IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(r) Ad tertium, etc. Jam supra est responsum sig. Si dicas quod per hoc respondetur, etc. quae responsio in genere sumpta est ex doctrina quam hic praescribit Doctor, et in responsione ad sextum. Hanc sententiam Doctoris sequitur Gabriel, Major, Sylvester, verbo Confessor 3. quaest. 2. Adrianus. Resolutio Doctoris est, signum indifferens posse trahi in usura absque revelatione confessionis, licet aliquibus ingeneret suspicionem, quam non causat signum mere aequivocum ex natura sua, sed ex temeritate et dispositione suspicantis. Ponamus ergo casum, nempe complicem latronum, qui decreverunt Sacerdotem in nemore occidere, non fuisse confessura illud peccatum, sed oblitum, et tunc Sacerdos ex alia intentione non ingrediatur nemus, sive quia ipse concipit periculum, sive ex alia ratione et motivo, non autem ex scientia periculi, tunc latrones concipient eamdem suspicionem , manet ergo causa suspicionis ipsis, atque aeque ipsa suspicio, quamvis Sacerdos non procedat ex scientia confessionis
Ex his solvitur objectio Suarez et Navarri, qui objiciunt ex hac sententia Doctoris. nullam fore indirectam revelationem confessionis ex facto, si in praesenti casu non habeatur, quia hoc non abstraclim sumptum et absolute est signum revelationis, sed hic et nunc, quatenus digressio Sacerdotis est conjuncta scientiae habitae in confessione. Deinde sequeretur quod Sacerdos posset locum insidiarum declinare, etiamsi sciat confessum interficiendum a latronibus ob revelationem insidiarum.
Respondetur ex dictis, quando factum est tale ex circumstantiis ut sit signum univocum, tunc causare scientiam; in propositio non est tale, quia nullae circumstantiae per factum Sacerdotis adjunctae declarant ejus intentionem conceptam esse ex scientia in confessione habita, modo non adhibeat alia signa et circumstantias, ex quibus exterius proderetur intentio fugae, aut declinandi insidias ; nam si complex criminis intenti et homicidii pergat simul cum latronibus, quamvis sciant esse confessum, neque aliud in facto monstrat, possunt prudenter praesumere eum non fuisse confessum tale peccatum, sed magis ad illusionem simulasse confessionem ; non enim magis fundatur suspicio concepta ex facto Sacerdotis, quam praesumptio fundata in facto latronis, qui in exteriori se simulat socium paratum criminis, quod ergo scientia confessionis sit hic et nunc conjuncta facto Sacerdotis declinantis insidias, non fundat suspicionem nisi alio qui per signum exterius notificetur ex modo quo is declinat ; ex quo patet ad argumentum, quia illa scientia mere per accidens se habet ad judicium, quod formant latrones.
Ad aliud quod objicitur. Respondetur Sacerdotem non esse causam per se occisionis poenitentis, quae temerarie fit ex facto Sacerdotis, quod interpretari potest ex alia intentione, quam ipse exterius praetendit. Unde in hoc casu attendenda est distinctio quam tradit Doctor, et doctrina de signo univoco et aequivoco d. 1. supra quaest. 2. et 6. Confessio enim poenitentis et scientia de peccato habita in confessione non tollit usum signorum indifferentium juxta intentionem exterius manifestatam, alioquin plura incommoda sequerentur, si usus illorum signorum ad propositum praetensae exterius intentionis relinquatur, etiam in ordine ad ipsos poenitentes, quamvis ex dispositione particulari concipiant sinistram intentionem, verbi gratia, si aliqua mulier sollicitaverit confessarium in confessione, si ille deinceps subterfugiat conversationem, et pericula ejus, aut subtrahat se confessioni nibus audiendis, statim suspicabitur id provenire ex scientia in confessione habita, quantumlibet ille exterius ostendat aliam intentionem ; non minus autem quoad alios prohibetur uti signis aequivocis, ex quibus nascitur suspicio, quam in ordine ad ipsos poenitentes. Sic etiam Superior qui audivit confessiones suorum subditorum, si ingerat se deinceps correctioni et conservandae disciplinae in casibus necessariis, statim poenitentes suspicabuntur eum procedere etiam ex scientia in confessione habita, ex quibus plura incommoda orirentur. Unde sequitur non revelare confessionem eum qui ejusmodi signis exterius protensa justa, et prudenti intentione utitur, quia nec signum ex se et natura rei indicat confessionem, aut peccatum confessum, neque circumstantiae exterius concurrentes possunt trahi in aliud, quam ad intentionem expressam, ex natura etiam rei et facti. Quod si alii ex prava dispositione aliter interpretentur factum ex conscientia propria, temerarie judicant, et per accidens se habet ad factum recta intentione qualificatum: alioquin plura incommoda orirentur in societate communi, et necessariis functionibus, circa materiam secretorum, si omni suscipicioni etiam male fundatae via ex obligatione esset praecludenda.
( s) Ad aliud dico, etc. Respondet ad quartum argumentum, non licere confiteri integre si violatur sigillum, verbi gratia, si Episcopos qui est ordinarius, et solus in civitate,sit Simonacius, et confessus sit Sacerdoti hoc peccatum, si ex confessione hujus peccati, seu sacrilegae absolutionis datae revelatur persona, ita ut aliter nequat confiteri peccatum, in eo casu praevalet obligatio sigilli praecepto integritatis confessionis. Hanc resolutionem tenet Navarrus in summa, cap. 8. Sylvester verbo confessio, Ledesma 2. part. 4. quaest, 10. art. 5. Vasquez dub. 4. supra citato, Suarez sect. 1. estque communis. Bene eam probat Doctor, quia obligatio sigilli est legis naturalis ex multiplici capite, et legis positivae, in omni casu damni cujuslibet tenet, non ita praeceptum integrae confessionis, ut supra dist. 17. visum est; hinc recte admonet Doctor confessarios, ut rationem ministerii debitam servant, ne se ipsos etiam in haec pericula congerant, ex quibus reddantur perplexi, praeter injuriam, quam faciunt poenitentibus et Sacramento.
(t) Ad aliud, esto quod secunda persor na, etc. Respondet ad quintum, quod est revelare posse quidquid non est peccatum poenitentis, aut circumstantia ejus ; agit autem de casu, in quo non requiritur ad integritatem confessionis revelatio complicis, verbi gratia, ad confessionem peccati fornicationis non facit ut dicatur persona mulieris, ut quod sit Berta, vel alia. Advertat tamen confessarius paoenitentem ne secretum hoc revelet in confessione, quia est peccatum ex genere suo mortale, nisi ignorantia et inadvertentia excuset.
Dicit ergo Doctor illam majorem argumenti esse falsam, quia ulterius oportet . eam suppleri, addendo etiam quod illud non sit lege naturali, aut divina prohibitum, personam complicis cadere sub sigillo, recte probat in quarta conclusione
sig. De quid, etc. cujus ratio ibidem recte probat quod dictum est, in confessione non esse revelandum peccatum mortale, et secretum alterius, nisi ex necessitate confitendi integre, ideoque hic non est dubius, sed tangit casum controversum, an liceat vevelare personam complicis ob necessitatem confitendi, et alium casum, in quo haec revelatio citra necessitatem fiat, ita ut ex inadvertentia et fatuitate poenitentis contingat, et sic excusari possit, vel certe cum advertentia, et sic graviter detrahit proximo, revelando ejus peccatum grave secretum, sive fuerit complex, sive non, et manebit sub obligatione sigilli, quia ex notitia hujus fori nemini potest extra ipsum forum praetendi aliquod damnum.