CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(n) Potest dici ad quaestionem. Nunc Doctor respondendo ad quaestionem ponit plura dicta.
Primum, quod relatio praecipue realis, terminatur ad absolutum ut absolutum, ut supra patuit dist 30. et ibi improbatae sunt multae opiniones. Et si diceretur quod aliqua relatio terminatur etiam ad aliquod relativum, patet in relationibus, quarum una fundatur in alia, ut patet de proportionalitate et proportione, de quibus supra patuit. Dico primo, quod relatio realis ultimata terminatur ab absolutum. Dico secundo, quod quamvis aliqua relatio terminetur ad relativum aliquod, non tamen terminatur ad illud sub ratione relativa, sed magis sub ratione absoluti, id est, quod non terminatur ut ad correlativum, licet enim relativum terminet, non tamen sub ratione qua sit correlativum.
Secundum dictum, quod objectum intellectionis nostrae terminat relationem ipsius inquantum mere absolutum, et sic ipsa intellectio est mensurata per ipsum. Hoc debet sane intelligi de ista mensura, quia forte non quodcumque objectum terminativum est mensura intellectionis, quia intellectio aliquando terminatur ad ens rationis, et forte ens rationis non erit mensura entis absoluti, cujusmodi est intellectio ipsiusmet ideo de hujusmodi mensura, vide Doctorem in quodlib quaest. 13. Tertium dictum est, quod intellectio divina est mensura omnium aliorum a se intelligibilium, et sic sequitur quod omnia alia praecise referuntur ad intellectionem divinam, et ipsa terminabit relationem istam sub ratione mere absoluti. Hic videtur aliqualis contradictio. Tum quia Doctor vult in A. dist. 10. quaest. 5. quod non requiratur praesentia objecti propter terminationem intellectionis, licet requiratur propter causationem ; et sic licet creatura etiam ab aeterno nullum esse habeat,
tamen poterit terminare actum intellectus divini, et per consequens objectum tale non terminatur ad ipsum actum. Tum quia alibi vult quod de ratione objecti sit terminare actum intellectus et non movere ipsum intellectum ; ergo respectu intellectus divini, objectum terminabit actum intelligendi divinum. Tum quia ipse infra dist. 9. vult quod idem actus intellectus divini possit diversificari secundum diversos respectus, inquantum scilicet terminatur ad aliud et aliud objectum. Tum quia hic praesenti distinctione, dicit quod objectum, quia terminat intellectionem, est mensura ipsius ; ergo ut hic terminat, habebit rationem mensurae, et non ipsa intellectio divina.
Dico quod intellectio divina ideo dicitur mensura omnis objecti alterius a seipsa, quia omnia tali actu intelligendi producuntur in esse cognito: Tum quia hujusmodi objecta non sunt in memoria divina ex natura rei, sed tantum per actum intellectus divini, ut patet a Doctore in 2. dist. 1. quaest. 1. et in quodlib. quaest. 15. Tum quia totum eorum esse possibile est ab actu intellectus divini, ut infra patebit dism 36. et dist. 43. et sic dicimus, quod hujusmodi objecta terminantur ad actum intellectus divini, et per consequens est mensura omnium illorum. Non negamus tamen quin intellectus divinus cognoscat illa, et per consequens quin talis intellectio terminetur ad hujusmodi objecta habentia esse per actum intellectus divini. Sed non terminatur ad illa, ut habentia esse ex natura rei, id est, ut inquantum sunt in memoria divina ex natura rei, quia tunc intellectus divinus vilesceret. Ex his patet ad objectiones.
