IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Non licere confessori, etiam id petente poenitente, revelare confessionem. Alens.4. part. quaest. 19. alias quaest. 78. memb. 2. art. 2. sig. 1. Dur. hic quaest. 4. Maj. quaest. 3. Gab. quaest, unic. art. 3. Bassol. quaest. 2. ad 2. Alm. quaest. 2. Aureol. quaest. 4. Ang. verb. Confessio num. 5. Ratio est, quia cedit in injuriam Sacramenti, et nulla est necessitas dicendi peccata ut scita in confessione ; nam poenitens potest ea extra confessionem dicere, et rogare, quod referantur ut sic scita, si ipsius interest ut referantur.
Ad argumenta (n). Ad primum dico, quod peccatum confessum debere celari, non est tantum jus confitentis, sed jus communitatis, quia ex opposito, scilicet revelatione, sequeretur continua perturbatio in communitate, quia passim quilibet reputaret alium abominabilem, et non licet isti renuntiare juri communitatis, licet suo.
Aliter potest dici, esto etiam quod tantum esset jus istius, id est, in favorem istius indulti, non licet isti renuntiare quoad hoc, quod confessor sit liber ad revelandum, quia confessor tunc tenetur multiplici Jure, naturae scilicet, et positivo, quorum nullius revocatio est in potestate confitentis.
Quid igitur faciet (o) confessor, confesso volente peccatum suum prodi ? Dico quod confitens potest postea peccatum suum extra confessionem dicere, et si ut secretum, adhuc licentia sequens non absolvit confessorem a lege naturae, quin teneatur celare: sed si dicit, ut non habeatur secretum, et maxime apud aliam personam, vel apud alias certas, quibus forte licet propter aliquem bonum finem, qui potest sequi ex revelatione istis facta, vel illi, tunc confessor potest dicere illud tanquam sibi publice dictum extra omne secretum.
Sed numquid potest tunc dicere, (p) audivi hoc in confessione ? Respondeo, dicitur quod haec sola verba, audivi hoc peccatum, et hujus personae in confessione, includunt pec catum mortale, quia includunt revelationem hujus ut cognoti, eo modo quo non licet revelari. Unde cui post confessionem revelatur extra omne secretum, caveat in modo narrandi, ne hoc narret tanquam sibi dictum modo quo non licet revelari.
Contra hoc, (q) licet hoc narratum extra confessionem dicere, quibus ille vult, et non est narratio specialis, per hoc quod dicit hoc esse sibi confessum: hoc igitur dicere est sibi licitum.
Ad secundum dico, quod nullus casus potest esse, in quo contra charitatem militet silentium, imo contra charitatem communem militaret oppositum, ut est ostensum quatuor rationibus ad primam conclusionem. Et quando instas de bono communi, dico illud Deute ron. 16. Juste quod justum est exeque ris; ergo charitative, quod charitatis est, exequeris: sed non charitative exequitur, qui contra legem naturae modis praedictis manifestat aliquod malum commissum vel committendum: quare reprobandus est ille versus Juristarum: Est haeresis crimen, quod nec confessio celat, non quin metrum sit bonum, sed sententia est falsa.