IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) Ad argumenta. Ad primum dico, etc. Primum argumentum est licere cuique suo juri renuntiare; ergo et poenitenti dare licentiam confessario ut peccata sua revelet, quia sigillum impositum est in favorem poenitentia.
Respondet sigillum non esse jus poenitentis tantum, sed et communitatis; quamvis ergo posset poenitens renuntiare suo juri, nequit tamen renuntiare juri communitatis ex propria auctoritate, ita ut deobligetur confessor per talem renuntiationem.
Respondet secundo, quod licet jus solius poenitentis esset, non licere ex licentia poenitentis non tolli obligationem sigilli in confessore, qui pluribus aliis titulis obligatur ad secretum hoc, ut videre est conclusione 1. et 2. qui tituli, seu obligatio ex illis non subest poenitenti.
Hic tangitur illa quaestio, an scilicet de licentia poenitentis possit Confessarius revelare peccata confessa, quae aliter non novit, nisi in confessione ? Partem affirmativam docet S. Thomas in praesenti distinctione, quaest. 3. art. 2. Sotus quaest. 4. art. 6. Navarr. in Summa cap. 8. n. 2. et cap. Sacerdos, Sylvester verba confessor 3. quaes,t. 3. et 5. Suarez sect. 5. citans plures pro hac sententia. Vasquez veriorem existimat dub. 5. eosdem auctores citans.
Conclusio Doctoris est contraria, et magis fundata in ratione et lege hujus Sacramenti, ideoque ut insinuavimus supra. non videntur consequenter loqui qui dicunt sigillum confessionis esse intuitu Sacramenti, etiam de lege naturali divina, et non solius poenitentis, et hoc non obstante posse tolli per voluntatem poenitentis. Hanc sententiam docet Alensis et alii auctores, quos citat Scholiastes, in praefixo Scholio, cum quibus consentire videtur D. Bonaventura part. 2. hujus dist, art. 2. quaest. 2. ubi explicans illud quod dixit, nempe poenitentem licentiare posse confessarium ad revelanda peccata, dicit non debere confessarium uti illa licentia, sed magis ipsum poenitentem constituere relatorem, non se ipsum, inquit, nuntium facere, et sic vitatur scandalum, et non corrumpitur sigillum confessionis, etc. Ergo ex mente ejus oritur scandalum, et corrumpitur sigillum, si Sacerdos de licentia poenitentis revelat confessionem. Sic etiam Richardus, qui citatur pro opposito art. 4. hujus distinctionis quaest. 1. Ad primum principale dicit, non licere de licentia poenitentis alteri revelare, nisi poenitens peccatum revelet extra confessionem: secludendo itaque casum, quo confessarius revelet superiori peccatum in ordine ad absolutionem, quae revelatio manet sub sigillo, ut supra cum communi dicitur. Hic restringitur casus ad ipsam confessionem, an liceat eam revelare, aut peccata tanquam ex confessione dicta dicere sic : hoc peccatum mihi confessus est Petrus, et illud dico ex confessione ejus, quia ipse voluit ut dicerem.
His positis probatur conclusio : sigilli secretum non tantum est ex jure poenitentis, sed etiam ex jure communitatis, et reverentia Sacramenti. Ex his tenetur Sacerdos specialiter ad secretum confessionis, neque subsunt poenitenti ; ergo de licentia poenitentis nequit revelare peccata confessa.
Respondetur hic non intervenire jus communitatis, aut dispendium ejus, quando de voluntate poenitentis revelatur confessio, ac proinde non esse paritatatem hic, et in casu de exemptione Clericorum, quia hoc intuitu ordinis fit, ideoque nequit Clericus judicari apud judicem saecularem, aut percuti, etiam de licentia propria.
Contra, Sacramentum est institutum tanquam medium ordinarium legis, quae respicit bonum commune ; ergo et institutio Sacramenti, et quidquid annexum est institutioni. Sed lex de servando sigillo est annexa institutioni et intuitu Sacramenti, et boni communis est lata; ergo mediante institutione et lege hac intuitu communitatis facta acquiritur jus communitati, ne sigillum violetur. Confirmatur primo, quia si sigillum violaretur sine licentia poenitentis, violaretur non solum jus poenitentis, sed etiam communitatis, et redderetur Sacramentum odiosum et contemptibile, quod plurimum noceret Ecclesiae et communitati; ergo non solum obligat sigillum ex jure poenitentis, sed etiam communitatis, et ipsius religionis, et reverentiae intuitu.
