In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Omne secretum Jure naturae esse celandum, non tantum quando quis exprimit se committere id ut secretum, sed quandocumque apparet id ipsum velle; et hoc probant rationes primae conclusionis ; revelans crimen occultum, quod non potest probare, fit infamis.
De quinta (m) conclusione dicitur, quod ad omne secretum servandum tenetur quis de lege naturae, propter rationes ad primam conclusionem adductas: nec solum quando exprimit committens se velle committere illud secretum, sed quandocumque ex modo committendi apparet, quod velit committere ut secretum. Rationes autem ad secundam conclusionem non aeque hoc evidenter concludunt, nisi tertia, quia daretur occasio mentiendi in committendo alicui aliqua secreta.
Quantum autem ad istum articulum, dico quod poenae Ecclesiasticae non sunt eaedem inflictae de quolibet secreto, sicut de isto. Si quis tamen publice revelaret aliquod aliud secretum, sibi imponitur alia poena, scilicet infamia. Impositor enim falsi criminis, vel cujuscumque veri, licet occulti, quod non potest probare, pro calomniatore habetur Extra de calumnia; talis est iste, qui revelat quodcumque secretum crimen, quod probare non potest.