CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Circa istam quaestionem. Notandum est, quod ad intellectionem alicujus tria requiruntur. Primo, objectum cognoscibile, quod maxime requiritur in ratione termini, et quod active concurrat ad intellectionem, hoc non est principaliter ex ratione objecti, sed quasi accidit sibi. Secundo, requiritur intellectus, ut recipiens talem intellectionem, qua formaliter intelligit, ut patet supra d. 3. q 7. Et quod intellectus ut intelligens, concurrat active ad intellectionem, hoc non est ex ratione intellectus, patet, quia si Deus infunderet intellectionem lapidis in intellectu, intellectus tunc diceretur intelligere, et tamen nonconcurret active. Tertio, requiritur ratio cognoscendi, et haec ratio dupliciter intelligi potest. Autquod sit simpliciter ratio repraesentandi objectum in ratione intelligibilis, sicut species intelligibilis in cognitione abstractiva, ut patet supra dist. 3. q 6. et penul tim. Aut quod sit ratio repraesentandi in cognitione intuitiva, et sic quidditas actu existens potest esse ratio repraesentandi se in ratione intelligibilis intuitive, quod tunc dicitur perfecte praesens, quando est in potentia perfecta ad causandum partialiter cognitionem intuitivam, et hoc dupliciter : quia aut est ratio repraesentandi se sub ratione propriae essentiae et sub propria praesentialitate ; aut sit ratio repraesentandi non tantum se, sed etiam aliud eminenter contentum in illo. Primo modo quaelibet creatura actu existens in propria existentia, (et maxime loquendo de creatura absoluta) poterit esse ratio repraesentandi se cuilibet intellectui creato. Secundo modo, essentia divina est ratio repraesentandi se perfectissime et quodlibet aliud distinctum ab ipsa, ut patet a Doctore supra q. penult, prolog. dist. 2. et 8. et infra 39. et alibi, nam aliud ab essentia divina ex sua ratione non fit praesens intellectui divino, ut patet a Doctore.
Secundo principaliter, ratio intelligendi potest intelligi requiri, aut ut ratio movendi, id est, producendi partialiter ipsam intellectionem, et hoc. modo in cognitione abstractiva species intelligibilis dicitur ratio cognoscendi objectum, quia ipsa est causa partialis intellectionis abs tractivae, ut patet supra dist. 3. q 6. et penul tim. et d. 18. et hoc, loquendo de cognitione; naturaliter acquisita, quia Deus posset infundere cognitionem abstractivam alicujus objecti, ut patet a Doctore in secundo d. 3. Aut in cognitione intuitiva requiritur ratio cognoscendi in ratione motivi, et sic quaelibet creatura habens propriam existentiam distinctam ab alia (maxime si est absoluta) potest esse ratio cognoscendi in ratione motivi, id est, quod partialiter potest concurrere ad productionem intellectionis sui. Et hoc modo nulla creatura potest esse ratio cognoscendi se respectu intellectus divini, ut patet a Doctore supra q. penult. prolog. d. 1. et 2. et hic infra, et 39. et alibi. Potest etiam aliquid esse ratio cognoscendi aliquid in ratione motivi, non tantum se, sed et quodlibet eminenter contentum in illo, et quodlibet identiReatum realiter illi, et sic essentia divina est ratio cognoscendi se in ratione quasi motivi, et proprietates hypostaticas et relationes communes in ipsa, ut aequalitas, similitudo, identitas, et omnem aliam creaturam, ut patet a Doctore sparsim in diversis locis, maxime in prolog. q. 1. et penultim. d. 3. et 35. 39. 24. qquodlib. et alibi. Ex hoc ultimo modo probat Doctor quod essentia divina est ratio cognoscendi respectu .intellectus divini omne aliud ab ipsa, non tantum in ratione motivi vel quasi motivi, sed etiam in ratione repraesentativa nam ipsa sola sufficit ad habendam cognitionem cujuscumque.
Si dicatur, nonne intellectus divinus concurrit ad hujusmodi cognitionem respectu aliorum?
Dico quod sic, tamen objectum dicitur concurrere respectu cognitionis sui et omnium contentorum in illo, quia talis cognitio principaliter specificatur ab objecto, ideo magis appropriate dicitur essentiam esse rationem cognoscendi se, et omnia alia a se, et sic patet titulus hujus quaestionis, quomodo debent intelligi.
(b) Ponuntur igitur relationes esse aeternas in Deo.
Dicit Thomas, quod essentia divina non est ratio cognoscendi omnia alia ab ipsa. Sed tot relationes rationis requiruntur in ipsa, quot sunfr objecta cognoscibilia inter se distincta alia ab ipsa, ita quod essentia sub relatione rationis repraesentativa lapidis, est ratio cognoscendi ipsum lapidem. Et similiter sub alia relatione rationis repraesentativa hominis, est ratio cognoscendi hominem, et sic de aliis.
(c) Aliter ponitur, etc. Henricus vult quod essentia nude sumpta non sit ratio cognoscendi alia objecta a se, sed essentia sub ista relatione rationis, qua comparatur ad creaturam in ratione imitabilis, et sic illa relatio erit ratio cognoscendi omnem creaturam. Et haec opinio differt a prima in hoc, quod haec vult quod ipsa essentia divina, ut cognita sub ista relatione rationis sit simpliciter ratio cognoscendi alia. Alia dicit, quod ipsa essentia sub distinctis relationibus rationis est ratio cognoscendi alia, ita quod quodlibet objectum cognoscibile requirit inessentia divina propriam relationem rationis, quae sit propria ratio cognoscendi illud. Et sic patent istae duae opiniones.