CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(d) Contra conclusionem in qua concordant istae opiniones. Concordant enim in hoc, quod essentia divina non est ratio cognoscendi distincta objecta, sed est ratio cognoscendi inquantum habet relationem rationis ad ipsa. Contra hoc arguit Doctor, cujus ratio stat in hoc: Quia cum illae rationes cognoscendi sint distincta objecta inter se, sunt ita cognoscibiles ab intellectu divino, sicut objecta distincta repraesentata per illas ; ergo si essentia divina non potest esse ratio cognoscendi distincta objecta, nisi sub alia et alia ratione, si est ratio cognoscendi per illas rationes distincta objecta, sequitur quod erit ratio cognoscendi sub alia et alia ratione repraesentante illas alias rationes, et sic in infinitum ; ergo si essentia ut nude accepta, est ratio cognoscendi illas distinctas rationes, cum sint distincta objecta cognoscibilia, erit etiam ratio cognoscendi, ut nude accepta objecta repraesentata per illas rationes, etc. Et cum dicit quod essentia sit ratio cognoscendi, vel ut objectum cognitum, vel ut ratio, sic intelligitur quod cognitio essentiae est ratio cognoscendi alia objecta, et hoc est quod dicit, vel objectum cognitum, vel ipsa sit ratio cognoscendi in repraesentando, vel in movendo, ut dixi supra. Et similiter secundum illos, qui ponunt rationem communis, etc. vel illa ratio communis est ratio cognoscendi, ut objectum, id est, quod cognitio illius rationis sit ratio cognoscendi objectum repraesentatum, vel quod ipsa sit ratio repraesentandi vel movendi. Et sic patet ista ratio.
(e) Praeterea secundo, cujuscumque objecti ratio. Tota ista ratio stat in hoc: si enim aliquod objectum, puta A, sit ratio cognoscendi se perfecte, id est, quod ipsum A sub ratione sua absoluta, et ut nude acceptum, est ratio limitata, puta cognoscendi se tantum. Sed si aliquod objectum sit ratio illimitata cognoscendi se et alia, sequitur quod sicut nude acceptum est ratio cognoscendi se, ita ut nude acceptum, est ratio cognoscendi alia, nam illa alia secundum suam entitatem absolutam eminenter continet. Et patet quod sub ratione absoluta est ratio cognoscendi alia, quia illimitatio objecti non aufert ab aliquo aliquam perfectionem, imo magis addit, ut patet ; nam si ignis sub ratione absoluta ignis est ratio limitata producendi ignem in alia materia, Sol qui est illimitatus ad producendum plura specie distincta, etiam sub ratione sua absoluta et essentiali erit ratio producendi illa absoluta. Cum enim essentia divina sit simpliciter ratio illimitata respectu omnium cognoscibilium, et respectu cognitionis suae est ratio ut nude accepta ; ergo ut nude accepta erit ratio cognoscendi omnia alia, etc.
Et tangit Doctor hic unum de determinato ad plura positiva, et de indeterminato ad plura contradictoria ; hoc vide supra d. 28. q. alt. Hic in proposito essentia divina sub ratione sua absoluta est indeterminata ad omnia objecta cognoscibilia tanquam ad plura positiva, quia ipsa est ratio cognoscendi omnia. Non est autem indeterminata contradictorie, ita quod sit indeterminata ratio cognoscendi A, vel non cognoscendi A, imo est determinata ratio sic simpliciter cognoscendi A, quod contradictorium hujus simpliciter repugnat sibi, scilicet esse rationem non cognoscendi A.