Confirmatur secundo : Poena apposita violationi sigilli non solum respicit favorem poenitentis, sed reverentiam Sacramenti, et bonum communitatis, nam jus poenitentis, quantum ad injuriam receptam, sufficienter conservatur per hoc, quod revelans sit infamis, et habeatur calumniator, et nullius fidei. Deinde nisi ex lege Sacramenti atque ejus intuitu obligatio induceretur, et speciale secretum sigilli, non esset ratio cur non possit in aliquo casu detrimenti boni communis, vitae aut proditionis, maxime quando confessio est sacrilega ex defectu alicujus requisiti, ut propositi emendationis, non possit hoc secretum revelari, quia in his casibus nullum jus acquirit secreti prenitens, nisi intuitu tantum Sacramenti ; ergo haec obligatio non est primo in favorem confitentis, sed solius Sacramenti. Probatur consequentia, quin in tali casu accedens sacrilege ad Sacramentum, et agens contra reverentiam debitam Sacramenti, et finem et institutionem ejus, non meretur favorem ullum a Deo, ratione Sacramenti quod contemnit. Neque ullum est fundamentum unde favor ille ex Samento ei accedat, cum fictus et contemptor accedat, ponens obicem ne ipsum Sacramentum terminetur absolutione, in qua primaria ejus vis consistit ; ergo secretum sigilli in eo casu solum oritur, quiae haec lex primario et per se intuitu Sacramenti obligat in omni casu, et quia bonum commune id postulat, cujus est medium ordinarium, favor autem poenitentis aut confitentis secundario se habet, et tanquam finis secundarius extrinsecus: imo et favor ille ad poenitentem spectat, quatenus secretum Sacramenti ex lege est inviolabile: sed lex,quae intuitu Sacramenti, et boni communis obligat, non subest poenitend; ergo, etc.
Dices, hanc legem esse latam ita ut tantum obligaret quamdiu poenitens vult, unde accedente voluntate poenitentis jam mutatur materia praecepti; ita Suarez.
Contra, materia seu finis intrinsecus hujus praecepti est reverentia Sacramenti, ut respicit speciale praeceptum sigilli; sed hoc non mutatur, neque subest voluntati poenitentis, ergo etiam neque praeceptum. Probatur consequentia ex dictis, quia in confessione sacrilega juxta expressa nequit poenitens acquirere aliquod jus, nisi intuitu Sacramenti, cujus sicut institutio abstrahit a poenitente, ita etiam lex sequens institutionem obligat independenter a poenitente: ergo ejus finis intrinsecus absolvitur etiam a voluntate poenitentis, et maxime in sententia Suarez, qui dicit hanc esse divinam naturalem ex ipsa institutione redundantem.
Secundo probatur conclusio, quia si posset confessarius revelare confessionem cum licentia poenitentis, daretur occasio mentiendi in confessione, et fallendi confessorem, et non confitendi integre peccata, quod est maximum inconveniens, et ex quo colligitur inviolabilitas sigilli sacramentalis. Probatur sequela, quia diffamati de aliquo crimine, quod commiserunt, licet de eo non sint convicti, possunt hac vita confiteri negantes crimen commissum, et dantes licentiam confessario ut revelet peccata, et maxime reum non esse conscium talis criminis, et sic evaderent poenas et infamiam, quod esset maximum ludibrium Sacramenti; ergo et illud ex quo sequitur hoc inconveniens non videtur asserendum.
Dices, forte non posse uti Sacramento in hunc finem.
Contra, potest uti confessarius scientia confessionis ex voluntate poenitentis in profectum poenitentis et aliorum, et boni communis, ne puniatur innocens, imo tenetur ad hoc adhibere medium licitum si potest , ergo ad salvandam vitam, membra, famam, et aliud detrimentum grave, tenetur habita licentia rei revelare confessionem ejus. Sed hoc medium non admittitur ad probationem immunitatis et innocentiae, neque acceptaretur; ergo est illicitum. Probatur consequentia, quia vel debetur fides confessario revelanti de licentia confitentis, et sic hoc medium esset opportunum; imo magis opportunum in rebus occultis, quarum veritas nequit aliter probari, quam canonica , purgatio, quia major fides adhibenda est confessioni sacramentali, quam juramento extra confessionem, quia confessio sacramentalis perinde urget ad veritatem dicendam ex cura salutis propriae, et reverentia Sacramenti, et minus admittit reservationem mentalem. Si dicas non deberi, nec adhiberi fidem confessario revelanti confessionem, etiam de licentia paenitentis; ergo nequit de licentia poenitentis revelare confessionem. Patet consequentia, quia praeceptum de sigillo Sacramenti non subditur voluntati poenitentis, nisi ad aliquem profectum, sed nequit ullus profectus sequi, nisi debeatur fides confessario ; ergo, etc. Dices, causa consilii aut consultationis possse confessarium de licentia poenitentis revelare peccata ejus, quando ipse est minus instructus, aut idoneus.
