IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posse Superiorem ex scientia confessionis aliqua facere circa subditum,modo inde nulla suspicio oriatur respectu aliorum, quod ex scientia confessionis facit. Ita D. Thom. quodl. 5. art. 13. et 4. dist. 2. quaest. 3. art. 1. D. Bonav. hic 2. p. art. 2. quaest. 1. ad ult. Richard. art. 4. quaest. 2. ad 4. Navar. dist. cap. Sacerdos, n. 146. Sylvest. v. Confessor 3. quaest. 2. et communis ; unde licet suffragium secretum denegare ex scientia confessionis.
Ad aliud (u), si in collegio est consuetudo communis,ut sine nota quilibet extra monasterium curam habens vel sine cura moram trahens, revocetur pro libito praesidentis , vel etiam non passim pro libito, sed quandoque pro alia causa honesta, ut nunc iste quiescat in claustro, nunc laboret cum Martha in exteriori ministerio, et nunc ille,prout utile visum fuerit praesidenti, dico tunc quod monachum confessum de crimine commisso in aliquo loco extra monasterium, ubi moratur, potest Abbas ad monasterium revocare, quia in hoc nullo modo peccatum confessum prodit, licet aliquis dixerit, quod confessor nullo modo potest se habere aliter ad confessum ratione confessionis quantum ad quemcumque actum extra forum illum, quam si penitus nihil audisset. Si autem est consuetudo in collegio, quod non transferatur monachus sic de loco forinseco ad claustrum, nisi ratione delicti vel in sufficientiae in cura illius loci, non videtur tunc licitum Abbati confessum ad monasterium revocare.
Si dicas, non apponit remedium ad salutem ovis suae, respondeo, consulat sibi in foro poenitentiae meliori modo quo poterit, ut illum locum sibi periculosum dimittat. Si noluerit,non attentet esse Deus, sed defectus occultos sibi secundum justitiam incorrigibiles, Dei correctioni dimittat.
Ad (x) ultimum dico, quod capitulum illud non loquitur expresse de illo, qui novit per confessionem aliquem esse excommunicatum, nec etiam per viam secreti sibi commissi ; sed privatim, id est, sic iste scit quod communitas nescit vel credit communitatem nescire, et sic privatim sciens debet privatim vitare. Nec mirum est, quia non est debitor illi alteri, id est, istius tanquam secreti.
Sed si sciret per viam confessionis tantum, quid faceret? Re-, spondeo sicut ad tertium argumentum, quia si potest per aliam viam vitare eum, quam ex vitatione, prodendo excommunicationem ejus, debet vitare; sin autem, non solum non debet, imo non licet vitare, quia talis vitatio est de Jure positivo Ecclesiastico tantum: non prodere autem tenetur ille de lege naturae, et de Jure positivo divino et Ecclesiastico. Quando autem praecepta videntur esse contraria, illud quod est superius magis obligat, et ideo firmius est servandum, nec servans illud,et praetermittens aliud, peccat, quia nullus ex lege divina et Ecclesiastica est perplexus.