IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sacerdotem ex confessione addicentem sibi paratas esse insidias in nemore, quod intraturus erat, posse alio declinare, quia factum illud ex se non est signum revelativum confessionis, esto qui confessus est, ex sua confessione concipiet illam declinationem fieri. Est contra Navar. o. Sacerdos, de poen. d.4. Soto d. 18. q. 4. art. 5. Suar. tom. 4. d. 33. seet. 7. n. 7. Sed cum Scoto sunt Major hic q. un. art. 3. Henriquez lib. 6. c. 24. n. 5. et c. 21. n. 3. Sanchez lib. 3. de Matr. d. 16. qui ponunt circa hoc casus varios et exquisitos.
Ad tertium (r) potest dici quod Sacerdos iste multiplicem occasionem potest habere non intrandi nemus, aliam ab ista malitia latronum sibi detecta, et ad minus multiplicem aliam potest cogitare, et dicere coram illis, utpote volo hoc et illud facere, ad illum et illum locum declinare, antequam procedant ulterius,- et si ex tali occasione allegata videatur divertere, nec verbo, nec facto revelat confessionem. Si autem non possit ex aliqua occasione divertere, quin appareat illis aliis, quod propter confessionem diverteret, et in hoc facto revelaret confessionem ; dicit quidam quod tenetur intrare, et si exponit se morti, hoc est pro causa justa, ut scilicet servet legem Dei de sigillo confessionis, et per consequens si moritur, martyr est.
Sed aliter potest dici, quod facta possunt esse signa aequivoca, quia diversimode a diversis concipi possunt, ad hoc scilicet, vel ad illud factum ; igitur non debet reputari revelativum confessionis, nisi ex natura sua prodat peccatum confessum: sed divertere a nemore non sic ducit, quia si illi alii non fuissent prius collocuti de illa interfectione, nunquam per hoc quod ille divertit, cognoscerent illum esse confessum de voluntate occidendi istum. Si tamen divertere ex ratione sui est signum ductivum in notitiam talis peccati confessi, duceret quoscumque in hoc, et istos, aeque si non fuissent collocuti, sicut si fuissent collocuti. Generaliter igitur potest dici quod signum, quod est de se indifferens ad hoc quod est tale peccatum esse confessum, vel non esse, licet sit aliquibus magis signum determinatum ex aliquo supposito, non est signum revelativum confessionis, nec per consequens simpliciter illicitum confessori.
Ad aliud dico (s), quod confessor indiscrete ministrans Sacramentum Poenitentiae, tenetur non statim confiteri de facto suo indiscreto, quando scilicet confessor suus poterit statim devenire in notitiam personae, circa quam indiscrete exercuit usum clavium; et hoc ad minus tenetur, non in speciali exprimere culpam circa quam, et modum quo indiscrete exercuit, sed vel praecise in universali dicendo sic: mea culpa indiscrete et indebite ministravi Sacramentum Poenitentiae: vel si urget eum conscientia de confessione facienda super hoc in speciali, ut dicit argumentum, quia est peccatum mortale speciale, et circumstantiae specialiter aggravantes, tenetur expectare opportunitatem confitendi alicui, qui ex tali confessione peccati et circumtantiarum, non possit devenire in notitiam personae huic confessae. Quod si nunquam possit haberi talis confessor, quin ex explicatione peccati et circumstantiarum; posset devenire in culpam, et personam isti confessam, iste est in casu impossibilitatis ad confitendum homini, quia plus tenetur ad praeceptum non prodendi culpam sibi confessam, quam ad confitendum explicite culpam suam, quia ad primum multipliciter ex lege naturae, ut probant rationes ad primam conclusionem, et multipliciter ex lege positiva divina, ut probant rationes ad secundam conclusionem: ad secundum vero ad plus de lege positiva divina, ut dictum est dist. 17. ergo iste confiteatur Deo.
Ex hoc sequitur, quod quilibet ministrans Sacramentum Poenitentiae maxime debet cavere ne indiscrete ministret Sacramentum Poenitentiae, praecipue in illo casu ubi ex indiscretione sua non poterit explicite poenitere, absque hoc quod prodat confessionem alterius sibi confessi.
Ad aliud (t), esto quod secunda persona quandoque non aggravet, sicut fornicationem non aggravat, quod secunda persona sit Berta vel Alitia, caeteris paribus, utpote soluta, non propinqua, et de caeteris, et tunc fatuum est secundam personam confiteri. Et si dubitaret aliquis, an hoc modo explicare sit peccatum mortale, sive tunc, sive alias, secunda persona expressa eo modo quo fuerit necessario exprimenda, semper sub sigillo confessionis cadit, ut dictum est in quarto articulo. Et tunc in primo casu neganda est illa major : quidquid non est peccatum, nec circumstantia, etc. ad hoc enim quod esset vera, oporteret addi : nec aliquid, per quod possit deveniri in notitiam personae confitentis; vel in majori oporteret plus addi, scilicet nec aliquid de lege naturae, vel divina pro secreto habendo, et minor est manifeste falsa de secunda persona, et patet 4. art.