CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad ista. Sententia Augustini, etc. Hic Doctor exponit mentem propriam quid sit idea, ipsam declarando per dicta Augustini, et exponit omnes particulas. Probatio primae particulae, scilicet quod idea sit ratio aeterna in mente divina, et probat sic : Deus omnia potest causare rationabiliter, id est, intelligendo et videndo, ut supra patuit dist. 2. quaest. 1. quia est impossibile Deum aliquid causare ad extra, nisi praeintelligat illud, et voluntas velit, ut infra etiam patebit dist. 39. et 45. Igitur habet rationem secundum quam format, id est, si Deus causat A , intelligendo illud et volendo, oportet quod prius habeat objectum creabile praesens non in se nec in memoria est natura rei, sed tantum in esse cognito, et illud esse cognitum vocat rationem, secundum quam format, ut patet in 2. dist. 1. quaest. 1 . Sequitur: Non autem eamdem, scilicet rationem omnium, supple causabilium, sed singula causabilia propriis rationibus format, id est, quod omne causabile a voluntate divina habet prius esse cognitum, et tale esse cognitum (ut dixi) vocatur ratio. Et quianon potest distincta causabilia causare nisi praecognoscat illa, ideo singulum causabile a voluntate divina est prius cognitum ab intellectu divino ; ergo quodlibet causabile habet in mente divina propriam rationem, id est, proprium esse cognitum. Sequitur : Non autem rationibus extra se, quia non eget in efficiendo aliquo alio a se, id est, quod istae rationes sic necessariae ad causandum non sunt extra intellectum divinum, supple in esse reali, quia tunc causando dependeret ab aliquo ente reali extra se, quod est impossibile, sed sunt in intellectu divino tantum in esse objectivo et non ex natura rei, quia tunc intellectus divinus vilesceret ; sed tantum sunt ibi per actum intellectus divini necessario causantis talia causabilia in esse cognito, ut supra patuit, et sic hujusmodi esse cognita dicuntur rationes in mente divina, non quod sint idem realiter, cum illa sint tantum ibi, sicut cognitum in cognoscente objective. Sequitur : Nihil autem est in mente divina nisi incommutabile, id est, quod tale esse cognitum, ut est in mente divina est incommutabile. Hoc prolixe expositum est supra dist. 3. quaest. 4. de sinceris veritatibus. Sequitur : ergo omne formabile, id est, omne causabile, potest formare, id est, secundum proprium esse cognitum aeternum in mente divina. Nam omnia objecta secundaria prius omni actu voluntatis ad extra producuntur ab intellectu divino de necessitate naturae, ut supra patuit dist. 3. q. de sinceris veritatibus, et sic patet.
(b) Istud videtur consonare cum dicto Platonis. In ista littera occurrunt aliquae difficultates. Prima in hoc quod dicit, quod esse cognitum lapidis ut causabilis, est ratio aeterna in mente divina, id est, quod tale esse cognitum necessario praecedit quid sit illud esse cognitum, an sit esse quidditativum rei, et tunc tale esse erit unum per accidens ; et sic de illo nihil per se potest praedicari, ut patet a Doctore supra dist. 2. q. 2. et in 3. dist. 7. Et sic omnes propositiones de quidditatibus erunt per accidens, et nullae erant in primo modo dicendi per se, aut hujusmodi quidditates dicunt esse possibile rei praecedens esse cognitum, et hoc non. ut infra patebit, dist. 36. et 43.
Secunde dubitatur in hoc quod dicit, quod respectu omnis causabilis praecedit ratio, secundum quam illud est causabile, et talis ratio dicitur idea ; ergo videtur sibi contradicere, quia vult expresse, ut patebit infra dist. 39. contra D. Bonaventuram, quod idea est tantum respectu necessariorum et non respectu contingentium. Modo causabile est contingens, cum illud sit producibile in actuali existentia ; ergo lapis ut existens, habet ideam in mente divina.
Tum etiam videtur sibi contradicere in hoc quod dicit, quod reale causabile habet rationem in mente divina, secundum quam voluntas divina potest illud causare, et sic tale esse cognitum necessario praecedit hoc quod est causabile a voluntate divina. Et contradicit his quae supra dixit in quaest, ult. prolog. ubi vult quod voluntas divina prius determinet aliquid fore quam intellectus divinus intelligat illud fore, hoc idem patet infra d. 39. et sic videtur sibi contradicere.
