In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(m) De quinta conclusione dicitur, etc. Dicit secretum jure naturae obligare, intelligit de jure naturae late sumpto, ut in praecedenti sig. dictum est.
Contra interpretationem praemissam rationes Doctoris in prima conclusione, et tertia rafio pro secanda, in quibus hanc veritatem fundat, videntur amplius probare, ut prima ratio de charitate debita proximo ; secunda ex veracitate sumpta; et tertia pro secunda conclusione de scandalo, quia daretur occasio mentiendi, etc. Haec praecepta videntur stricti juris naturalis, et quaedam spectare ad primam tabulam ; ergo non admittunt dictam interpretationem.
Respondetur nihilominus interpretationem dictam veram esse absolute loquendo, quia obligatio secreti non ita est stricta sicut principia, ex quibus deducitur. Principia enim practica universaliter sunt vera, et ex terminis, quia necessaria, ut autem deducitur ex his obligatio secreti, non deducitur nisi contingenter, et in determinatis circumstantiis; principia enim practica desumuntur a fine, et extenduntur ad media, in quibus versantur hic et nunc conclusiones ex ipsis deductae. Quando autem est aliquod medium, quod alias est medium ad finem, et hic et nunc exorbitat a fine, ita ut nullo modo reducat in ipsum, sed magis avertit a fine, tale medium hic et nunc non participat bonitatem finis ; tale est secretum in aliquibus circumstantiis, verbi gratia, inferentibus grave detrimentum contra bonitatem finis, eon- tra salutem publicam et privatam, tam ejus cui committitur, quam committentis secretum, ac proinde sicut recedit a bonitate finis, et veritate principii, non inducit obligationem; neque ex charitate, quia ipsam magis offendit; neque ex veracitate aut promissione, quia haec interpretari debent ut reducunt ad finem charitatis et justitiae servandae ; neque is qui audit secretum aliter voluisse obligare se proximo, aut deponenti secretum, interpretari debet secundum rectam rationem. Imo tenetur non celare secretum in his circumstantiis, verbi gratia, proditionis, aut si deponat secreto se velle se ipsum praecipitare, aut laqueo suspendere, et hujusmodi. Unde colligitur principia prima practica non se extendere ad secretum ex genere, tanquam ad conclusionem necessario deductam, sed tanquam ad materiam contingentem ; alias in nullo casu liceret violare secretum, quod non est verum. Consequenter in tantum obligat secretum, in quantum participat bonitatem finis, et veritatem primi principii practici in determinata materia.
Hoc confirmatur ex iis quae consequuntur in hac littera, et in tertia conclusione de obligatione fortiori secreti Sacramentalis ex praecepto sigilli positivo, ratione gravitatis poenae, quae violanti imponitur in omni casu, quo violaret sigillum ; obligatio autem strictior potest interpretari ex gravitate poenae injunctae ; si ergo obligatio praecepti positivi excedit obligationem secreti naturalis, quae in aliquo casu non ligat, illa ligante in omni casu, sequitur secretum naturale non esse stricti juris naturalis et insolubilis.