Quartum dictum. Prima intellectio divina, quae beatifica est, est essentiae ut essentia sine omni respectu rei vel rationis, et hoc propter identitatem realem perfectam intellectus ad essentiam absolutam. De hoc clarius vide in quodlib. quaest. 13. ubi Doctor vult quod non est necesse intellectionem includere relationem ad objectum, etiam ut actu existens, et patet de intellectione divina. Vide ibi. Et quod non sit relatio realis inter primam intellectionem beatificam et essentiam divinam, patet, quia relatio realis est inter extrema realiter distincta. Et si etiam extrema non sunt realiter distincta, et sit relatio realis, cujusmodi est relatio moventis et mobilis in eadem re, puta voluntate, tamen talis relatio non erit realis, nisi ipsa voluntas ut movens et ut mota comparetur ad aliquid realiter distinctum, cujus ipsa sit principium productivum et ejusdem principium receptivum, puta quando comparatur ad velle productum. De hoc vide in 2. dist. 25. expositionem quam ibi feci. In proposito autem intellectus divinus et essentia divina, nec realiter distinguuntur nec comparantur ad aliquid tertium, sic, quod possit realiter recipi, ut distinctum realiter. Si ergo patet quomodo ibi non est relatio realis nec etiam rationis, quia relatio rationis est per actum comparativum intellectus, et talis actus praesupponit actum rectum, et ideo dixit Doctor quod intellectio divina omnino prima non includit, etc.
Quintum dictum, quod est conclusio principalis illata ex aliis dictis est, quod non oportet propter intellectionem alicujus objecti praecise quaerere relationem, nec in utroque extremo, scilicet intellectione et objecto, nec in altero ; ergo oportet aliquid aliud addere, propter quod sit relatio in utroque extremorum, vel in altero. Illud autem non videtur esse, nisi vel mutua coexigentia si est relatio mutua, vel dependentia in altero extremo si non est mutua. Hic autem quando Deus intelligit aliquid aliud a se, non potest poni mutua coexigentia in utroque extremo ; ergo praecise sufficit ponere relationem in altero extremo, ubi est dependentia, illud est objectum, ut cognitum. Adverte tamen quod objecti cogniti ad actum cognoscendi divinum non est dependentia aliqua realis nec essentialis, quia talis proprie fundatur in aliquo reali actu existente, et patebit infra dist. 36. et supra patuit dist. 3. quaest. 4. Sed eo modo quo objectum cognitum habet esse, eodem modo dicitur dependere, et quia habet esse tantum secundum quid, ideo est ibi dependentia tantum secundum quid.
(o) Praeterea voluntas fruens fine non producit aliud ab ipso fine in esse volito, sed tantum producit ipsum finem in esse tali, puta volito vel amato ; et hoc comparando ipsum finem ad aliud, id est, quod quando voluntas amat finem ultimum comparando ipsum, puta ad Joannem, nihil producit in ipso fine praeter ipsum esse volitum sive amatum, idest, quod nullum respectum ultra respectum quod est esse amatum, producit in ipso fine, sed magis e contra, scilicet amando A propter finem, comparando ipsum A producit in ipso A respectum aliquem rationis ; ergo a simili, in intellectu cognoscente primum objectum, et ex illius cognitione cognoscente objectum secundarium, nulla relatio videtur produci in ipso primo objecto ad secundum objectum, sed e contra. Adverte tamen quod non negat Doctor quin possit causari aliqua relatio rationis in ipso fine, quia intellectus potest ipsum comparare in ratione amabilis, etc. Sed vult quod voluntas ex hoc solo quod diligit ultimum finem, puta ut summum bonum, mihi non causat in ipso summo bono aliquem respectum, praeter hoc quod est esse amatum ut summum bonum. Sed si tamen per hujusmodi cognitionem debet causari aliquis respectus, magis erit aman do aliquid propter finem, et hoc est quod dicit.
(p) Concedi potest, etc. Hic declarat intentum principale de hujusmodi relationibus aeternis. Dicit ergo quod potest concedi quod in Deo sunt relationes aeternae ad objecta cognita, sed non priores naturaliter ipsis cognitis in ratione objectorum. Et declarat per . exemplum : Deus in primo instanti intelligit, etc.
Adverte tamen quod quando Doctor dicit quod in primo instanti cognoscit essentiam sub ratione absoluta, accipitur illud instans pro instanti ut complectitur omnia instantia, quae respiciunt omnia illa quae sunt ad intra. Sunt enim ibi plura instantia quam unum, ut patet a Doctore supra dist. 2. dist. 1. dist. 26. et sic antequam comparetur ad extra, prius intelligit omnia quae sunt ad intra, scilicet essentiam, attributa, proprietates personales, personas, relationes communes. Et post comparatur ad extra, et sic debet intelligi illud secundum instans, in quo scilicet intellectus divinus comparatur ad extra.