Item dubitatur, quia ponit ipsum esse cognitum sive ideas esse in mente divina, et quod ut ibi habet relationem dependentiae ad actum intellectus divini, ut supra patuit. Tunc quaero, quam relationem habet. Si rationis, ergo et lapis, ut sic, fundans hujusmodi relationem, erit tantum ens rationis, patet, quia talis relatio non poneretur distingui ab ipso lapide cognito, sicut nec dependentia creaturae in esse reali ponitur distingui realiter ab ipsa, ut patet a Doctorem 2. dist. 1. Tum etiam, quia talis relatio esset causata ab aliquo, et hoc tantum ab intellectu divino ; ergo per actum tantum collativum ; ergo prius creatura habet esse cognitum quam comparentur, et in tali esse cognito vere dependet ab actu intellectus divini, ergo. Si ponitur relatio realis, ergo creatura fundans illam ab aeterno habet esse reale, et sic existit ab aeterno, quod est impossibile ; non enim ens reale potest fundari in ente non reali, ut patet. Tum etiam, quia essentia et existentia sunt idem realiter, ut patet a Doctore in 2. d. 1. ergo nec habuit esse realis essentiae, et tunc quaero esse cognitum, quod esse habet ? si esse tantum rationis, ergo non fundat relationem realem. Si esse reale praecedens existentiam, et hoc non, ut patebit infra a Doctore dist. 36.
Tum etiam, quia si tale esse cognitum habet tantum esse secundum quid et non esse reale, sequitur quod non erit differentia inter lapidem cognitum et intentionem secundam. Et multa alia possent adduci, quae transeo pro nunc.
Respondeo ad primum dubium, ut exposui in secundo dist. 1. quomodo esse et essentia distinguuntur, vide ibi. Dico secundo, quod tale esse, quod dicitur ab aeterno esse quidditativum, est esse possibile, quod esse possibile fundatur in esse cognito, ut infra patebit, dist. 36. Intellectus enim divinus prius producit rem in esse cognito, et post in esse possibili. Unde Doctor infra dist. 43. probat quod possibilitas rerum est primo ab actu intellectus divini.
Ad secundum dubium dico, praemittendo aliqua. Primum, quod idea proprie respicit terminos, ita quod termini in esse cognito dicuntur ideae, et non sunt propriae respectu propositionum, nisi forte necessariarum, ut infra patebit, dist. 39. Secundum, quod esse existentiae, puta lapidis, habet ideam, ita quod in mente divina non tantum fuit ab aeterno esse cognitum lapidis inquantum lapidis, sed etiam ab aeterno fuit esse cognitum esse existentiae aptitudinalis, et ab aeterno ante omnem actum voluntatis divinae ista fuit cognita: lapis est aptus natus existere. Sed quod lapis actu existat tantum fuit cognitum post determinationem divinae voluntatis, quae determinavit producere lapidem in esse actualis existentiae, et sic praecessit tantum cognitio terminorum. Et similiter ab aeterno ante omnem actum voluntatis divinae ad extra intellectus divinus cognovit Joannem, et etiam distincte cognovit albedinem, et isti termini, ut sic dicuntur proprie ideati ; sed quod Joannes erit albus in tali, vel tali tempore, cognovit post determinationem divinae voluntatis. Voluntas enim divina necessario praesupponit cognitionem terminorum propositionis contingentis, sed non praesupponit cognitionem propositionis contingentis ; illa enim sequitur determinationem voluntatis divinae, ut patebit infra dist. 38. et 39. et Doctor loquitur de causabili, etc. Et hoc modo intelligendus est Scotus in quaest, ult. prolog. Ex his patet responsio ad aliud dubium, videlicet quomodo idea dicatur prior determinatione voluntatis divinae, quia respectu contingentium tantum esse cognitum terminorum vocatur proprie idea, et tale esse praecedit simpliciter actum voluntatis divinae, ut comparatur ad extra.
