CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Primam opinionem D. Thomae tenentem eatenus Deum cognoscere creaturas, quatenus cognoscit suam essentiam, ut participabilem et imitabilem ab eis, et consequenter necessarias esse relationes ad earum cognitionem, refutat Scotus tripliciter. Secundam opinionem quae est Henrici, etiam aliis tribus rationibus refutat.
Contra opinionem (h) primam specialiter videtur sequi quod istae relationes erunt reales, quia ratio intelligendi ut est ratio, praecedit naturaliter intellectionem, et per consequens quoad nihil, quod est ejus, ut est ratio intelligendi, causatur per intellectionem, nec sequitur intellectionem. Si igitur sub relatione rationis est ratio intelligendi lapidem, illa relatio non producitur in essentia per intellectionem lapidis,
quia praecedit naturaliter illam intellectionem ; ergo alia produceretur ; sed istam non praecedit nisi illa quae est essentiae, ut essentia ; hac autem non producitur, quod conceditur ab eis, ubi minus videtur de personis divinis et de principiis producendi eas; igitur ista relatio erit in essentia ut est ratio, et non per aliquam actionem intellectus.
Praeterea, secundum aliquos (i) istorum, ad distinctionem realem in principiatis sufficit distinctio rationis in principiis ; ergo ista distinctio rationis, ut est ratio intelligendi A et B, sufficiens est ad distinctionem realem ipsius A et B.
Praeterea (k), res extra immediate intelligerentur, quia tota distinctio quae ponitur intra, praecedit intellectionem ; nihil igitur intra terminat intellectionem quasi objectum secundarium.
Contra secundam positionem (I) specialiter arguitur sic : Omnis relatio rationis, quae est in objecto, ex hoc quod comparatur per intellectum ad aliud, est in eo praecise, ut est ens diminutum habens esse in intellectu, ut cognitum in cognoscente. Et posset esse in eo, si per impossibile illud non haberet esse essentiae neque existentiae, dum tamen haberet simili modo esse in intellectu comparante ; igitur istae relationes erunt in essentia divina praecise, ut habet esse diminutum in intellectu comparante essentiam ad creaturam, non ut essentia est aliquid in se ; et ultra essent in essentia, si per impossibile illa essentia non esset, dum tamen ab aliquo intellectu intelligente comparetur ad eosdem terminos ; et ultra, si per impossibile essent duo dii, essent in intellectu hujus Dei comparante istum Deum ad creaturas, et non in isto Deo in se.
Praeterea, Deus prius naturaliter (m) est imitabilis a creatura quam comparetur ut imitabilis, quia enim est imitabilis, ideo vere comparatur ut imitabilis a creatura, ut videtur, et non e converso ; igitur ante istam comparationem factam per intellectum essentiae ut imitabilis, est in essentia imitabilitas. Sed secundum aliquos istius viae, relatio aptitudinalis est eadem cum actuali, propter quam identitatem in Deo dicunt non esse aliam relationem novam et antiquam, nec etiam aliam creativi et creantis ; ergo istae relationes in essentia ut objecto comparato, non erunt primae ad extra, sed erunt aliae priores et reales, ut videtur, quia ante omnem actum intellectus comparantis.
Praeterea, etsi essentia ut cognita, sit ratio deveniendi in notitiam lapidis, tamen videtur postea quod intellectus divinus possit cognoscere lapidem in se, et non praecise per hoc quod comparat essentiam suam ad lapidem, quia sic sine tali comparatione alterius ad ipsum, possumus nos intelligere lapidem ; in ista intellectione lapidis, quaero, in quo est relatio ad lapidem ? Non in essentia ut in objecto comparato, quia in isto objecto ut sic, non est intelligere ut objectum comparatum ; ergo oportet quaerere eam in intellectione vel in ratione intelligendi, et redibit ad aliquam aliarum opinionum.