IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) De quid, dico non tantum peccatum, etc. Haec conclusio quoad primam partem patet ex prima et secunda conclusione, nempe peccata et circumstantias peccatorum cadere sub sigillo. Quoad secundam partem quae magis per se hic determinatur, nempe personam complicis cadere sub sigillo eodem, duo consideranda sunt, nempe id quod supponit, scilicet poenitentem posse confiteri personam complicis in casu ut mox explicabitur, et secundum est veritas ipsius conclusionis, quam hic probat.
Complex intelligitur persona communicans in eodem peccato, ex qua circumstantia aliqua contrahatur necessario confitenda, verbi gratia, stuprum cum virgine, incestus cum sorore, quae circumstantiae confitendae sunt: casus est quando complex est nota confessario, et patitur apud eum in privata opinione infamiam, eo modo quo ipse poenitens ; secludendo ergo alios casus ulterioris incommodi superius expressos. Item, si alias notum est confessario judicio confitentis complicem similibus peccatis alias implicari, vel si alias nota non est, casus quaestionis est ille expressus, in quo variant Doctoros. Canus in reiectione de paenit. pait. 5. dicit licere explicare personam complicis in articulo mortis, quia in tali casu debet cedere suae famae ob salutem alterius. Haec ratio non valet, quia vel praevalet praeceptum integrae confessionis, praecepto servandae famae complicis, vel non. Si primum, ergo etiam secluso articulo tenebitur confiteri ; si secundum, ergo neque in articulo. Consequentia patet, quia integritas confessionis nunquam est in consilio, semper enim tenetur quis ad integritatem, quando licet, hoc est, quando impedimentum non subest juris naturalis, aut divini prohibentis revelationem peccati talis, quod confitendo quis mortaliter peccaret. Difficultas ergo est, utrum praevalet in casu praeceptum integrae confessionis, aut praeceptum servandae famae complicis. Navarrus ergo in Summa cap. 1. num. 1. et sequentibus, et in cap. consideret in principio a n. 98. negat confitendam personam complicis ; quam sententiam docuit Innocentius IV. in cap. omnes utriusque sexus, Cajetan. in Summa v. Confessio, Armilla v. Circumstantia, Viguerius in Summa, cap. 16. sig. n. 11. Marsilius in 4. quaest. 12.
Oppositam sententiam tenet communis Schola, nempe licere quando non sequitur aliud incommodum praeter infamiam apud confessarium, nec aliud superest remedium ; ita Alensis 4. part. 18. memb. 4. art. 2. D. Thomas in 4. dist. 16. quaest. 3. art. 3. quaest. 5. D. Bonaventura in opusc. de modo confitendi, cap . 1. in 4. dist 21. part. 2. dist. Paludanus ibidem quaest. 3. art. 2. Richard. art. 5. Durand. dist. 17. Summae, v. confessio. et alii communiter. Rationes plures afferuntur hujus conclusionis, quae non convincunt. Probat Soto, quia non fit infamia complici ob sigilli secretum, ad quod tenetur confessarius. Haec ratio plus probat, quia sic sequeretur licere explicare complicem, quando non esset necessitas, item non teneri adire alium confessarium, si adsit, cui complex esset ignotus. Tertio apud unum solum diffamare proximum est peccatum, quamvis ille sit tenax secreti. Secundo probat, quia complex sua culpa patitur damnum peccato consentiens, quod mox subjiciendum est absolutioni. Haec ratio patitur eamdem impugnationem, neque evacuat difficultatem, quae in eo versatur, an sit obligatio confitendi talis peccati cum detrimento complicis. Tertia ratio Cordubensis, quia potest quis uti jure suo, quamvis inde sequatur aliquod damnum proximi; hoc quidem in multis verum est, sed in proposito si concluderet, sequeretur quod liceret cum damno vitae, famae, et bonorum proximi confiteri circumstantiam complicis, quod nemo dicit ; sic enim quis uteretur jure suo. Totum ergo hoc reduci potest ad illud non incurri obligationem juris naturalis servandi secretum in tali casu cum tanto damno meo, sicut non est obligatio defendendi vitam, et bona proximi cum damno gravi defendentis. Nec videtur ulla ratio obligare hominem ad non aperiendum crimen proximi secretum, quae etiam non obliget ad non aperiendum crimen proprium , in proposito integritas confessionis praeponderat famae propriae, ergo etiam alienae in multis etiam casibus possum alienum crimen aperire secreto alteri, verbi gratia, quando hoc est necessarium, ut in re magni momenti me adjuvet, quando periculum Reipublicae proditionis et hujusmodi subest.