Contra, tunc manet obligatio sigilli etiam in eo, cui communicantur ex sola confessione, ut alias dictum est: de hoc casu hic non loquimur, sed de casu publicae scientiae, ex qua non sequeretur obligatio sigilli in eo cui revelatur peccatum.
Tertio, sequitur illud inconveniens, nempe ex licentia poenitentis posse confessarium obligari ad revelanda peccata, quando est sufficiens motivum, et obligari etiam poenitens, aut VI, aut promissis induci, ut concedat talem licentiam, quod inconveniens est, quia sic nihil erit securum in hoc foro. Sequela probatur, suspicio de crimine dat jus inquirendi suspectum et conscium criminis, quod alioquin vargit in detrimentum publicum et periculum aliorum. Sequela probatur, quia confessarius habita licentia rei potest revelare ; ergo si subest damnum ex silentio, interrogatus supposita tali licentia, potest, et tenetur revelare juxta praemissa, nullus tamen in condemnationem aut absolutionem rei prudenter crederet confessario.
Quarto, si licentia confitentis sufficeret ad revelandam confessionem ; ergo etiam quoties prudenter judicat confessarius id velle reum, aut debere velle, potest revelare, verbi gratia, si poenitentis commodum inde redundet, aut certe damnum alterius evitetur, verbi gratia, si aliquis innocens plectatur ob peccatum, quod solus poenitens jam defunctus alias commisit in vita, vel hujusmodi, in quibus sufficiens fundamentum praesumptionis captari potest, ut si alius, ut particeps criminis vexetur, propter quod confitens est damnatus, et morte affectus, tunc confessarius potest praesumere de voluntate, quam habere deberet poenitens defunctus sine ullo suo damno ad salvandum innocentem, sed hoc dici nequit ; ergo, etc. Idem de peccato publico alicujus diceretur, quia nihil nocet poenitenti, sed magis prodest ut reveletur ex confessione, quia facit ad famam ejus, quo ostendatur ejus poenitentia de peccato alias publico. Ut haec ergo incommoda evitentur, melius et tutius dicitur non posse confessarium, etiam de licentia poenitentis, revelare peccatum ; neque ullam fidem adhibendam esse sic revelanti extra casus necessarios, in quibus per debitam administrationem Sacramenti consulitur saluti poenitentis, in quibus etiam casibus manet obligatio sigilli, neque aliter communicari debet secretum, nisi ut ex confessione obligat eum, cui committitur, ad sigillum.
Ultimo tandem sequeretur ex hacreve latione maximum periculum ipsius confessarii, juxta sententiam eorum qui dicunt eum teneri ad probationem, si quando accusatur de revelatione sigilli, quia nequit probare contra poenitentem se habuisse licentiam, vel semper debet advocare testes, vel certe habere chirographum poenitentis authenticum, et quia vel in genere continet licentiam revelandi confessionem, vel certe si in specie hoc, vel illud peccatum, debent exprimi in ipso, alioquin se gravi periculo ingerit. Deinde etiam praesumi potest, quamvis dicat se habere licentiam poenitentis, nullam habere, sed fingere, et infideliter agere, nam factum est publicum, et ignota facultas, nisi quia asserit eum ex ea procedere ; unde nascitur scandalum, et periculum abstrahendi a Sacramento. Unde licet opposita sententia tot Doctorum sit probabilis, tamen in praxi non est trahenda, nisi valde parce, et cum magna discretione, quia in re tam delicata et zelosa circumspectio valet, et, ut dicit S. Bonaventura, melius est ut ipse aliis manifestet sua peccata, quam ut confessarius se ingerat periculis et suspicionibus et maxime in re dubia, in qua magis consulere debet reverentiae Sacramenti, et communi utilitati, quam privatae voluntati poenitentis, neque de facili casus formari potest, nisi in causa consultationis.
Objicit Sotus, obligationem sigilli, et scandalum tolli per licentiam poenitentis; ergo de eadem licentia potest confessa rius detegere peccata.
Respondetur, negando antecedens quoad secundam partem ex dictis.
Objicies secundo, casum illum in cap. Officii de poen. et remiss. etc. ubi consulitur Pontifex de peccato, quod quaedam mulier confessa est; hoc autem non potuit fieri, nisi de licentia poenitentis, ergo.
