CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Positis tribus opinionibus convenientibus, quod essentia divina sine ideis vel relationibus rationis non est ratio cognoscendi creaturas, licet dissentiant in modo, refutat Doctor id in quo conveniunt, scilicet necessarias esse tales relationes. Primo, quia illae ideae cognoscuntur sine aliis, vel dabis processum ; ergo idem de omnibus aliis. Secundo, essentia si esset limitata sine idea, repraesentaret limitatum ; ergo cum sit illimitata repraesentat illimitalum sic, Tertio, ex essentia et idea non potest fieri principium, vel ratio cognoscendi per se una.
Contra (d) conclusionem, in qua concordant istae opiniones, scilicet quod istae relationes rationis sunt necessario ponendae in Deo distinctae secundum rationem, ad hoc ut intelligantur creaturae distincte in Deo, in ratione objectorum.
Arguitur primo sic : Istae rationes sunt cognoscibiles ab intellectu divino, quaero qua ratione cognoscendi, si aliis rationibus determinantibus essentiam ut est ratio, vel determinantibus essentiam, utestprimum objectum respectu objectorum secundorum, proceditur in infinitum, quia iterum ad istas alias rationes intelligendi praecedent aliae, et sic nunquam istae aliae rationes sunt intelligibiles a Deo, quia oportebit ipsum ante ipsas intellectas, intelligere alias infinities ; ergo oportet dare quod istae rationes possunt intelligi a Deo per essentiam ut nude acceptam, sive ut per rationem, sive ut istae cognoscantur per ipsam ut per primum objectum cognitum absolute. Et qua ratione ista poterunt cognosci per essentiam, unde essentia nude, pari ratione et ipsa objecta secundaria alia, quia ita videntur istae rationes habere rationes distinctorum objectorum, sicut et alia.
Sed dices quod rationes cognoscuntur ab intellectu divino per ipsa objecta ad quae sunt, ita quod essentia sub rationibus istis est ratio cognoscendi objecta alia, et illa cognita simul cum essentia sub diversis rationibus sunt ratio cognoscendi istas rationes, sicut extrema relationis videntur esse ratio cognoscendi relationem.
. Hoc videtur vilificare intellectum divinum, quia tunc esset passivus respectu aliorum objectorum cognitorum per istas rationes, per quae objecta actuabitur intellectus ad cognitionem istarum rationum.
Praeterea secundo (e), cujuscumque objecti ratio aliqua cognoscendi determinate potest esse aliquid limitatum ad illud, ejusdem potest esse aliquid illimitatum ad illud et ad aliud. Sed si essentia esset limitata respectu alicujus unius determinati cognoscibilis, ipsa esset determinate ratio cognoscendi illud absque omni respectu rei et rationis ; igitur si ipsa sit illimitata ratio respectu plurium cognoscibilium, potest esse ex se ratio cognoscendi quodcumque illorum, et omnia illa sine omni relatione rei et rationis. Probatio majoris, illimitatio non aufert ab aliquo aliquam perfectionem, sed stante perfectione, quae erat ad aliquid, quasi ponit similem perfectionem ad aliud, et ideo sicut dictum fuit dist. 7. et dist. 28. indeterminatum ex illimilatione, scilicet quod est indeterminatum ad plura positiva, ex seipso est determinatum ad quodlibet illorum, determinatione repugnante indeterminationi ad contradictoria. Probatio minoris, essentia ponitur propria ratio cognoscendi seipsam, et hoc sive ut objectum primum sive ut ratio cognoscendi objectum ; et istud competit essentiae mere sub ratione absoluta sine omni respectu rei, quia respectus realis non est in eadem persona ad se sine omni etiam respectu rationis. Probatio, quia ista intellectio non est collativa vel comparativa nec negotiativa; igitur per eam nulla relatio rationis causatur in aliquo.
Praeterea tertio (f), unius operationis oportet dare unum et objectum per se unum, et hoc maxime in simpliciter prima operatione, qualis est intellectio divina. Relatio autem rationis et ens reale, nihil unum per se faciunt, quia non possunt etiam habere per se unitatem secundi modi per se, quae minor est, quam essentialis unitas. Non enim potest relatio rationis consequi rem ex natura rei, et ideo non potest esse passio ejus ; ergo essentia sive ut objectum sive ut ratio intelligendi, et illa relatio rationis, non sunt unum per se objectum, nec una ratio intelligi gendi ; ergo oportet dare alterum, scilicet praecise in ratione primi objecti vel in ratione quo praecise, non autem praecise illam relationem rationis, quia ipsa non est primum objectum cognitum, quo cognito cognoscatur aliquid aliud ad quod est ille respectus, nec est etiam ratio, qua intellectus divinus habeat intellectionem hujus objecti, scilicet lapidis, quia intelligere lapidem est perfectio simpliciter, ita quod intellectus divinus non esset omnino perfectus, si non intelligeret lapidem. Nulla autem relatio videtur esse ratio inhaerentiae alicujus perfectionis simpliciter ; ergo oportet dare praecise essentiam, quae subest isti relationi tanquam primum objectum, quo cognito cognoscatur lapis, vel tanquam rationem formalem intelligendi lapidem.
Et ex hoc ultra (g) ostenditur, quod frustra ponitur talis relatio determinans ipsam essentiam, nam ipsa sub respectu rationis est formaliter infinita, quia intellectus quomodocumque comparet essentiam, et per hoc causet in ea relationem rationis, non comparat eam nisi ut est formaliter infinita ; et ita ut est sub tali relatione formaliter est infinita, et per consequens ita indeterminata, ut est sub illa ratione, sicut secundum se ; et ita ut est sub prima ratione, potest fundare aliam propter sui infinitatem, sicut secundum se potest ; igitur per relationem rationis non determinatur.