IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Non tantum peccata confitentis ( etiam venialia in specie), sed etiam circumstantias, et personam complicis cadere sub sigillum. Quod probant rationes pro prima conclusione, pro integritate confessionis non licere revelare complicem. Tenet Navar. cap. 7. n. 3. et c. Consideret, de poen. d. 5. citaus alios. et Vigor. c. 16. sig. 4. vers. 17. Arm. v. Confessio. Mars. 4. quaest. 12. Oppositum est commune, D. Bernard. in formula honestae vitae. D. Thom. opusc. 12. quaest. 6. et 4. dist. 16. quaest. 3. art. 2. D. Bonav. hic 2. a. 2. q. 3. Suarez citans multos, tom. 4. disp. 34. sect. 2. rem bene explicat.
De quid, dico (1) quod non tantum peccatum principale confitentis, et circumstantias peccati, quia circumstantiae non possunt bene revelari sine revelatione facti, sed et persona secunda, cum qua peccatur. Quod patet per rationes positas ad primam et secundam conclusionem, quia etiam confitens vult famam personae, cum qua peccavit, salvare, id est, deberet velle, sicut sui ; imo eo magis quod persona illa sibi fuit conjuncta in crimine, tantum enim magis tenetur ei ad boni restitutionem, quod per illam amisit, et ad custodiam illius boni, quod potest custodiri, non obstante illo malo commisso ; fidelitas etiam et veracitas et unitas, seu communitas, patet hic, ut prius.
Consimiliter tres rationes pro secunda conclusione, quia non celatio retrahit a confessione ; deducit etiam ad forum alium quod est in hoc foro ventilatum, et est occasio mentiendi in isto foro, ut prius dictum est.