Item nota quod dicit, quod in illo secundo instanti producit omnia in esse
intelligibili, debet sic intelligi, quod antequam actus intellectus divini comparetur ad extra, creaturae nullum esse habent, nec etiam secundum quid; sed actu suo facit illa in esse objectali, id est, quod producit illa in esse cognito, sic quod ante illud esse cognitum nullum penitus esse habent, sed hoc magis patet infra dist. 36. et dist. 43. et in 2. dist. 1. quaest. 1.
Deinde cum dicit, quod forte intellectus divinus, etc. Dubitatur quomodo talis relatio rationis dicatur cognosci ab intellectu divino, cum sit primum ens rationis, et per consequens non sit ibi ex natura rei, et proprie non contineatur nec virtualiter nec eminenter in Deo, nec intellectus divinus possit aliquo modo cognoscere abstractive, sed tantum intuitive. Vide prolixam expositionem quam prius feci, ubi singularia dubia sunt soluta, etc. Pater ergo ex his quod si relationes aeternae ponantur in essentia divina ad omnes creaturas, quod tales relationes non sunt priores ipsis objectis cognitis, quia fiunt in tertio instanti. Et sic patet quomodo relatio rationis non est necessaria ad intelligendum lapidem tanquam prior lapide, ut objectum. Imo ipsa, ut causata est posterior, quia in tertio instanti, et adhuc erit posterior ut cognita, quia in quarto instanti.
Ultimo dicit, quod ista via videtur tenere istam propositionem, quae videtur probabilis, quod relatio non naturaliter cognoscitur nisi cognito termino. Hoc magis supra patuit in prologo quaest. 1. et patet diffuse in quodlib. quaest. 14. Et quomodo cognitio relationis dependeat a termino, exposui supra dist. 3. quaest. 3.
Sed hic occurrit dubium, quia dicit quod relatio non potest cognosci nisi termino praecognito, et expresse dicit in prologo quaest, penultim. quod cognitio relationis dependet a cognitione terminorum ; hoc idem in isto 1. quaest. 2. dist. 8. hoc idem in quodlib. quaest. 14. ergo ex his sequitur quod cognitio relationis quam cognoscit intellectus divinus, ex quo terminatur ad creaturam, non poterit cognosci sine creatura, et sic dependebit a creatura, quod est falsum, et contra ipsum in prologo quaest, penultim. et in quodlib. quaest. 15.
Respondeo, quod licet relationis cognitio dependeat a fundamento et termino sicut in esse, ita et in cognosci; talis tamen cognitio poterit causari ab aliquo virtualiter continente terminum et fundamentum secundum totam suam entitatem, ipsa tamen cognitio non poterit haberi, nisi praecognitis fundamento et termino. Quamvis enim intellectus divinus possit vere causare cognitionem paternitatis, non tamen poterit cognoscere distincte paternitatem, nisi praecognoscat terminum et fundamentum, quia cognoscere paternitatem in se, et non cognoscere esse ad aliquid, est non cognoscere paternitatem. Sic dico in proposito, quamvis cognitio illius relationis sit tantum a Deo, ipsam non potest distincte cognoscere, nisi praecognita ipsa creatura ad quam terminatur ; continet enim virtualiter secundum totam entitatem omnem creaturam in quocumque esse, sive reali sive secundum quid, et sic patet quomodo Doctor non contradicit sibi in aliquo.
(q) Contra istud arguitur. Hic Doctor arguit probando quod ideae sint relationes, et quod sint in Deo antequam intelligantur objecta secundaria.
Item, quae sunt divisa in inferioribus, quae sunt alterius rationis, non reducuntur ad aliquid unum in superiori, ad unum dico formaliter et ejusdem rationis, ut patet de intellectu et voluntate in nobis et in Deo ; ergo sicut intellectus in nobis secundum suam formalem rationem est passivus, ita erit in Deo, et per consequens oportet sibi dare aliquam formam antequam operetur actu, etc.