CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Probat ulterius, et explicat quomodo hujus, modi respectus non sunt necessarii in Deo ad intelligendum creaturas, quia relatio creaturae ad Deum est tertii modi, ex dist. 30. quaest. 1. et terminatur ad absolutum, atque adeo intellectio divina cum ipsa det primum esse creaturis, de quo 2. dist. 1. quaest. 1. et quodlib. 15. erit mensura earum, et non e contra, et sic non referretur ad ipsa, sed e converso.Secundo intellectio Dei est essentiae sine ullo respectu praecedente. Tertio, vult frui fine sine tali respectu. Quarto, non videtur quo actu intellectus, isti respectus producerentur in Deo. Propter allata, negat Scotus respectum antecedenter ad intellectionem creaturarum, admittens tamen relationes aeternas ad objecta cognita, et circa hoc ponit quatuor instantia clara in textu.
Potest dici ad quaestionem (n), quod relationes tertii modi differunt per se ab aliis duorum modorum, quia in tertio modo non est mutuitas, sicut in aliis duobus modis ; et ex hoc sequitur, sicut deductum est in dist. 30 quaest, 1. quod terminus relationis est absolutum ut absolutum. Sicut igitur objectum intellectionis nostrae terminat relationem ipsius inquantum mere absolutum, et sic ipsa est mensurata per ipsum, ita videtur quod cum intellectio divina sit simpliciter mensura omnium aliorum a se intellectorum, sequitur quod alia praecise referantur ad intellectionem divinam, et ipsa terminabit relationem istam sub ratione mere absoluti.
Hoc confirmatur, quia omnino prima intellectio divina, quae beatifica est, est essentiae ut essentia est, sine omni respectu rei, vel rationis, hoc propter perfectam identitatem realem intellectus ad essentiam absolutam. Non oportet igitur propter intellectionem alicujus objecti praecise quaerere relationem, nec in utroque extremo nec in altero; ergo oportet aliquid aliud addere, propter quod sit relatio in utroque extremorum vel in altero. Illud autem non videtur esse nisi vel mutua coexigentia, si est relatio mutua, vel dependentia in altero extremo, si non est mutua. Hic autem quando Deus intelligit aliquid aliud a se, non potest poni mutua coexigentia in utroque extremo, ut videtur ; ergo praecise sufficit ponere relationem in altero extremo ubi est dependentia ; illud est objectum ut cognitum. Praeterea (O), voluntas fruens fine non producit aliud ab ipso in esse volito, amando finem in ordine ad aliud, sive comparando ipsum ad aliud amabile, sed magis comparando aliud amabile ad istum finem, ita quod relatio causata per comparationem voluntatis, videtur esse in aliquo alio amato ad finem. Nulla autem comparatio per voluntatem videtur esse in fine amato; ergo a simili in intellectu cognoscente primum objectum, et ex illius cognitione cognoscente objectum secundarium, nulla videtur relatio produci in ipso primo objecto ad secundum objectum, sed e converso.
Praeterea, ista intellectio prima est recta et habet modum realem: secunda est rationis. Si enim intelligo hominem absolute, haec intellectio realis est, et habet modum realem. Si autem eum intelligam postea comparando ad Socratem, haec est intellectio comparativa, et est rationis. Si ergo illae habitudines sunt intellectae intellectione non reflexa, ergo erunt reales.
Praeterea, sicut argutum est, non videtur posse poni quo actu intellectus ista relatio produceretur. Primo, non propter perfectionem absolutam illius actus. Si secundo, ergo non est principium illius acturi secundi. Etiam in illo secundo actu perfecte cognoscitur creatura: ergo in nullo actu erit talis relatio quasi ratio prior creatura in ratione objecti.
(p) Concedi potest conclusio trium rationum factarum contra duas opiniones communes superius recitatas, et concedi possunt istae rationes hic jam factae ; et secundum hoc potest concedi quod sunt ibi relationes in Deo aeternae ad objecta cognita, sed non priores naturaliter ipsis cognitis in ratione objectorum.
Hoc potest poni sic: Deus in primo instanti intelligit essentiam sub ratione mere absoluta, in secundo instanti producit lapidem in esse intelligibili et intelligit lapidem, ita quod ibi est relatio in lapide intellecto ad intellectionem divinam, sed nulla adhuc in intellectione divina ad lapidem, sed intellectio divina terminat relationem lapidis intellecti ad ipsam. In tertio instanti forte intellectus divinus potest comparare suam intellectionem ad quodcumque intelligibile ad quod nos possumus comparare, et tunc comparando se ad lapidem intellectum, potest causare in se relationem rationis ; et in quarto instanti potest quasi reflecti super istam relationem causatam in tertio instanti, et tunc illa relatio rationis cognita erit. Sic igitur non est relatio rationis necessaria ad intelligendum lapidem tanquam prior lapide ut objectum, imo ipsa ut est causata, est posterior, quia in tertio instanti, et adhuc posterior erit ipsa ut cognita, quia in quarto instanti. Et ista via videtur tenere istam propositionem, quae videtur probabilis, quod relatio non naturaliter cognoscitur nisi cognito termino. Sed nec . intellectus comparat ad aliquid, nisi naturaliter prius cognito termino, quam propositionem non potest alia via tenere, quia oportet quod dicat quod illa relatione, qua comparat istam intellectionem, comparet essentiam ad aliquid non prius cognitum naturaliter. Ista positio de relationibus aliorum a Deo ut intellectorum ad ipsum intellectum divinum ut absolutum, consimiliter confirmatur et intelligitur sicut illa supra dist. 30. creaturarum relatarum ad Deum.
Contra istud arguitur (q): Videtur enim quod destruat intentionem Augustini 83. q. q. 46. ubi dicit : Siquidem in ideis tanta vis constituitur, ut nisi eis intellectis, sapiens esse nemo possit. Secundum autem istam positionem, sapientia perfecta Dei ad creaturas erit in secundo instanti, et praecedit naturaliter tam esse idearum quam cognitionem earum. Ibidem etiam dicit, quod istarum visione fiet anima beatissima, quod non esset verum de visione prima quae est in creatore, nec de visione secunda quae est in creaturis, quare, etc. Praeterea arguitur, illa quae sunt divisa in inferioribus, quae sunt alterius rationis, non reducuntur ad aliquid unum in superiori, sicut licet potentiae cognitivae in nobis reducantur ad unam potentiam cognitivam in Angelis, propter unitatem rationis omnium potentiarum cognitivarum ; tamen intellectus et voluntas, quae sunt in nobis alterius rationis, non reducuntur ad unam potentiam in Angelis. Erit igitur in Deo intellectus sub tali ratione talis potentiae distinctus a voluntate sub ratione talis potentiae, et per consequens intellectus ut in Deo erit passivus ; ergo oportet sibi dare aliquam formam antequam operetur actu, et per consequens ad hoc ut habeat distinctam operationem, oportebit sibi dare distinctam formam, non autem poterit hic dari aliqua forma distincta, si ideae ponuntur consequi creaturarum intellectionem.
Praeterea, si propter illimitalionem essentiae divinae, ponatur ipsa, ut omnino absoluta, esse ratio cognoscendi omnes creaturas, cum ita sit illimitata inquantum intellecta, sicut inquantum ratio, sequitur quod ipsa sola cognoscetur sub ratione objecti ; aut si ponatur pluralitas ex parte objectorum, non obstante infinitate unius objecti, pari ratione videtur posse poni ex parte rationis intelligendi.