Haec solutio non videtur stare. Resolutio ergo quaestionis reducenda est ad alia principia, negando praeceptum illud de servando famam esse juris naturalis stricte, sicut principium practicum notum ex terminis, aut conclusio sequens, sed ut congruum ad illa, eo modo quo aliqua praecepta secundae tabulae juxta Doctrinam Doctoris, sunt juris naturalis communiter dicti in 2. dist. 37. et in 4. dist. 17. quaest. 1. sig. In ista quaest, ubi ponit nihil esse proprie de jure naturali, nisi principium et conclusio, repraehendens Gratianum, et videtur extensive loqui de lege, dist. 11. q. 2. concl. 2.
Sic ergo interpretando legem naturae, qua teneor servare famam complicis, dicendum est praevalere virtutem superiorem religionis, magis, qua praecipitur confessio integra, quam obligatio, qua teneor famae proximi, cum detrimento tali, et cui ipse ut socius criminis renuntiavit in ordine ad confessionem, quando aliter nequit salvari.
Dices, ergo idem dicendum in quocumque detrimento proximi.
Respondetur non sequi, quia non est confessionis integrae obligatio cum tanto rigore, deinde in aliis damnis urget prae ter justitiam, charitas et reverentia Sacramenti, quae strictius obligat ex religione, quam confessio integra, redderetur enim Sacramentum odiosum, si ex illo notum esset inferri damnum alicui, etc.
Objicies contra conclusionem, praeceptum naturale praeponderat positivo, verbi gratia, si ingruat praeceptum positivum confessionis, et naturale defensionis proximi, teneor relinquere confessionem, et defendere proximum, quando nequeunt adimpleri ; sed integritas confessionis est juris positivi, non infamare complicem, juris naturalis, ergo.
Respondetur, quando damnum sequitur extrinsece ex malitia Sacerdotis, qui inde occasionem sumeret perdendi aut damnificandi complicem, est obligatio juris naturalis ; quando vero non sequitur aliud, nec timetur praeter id quod solum ex vi confessionis, ejusque ex natura sequitur, non incurritur obligatio juris naturalis. Advertendum non posse aliquem explicare in confessione peccatum ex quo sequeretur fractio sigilli. In his casibus, in quibus excusatur poenitens ab integritate confessionis, advertendum est non esse reservanda aliqua, nisi ut oportet. Unde quando non debet confiteri actus externus, debet internus confiteri, verbi gratia, in casu jam proposito de complice; et alii dicunt etiam pecatum deberi confiteri juxta circumstantiam in genere convenientem, verbi gratia, si sit stuprum, confiteri illud ( quando aliud non licet) sub specie fornicationis simplicis.
Aliqui sunt illius opinionis, ut liceat non audire integre confitentes, quando est magnus concursus in aliqua solemnitate, quo omnibus sit locus confessionis ; sed haec opinio non valet, quia ubi nullum est praeceptum, aut necessitas confessionis, magis obligat integritas quam confessio ; imo si foret praeceptum secluso casu necessitatis et periculi supra expresso, comprehendit integritatem.
His positis probatur a Doctore, sigillum extendi ad personam complicis ; tum quia ex natura confessionis, et intentione confitentis sequitur sigillum in illo casu, et tenetur poenitens complici non solum quoad restitutionem illius boni quod per eum amisit, sed etiam ad custodiam illius quod non amisit, quantum scilicet potest et debet custodiri, et rationes positae pro prima et secunda conclusione idem probant.
Idem consequenter dicendum de quibuscumque circumstantiis expositis in confessione, etiam imprudenter, vel causa necessitatis vel utilitatis, et si confessus sit defectum natalium, malae consuetudi nis, peccatum alterius etiam non complicis, et peccata non publica, ex rationibus dictis, quia alioquin reddetur confessio odiosa simplicibus, et aliis, si tota non maneret secreta sub eodem sigillo, ut bene Sotus et Suarez, licet contrarium aliqui tenent, ut Ledesma ; illud certum est, non licere uti scientia habita in confessione ad damnum alterius.