius intelligit alia a se quam intelligat se intelligere illa,-quia actus reflexus praesupponit: actum rectum ; ergo illae relationes, quae essent in Deo ad alia, essent in Deo ex natura rei, et non per actum intellectus considerantis illam intellectionem ; sed quod est ibi ex natura rei et non in objecto, ut cognitum est, est reale.
Praeterea, qua ratione essent relationes aeternae in Deo ad omnia cognita, pari ratione et ad omnia volita ut volita, et tunc illae relaliones essent reales, quia prius vult alia esse quam intelligat se velle illa, et ita relatio voluntatis ejus ad alia erit realis, quia non est in aliquo, ut cognitum est.
Supposito quod Deus sit intelligens, ex dist. 2. et quod essentia sua sit primum objectum in ratione sui, ex quaestione de subjecto primo Theologiae, et quod intellectus suus sit omnium intelligibilium, non quidem potentia, sed actu et simul, ex
distinct. 2. et hoc distincte, quia imperfectionis est in intelligente confuse intelligere.
Circa istam (a) quaestionem notandum est, quod ad intellectionem alicujus, tria videntur concurrere, videlicet objectum cognoscibile, intellectus ipse, et ratio cognoscendi. In intellectu autem ut potentia est, non oportet ponere distinctionem ad hoc ut distincte intelligat, quia etiam intellectus noster, ut videtur omnino indistinctus secundum rationem potentiae, potest plura intelligere ; igitur si est distinctio, quaeratur in objecto, vel ratione cognoscendi objectum, vel in ipsa intellectione.
Ponuntur (b) igitur relationes esse aeternas in Deo ad alia a se cognita simplici intelligentia, et quod istae relationes sint in essentia, ut est ratio cognoscendi, propter hoc quod nihil est ratio cognoscendi plura, nisi ut illa ratio appropriatur aliquo modo illis pluribus objectis cognitis.
Quod etiam confirmatur per hoc quod cognitio fit per simile ; ergo oportet rationem cognoscendi habere aliquam rationem propriam similitudinis ad ipsum objectum cognitum. Propter igitur istam determinationem, et istam assimilationem rationis cognoscendi ad objectum, ponuntur relationes aeternae tanquam rationes determinantes essentiam ut ratio intelligendi, et quibus ipsa essentia sit distincte similis objectis cognitis.
Aliter ponitur (c), quod istae relationes sunt in essentia divina ut est objectum cognitum, intelligitur enim ipsa omnino prima intellectione, ut penitus indistincta ; sed ad hoc, ut postea creatura intelligatur, intellectus comparat ipsam primo cognitam ad creaturam sub ratione imitabilis, et tunc intelligendo essentiam ut imitabilem, intelligit creaturam per illud objectum primum, sic sub tali relatione rationis consideratum.
Et differt haec opinio a prima, sicut isti modi dicendi videntur diversi, quorum unus poneret speciem eamdem esse rationem cognoscendi principium et conclusionem, non tamen nisi ut sub distinctis relationibus rationis correspondentibus istis cognitis sub propriis rationibus ; alius diceret ipsum principium sic cognitum esse rationem cognoscendi conclusionem, et hoc non ut principium absolute intellectum, sed in comparatione sive in relatione ad conclusionem.
Tertia opinio ponit ideas sive relationes tales in actu intelligendi, et habent talem rationem, quia intelligere nostrum, secundum Philosophum 5. Metaph. habet respectum ad intelligibile, sicut mensuratum ad mensuram ; igitur si esset infinitum sicut divinum, haberet respectum ad infinita intelligibilia ; quia autem finitus est, habet respectum ad intelligibile unum ; igitur cum intelligere divinum sit infinitum, in ipso erunt infinitae relationes ad infinita intelligibilia.