Respondetur, quod revelatio peccati respective ad personam, ex qua in particulari illa persona cognoscatur, sit prohibita: in eo autem casu de quo consulitur Pontifex, non ita fit, quia contigit in partibus valde remotis, et dicitur tantum persona in generali.
Objicies tertio, sigillum confessionis continetur sub genere secreti, et ejus naturam participat: at secretum potest dici de voluntate committentis secretum, ergo etiam hoc secretum Sacramentale. Patet consequentia, quia non datur lex specialis prohibens, neque ratio ex qua colligatur illud esse illicitum; ita Suarez.
Respondetur, sigillum confessionis contineri sub genere secreti, sed ulterius addere specialem obligationem secreti Sacramentalis. Unde argumentum committit fallaciam consequentis, et negatur consequentia; ad cujus probationem ex dictis patet, hoc secretum esse primario intuitu Sacramenti, et boni communis, quae non subjiciuntur poenitenti, ut patet ex rationibus adductis.
(o) Quid igitur faciei confessor, etc. Hic quaerit quid faciendum sit confessario quando poenitens rogat, ut suum peccatum manifestet ?
Respondet Doctor eum debere dicere peccatum extra confessionem, non tamen sub secreto, quia etiam sic non posset illud referre confessor, sed referendum iis, quibus vult communicari, et sic licet ob bonum finem quandoque iis communicare.
Sed objicit Sotus hanc esse caeremoniam Metaphysicam, nihil pertinentem ad rem moralem, quia si licet in hoc casu referre peccatum poenitentis, cur non liceret etiam referre, si poeniteris dicat: revela id quod confessus sum , cum idem utrumque significent.
Respondetur, Doctorem probare ex lege Sacramenti suam conclusionem, non vero per abstractionem entis Metaphysici a materia, et longe diversam esse materiam dicere, aut revelare peccatum ex confessione solum notum, et revelare peccatum alia via notum, quia peccata manifesta alicujus potest dicere confessor ex scientia publica facti , non tamen potest dicere eadem peccata tanquam ex confessione audita. Imo sanctus Thomas negat confessarium dicere posse se narrare peccatum tanquam ex confessione auditum, sed tantum se audivisse a tali illud suum peccatum.
Objicit Navarrus in cap. Sacerdos, hunc modum esse onerosum poenitenti,quia si confessarius in testem adducatur,in eadem causa, in qua alius testatur depeccato commisso, tenetur respondere.
Respondetur, hoc inconveniens sequi etiam ex eo quod de licentia poenitentis posset dicere peccatum, si illa licentia talis est, ut tollat sigillum, et ejus obligationem, quia ex hoc inconvenienti supra processit tertia et quarta ratio pro conclusione. Maneat ergo peccatum occultum sub sigillo, si poenitens nolit devenire in cognitionem alterius, nam et inconveniens allatum voluntarie incurrit, cum tollit obligationem secreti, et rem vult propalari ; quamvis etiam judicarem sacerdotem in eo casu non teneri simpliciter respondere judici propter scandalum saltem, ne qui debet esse causa salutis, fiat ipsi poenitenti perniciosus, in causa criminali, de eo testificans, quod esset grave scandalum.
(p) Sed numquid potest tunc dicere, etc. Hic approbat regulam D. Thomae, quae praescribit ut nullo modo revelet peccatum tanquam ex confessione auditum, sed tantum dicat, audivi hoc peccatum ; ratio est quam assignat, quia revelat pecca- ; tum eo modo quo non debet revelare, tanquam ex scientia confessionis respective ad personam: dans enim causam scientiae, ipsam confessionem auditam, procedit tantum ex scientia habita in confessione et prout in confessione habita, quod non licet ; caveat ergo confessarius loqui de peccato tanquam in confessione cognito.
(q) Contra hoc, licet hoc narratum extra, etc. Haec objectio non est Doctoris, neque cohaeret suae litterae, ut patet ex tota responsione ad argumentum hoc, et ex doctrina, quia, si per eum nullo modo licet etiam de voluntate poenitentis revelare confessionem, et ad effectum revelandi peccatum confessum, exigit ut extra confessionem et secretum ei dicatur, sequitur neque confessariuni dando causam scientiae, posse allegare confessionem, et huc omnes ejus rationes tendunt; notatur etiam ut additio in secunda correctione Mauritii. Unde vel est ipsius Mauritii, vel Antonii Tarvisini, non autem Doctoris, solvitur autem ex dictis ; patet etiam quod neque facto possit revelari confessio.
Ad secundum argumentum patet ex littera, cujus doctrinam omnes sequuntur; merito ergo reprobat metrum illud juristarum .