(f) Praeterea tertio. Hic nota aliqua. Primum, quod una operatio maxime intellectiva et perfecta debet habere unum principium per se, quod sit ratio formalis principiandi illam operationem, et unum per se objectum ad quod terminetur illa operatio per se, ut patet. Secundum, essentia divina et relatio rationis sunt unum per accidens, ut patet hic, et supra d. 8. q. penult. Cum ergo intellectio, puta lapidis in intellectu divino sit una per se operatio, et lapis sit unum objectum per se respectu hujus operationis, oportet assignare aliquod principium quo per se unum ; illud non potest esse constitutum ex essentia divina et illa relatione, cum sit unum per accidens, ergo vel ista relatio erit principium per se, aut essentia sola. Non primum, patet, quia relatio rationis non potest esse ratio cognoscendi lapidem, nec ut objectum cognitum, nec ut ratio cognoscendi, quia cognitio lapidis in Deo est perfectio simpliciter. Nec potest dici quod sit ratio recipiendi cognitionem lapidis in intellectu divino, sicut dicimus, quod rationale est ratio recipiendi risibile in homine. Nam si sic esset ratio, tunc ens rationis esset ratio recipiendi perfectionem simpliciter, et sic ens rationis praeexigeretur de necessitate ad entitatem perfectionis simpliciter, quod est falsum, et supra improbatum dist. 8. q. penultim. Relinquitur ergo quod ipsa essentia divina, vel ut proprium objectum cognitum, vel ut ratio cognoscendi, sit ratio cognoscendi lapidem et omnia alia.
Sed oritur difficultas, primo, quia dicit quod essentia cum tali relatione non potest esse principium, etc. Nam. supra d. 3. q. penultim. d. 17. inlellectus et species intelligibilis faciunt unum per accidens, et tamen sunt unum principium quo cognoscendi ; ergo similiter erit hic.
Dico quod supra dixit Doctor, quod accidit intellectui quod informetur tali specie, imo intellectus ut intellectus, 1 est causa partialis, et similiter species intelligibilis ut hujusmodi. Hic autem non est sic, quia isti ponunt illam relationem rationis esse totalem rationem cognoscendi, vel ipsam essentiam sub tali relatione, quod est falsum.
Si dicatur quod sicut species intelligibilis concurrit partialiter, ita et haec relatio.
Dico quod non sequitur, quia ibi species intelligibilis est unum ens reale habens propriam existentiam, ut supra patuit d. 3. q. 6. 7. et 8. d. 17. et in 2. d. 3. Haec autem relatio est ens rationis, cognitio autem lapidis est ens absolutum et perfectio simpliciter. Secundo dubitatur ibi, quando dicit quod cognitio lapidis est perfectio simpliciter. Aut intelligit, quod ipsa cognitio absolute sumpta, est perfectio simpliciter, aut ut est lapidis, tanquam termini cogniti. Primo modo verum dicit, sed nihil ad rem. Secundo modo talis respectus non est perfectio simpliciter, ut patet a Doctore q. 1. quodlib.
Dico quod ipsa intellectio potest tripliciter intelligi perfectio simpliciter. Primo in se et absolute sumpta.Secundo, ut est ratio proxima producendi omnia entia in esse cognito, ut patet supra d. 34. q. 4. d. 36. Tertio modo, ut terminatur ad esse cognitum. Primo et secundo modis, est simpliciter perfectio simpliciter. Tertio modo, licet in se formaliter, ut dicit talem respectum non sit perfectio simpliciter, est tamen talis perfectio, quod de necessitate praeexigit perfectionem simpliciter ; aliquam enim intellectionem terminari ad omnia objecta perfectissime praeexigit ipsam esse formaliter infinitam, ut ex intentione Doctoris patere potest, supra dist. 2. et in quodl. quaest. 1. Potest etiam dici, quod intellectio lapidis in Deo est perfectio simpliciter completive, hoc scilicet modo, quod licet in se sit formaliter infinita, ut patet supra distinct. 8. quaest, penulam. tamen quodammodo dicitur compleri ex hoc quod terminatur ad omnia cognoscibilia, non quod talis terminatio addat sibi aliquam novam perfectionem, quia si, per impossibile, talis intellectio non terminaretur ad aliquod objectum extra, adhuc esset formaliter infinita, sed quoad hoc quod illa intellectio non videtur ita manifesta sapientia, nisi terminetur ad omne cognoscibile, et hoc patet supra respondendo ad Augustinum.
