Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 4.)) Quis est, charissimi, qui Domino dicit, «Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua?» Quis est qui hoc dicit, nisi unumquodque membrum Christi, vel potius universum corpus Christi? Et quid est, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? utrum, nimis praecepisti; an, nimis custodiri? Quodlibet horum intelligamus, contra illam memorabilem nobilemque sententiam hoc dictum videtur, quam Graeci laudant in sapientibus suis, et Latini laudando consentiunt: «Ne quid nimis» (Terent. Andr. Act. I, sc. 1) . Si enim hoc verum est, ut ne quid nimis fiat; quomodo verum est quod hic dicitur, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? quando Deus aliquid vel nimis praeciperet, vel nimis custodiri vellet, si omne nimium reprehensione dignum esset? Diceremus ergo nos nulla graecorum sapientium auctoritate teneri , intuentes quod scriptum est, Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20) ? et potius istam sententiam falsam esse crederemus, qua dictum est, «Ne quid nimis», quam divinum eloquium, ubi legimus atque cantamus, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis; nisi nos non graeca elatio, sed vera ratio revocaret. Nimis quippe dicitur, quidquid plus fuerit quam oportet. Nam parum et nimium duo sunt inter se contraria. Parum est quod minus est quam oportet; et nimium, plus quam oportet. Horum in medio modus est, quod dicitur, Sat est. Cum itaque utile sit in vita et moribus, ut amplius quam oportet nihil omnino faciamus; profecto veram esse sententiam, «Ne quid nimis,» fateri potius quam negare debemus. Sed aliquando latina lingua hoc verbo sic abutitur, ut nimis pro eo quod est valde, et positum inveniamus in Litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris. Nam et hic, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, nonnisi Valde intelligimus, si recte intelligimus: et, Nimis te diligo, si alicui charissimo dicimus, non utique plus quam oportet, sed valde nos diligere intelligi volumus. Denique illa graeca sententia non habet hoc verbum, quod hic legitur: ibi enim est ἄγαν, quod est nimis; hic est autem σφόδρα, quod est Valde. Sed aliquando, ut diximus, Nimis pro eo quod est Valde et dictum invenimus, et dicimus: unde nonnulli etiam latini codices non habent, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis: sed, valde. Valde itaque praecepit hoc Deus, et valde oportet Dei custodiri mandata.