Tertio est dubium in hoc quod dicit Doctor in principio, quod intellectionis per se debet esse unum objectum et unum principium quo. Nam ipse expresse vult, quod principium formale quo productivum, est objectum et intellectus, ut patet supra dist. 2. et dist. 3. quaest. 7.8. et 9. et dist. 7. quaest. 5. quodlib. Quomodo ergo si objectum sit principium quo, sit etiam objectum requisitum ut terminus?
Dico, quod tenendo quod essentia divina et intellectus divinus sit principium quo respectu cognitionis lapidis, clara est responsio, quia objectum puta lapis, tantum requiritur in ratione termini, et nullo modo ut principium quo, ut patet a Doctore in pluribus locis. Et sic est de quolibet objecto, quod virtualiter continet aliud vel essentialiter illud objectum, si est causa cognitionis alterius contenti essentialiter vel virtualiter erit principium quo, et illud aliud contentum erit objectum tantum terminativum, ut patet supra a Doctore d. 3.
Sed est difficultas de objecto, quod est principium suae cognitionis, quomodo requiratur et ut quo et ut terminativum.
Dico, quod objectum ut est perfecte praesens intellectui in ratione objecti, est simpliciter principium quo producendi cognitionem sui. Et quia talis cognitio erit alicujus termini, ut patet supra a Doctore dist. 3. q. ult. in responsione ultimi argumenti, illa cognitio non poterit esse alterius termini,
nisi objecti cogniti ; et sic idem potest esse principium quo producendi cognitionem et objectum terminans, nam terminare cognitionem, non dicit relationem realem in ipso termino, ut patet infra d. 36.
Ultimo dubitatur, quia dicit Doctor, quod cognitio lapidis in Deo est una operatio per se. Hoc videtur contra ipsum, quia ipse vult expresse quod ens absolutum et ens rationis dicantur tantum unum per accidens, ut patet hic, et supra d. 2. q. penullim. et d. 27. q. ull. etvult quod omnis respectus ad extra sit tantum ens rationis, ut patet ab ipso d. 27. q. 3. et d. 18. in Reportationibus, d. 1. q. 1. secundi. q. 1. quodl. d. 1. tertii. dist. 30. primi. Cum ergo cognitio lapidis dicat respectum ad ipsum lapidem ut patet, quia ipse dixit supra dist. 2. et infra dist. 39. quod talis intellectio in se non diversificatur, sed tantum secundum diversos respectus rationis ; ergo cognitio lapidis ut lapidis, includit aliquem respectum rationis ; ergo talis cognitio lapidis non erit una operatio per se.
Dico breviter, quod ipsa cognitio divina est una operatio per se, et quod terminetur ad lapidem. Dico, quod terminari ad lapidem, non dicit aliquem respectum rationis, ut patet infra dist. 36. et patet supra dist. 30. imo prior est intellectio lapidis quam sit respectus rationis, ut patet infra ista distinct. Et cum dicitur, quod ipsa diversificatur non in se, sed secundum diversos respectus, prout terminatur ad aliud et aliud objectum, dico quod hoc non debet intelligi, quod diversificetur quoad respectus diversos formaliter existentes, sed tantum secundum diversas terminationes, quae attenduntur penes diversos terminos, hoc est, quod terminatur ad alium et ad alium terminum, et talis diversitas in illa est ibi secundum denominationem extrinsecam terminorum. Sicut etiam dicitur, quodvolitio divina diversificatur secundum diversa producta vel creata, non quod sit ibi alia et alia relatio ad creaturas, sed denominatione extrinseca, quia alia et alia creatura secundum aliam et aliam relationem terminatur ad ipsam, ut patet supra d. 30. et hic, et infra dist. 36.
(g) Et ex hoc ultra ostenditur. Quia dicit ista opinio, quod essentia sub ista relatione est ita formaliter infinita et illimitata sicut in se, et per consequens si potest esse sub ista relatione, ita et sub alia et alia, et sub quacumque ponatur semper erit illimitata respectu omnis cognoscibilis ; falsum est dicere quod talis relatio terminet illam, etc.