Ad aliud dubium de relatione. Dico, quod relatio rationis potest multipliciter intelligi. Uno modo, quod tantum fiat ex comparatione duorum objectorum cognitorum, ut communiter fiunt secundae intentiones. Aliquando non fit ex tali comparatione, sed quia sic denominatur tale, quia aliud terminatur ad ipsum, sicut dicimus quod lapis est visus. Aliquando etiam dicitur relatio realis, quia actu est inter extrema realia et realiter distincta, et hoc ex natura rei. Aliquando, quia est inter extrema non actu existentia, sed apta nata existere. Aliquando quia est inter extrema, quorum unum actu existit, quod est tantum terminus talis relationis, et aliud est tantum aptum natum existere, ut in proposito, relatio lapidis aeternaliter cogniti terminata ad actum intellectus divini. Et hoc ultimo modo ponitur relatio inter ideam et actum intellectus divini, et sic partim potest dici realis. Tum quia terminatur ad actum intellectus divini, et hoc sub ratione absoluta. Tum quia fundatur in aliquo, quod licet non sit actu existens, tamen est aptum natum existere, et hoc etiam quia oritur ex natura extremorum. Tamen non dicitur proprie realis, quia ex natura rei non consequitur fundamentum reale actu existens. Et sic quia magis recedit ab esse existentiae fundamenti, et accedit ad non esse existentiae, ideo quoad hoc potest dici rationis per illud argumentum, quod facit Doctor supra in prolog. q. ult. de scientia vere practica, quod quanto aliquid recedit ab uno extremo et appropinquat ad aliud, etc.
Ad ultimum dico quod est magna differentia inter lapidem cognitum et secundam intentionem, quia lapidi cognito non repugnat esse realis existentiae: imo per definitionem lapidis potest demonstrari de lapide quod non repugnat lapidi actualis existentia, ut patet a Doctore in secundo dist. 1. quaest. 3. Sed secundae intentioni repugnat realiter posse existere, nam ratio formalis secundae intentionis est rationaliter repugnans actuali existentiae ipius. Et sic patet differentia lapidis cogniti ut cogniti et secundae intentionis, ut alias exposui. Et sic patet responsio ad ista dubia.
(c) Hoc posito non oportet laborare, etc. Nunc Doctor respondet ad argumenta prius facta. Et primo ad Augustinum. Responsio stat in hoc, quod nemo est plene sapiens nisi etiam cognoscat ideas, licet enim principalis sapientia sit in essentia, non tamen potest dici plena, nisi etiam ideae cognoscantur. Et addit, quod ponitur Deus perfecte sapiens in primo instanti, videlicet in quo cognoscit essentiam divinam et omnia intrinseca. Et si per possibile vel impossibile nihil aliud cognosceret, adhuc diceretur perfectissime sapiens, non tamen diceretur plene sapiens, et hoc extensive, nisi etiam cognosceret in secundo instanti (in quo comparatur ad extra) omnes ideas. Si tamen non cognosceret ens, nihil minus intensive esset perfectissime sapiens, quia tota perfectio intensiva cognitionis Dei est ab essentia divina, et nullo modo a creaturis, ut patet.
(d) Et si Augustinus aliquando loquatur, etc. Vult dicere, quod etsi nominet ideas esse rationes cognoscendi, non debet intelligi quod maneant in intellectu divino, sic quod moveant intellectum divinum vel quod sint causae intellectionis earum, sed quod tantum sint objecta, quae intelliguntur et non movent ; sed divina essentia movet ad notitiam earum, ut exposui supra. Et sic dicuntur tantum objecta secundaria, non moventia intellectum divinum ad earum cognitionem, sed quod tantum sint terminantia cognitionem divinam.
(e) Ad secundum qualiter. Ad secundum de intellectu passivo, quomodo dicatur passivus in nobis, aliqualiter dictum est supra in quaest. 1. prolog. et dist. 3. quaest. 7. et prolixius vide in quodlib. quaest. 15. Est enim vere passivus quantum ad hoc, quia receptivus speciei intelligibilis, et etiam intellectionis, ut supra patuit dist. 3. quaest. 6. et 7. De intellectu autem divino, patet quod non dicitur proprie passivus. Nullius enim est receptivus, quia recipere proprie est respectu recepti realiter distincti, et hoc non contingit in intellectu divino, ut patet. Potest tamen impropriissime dici quasi passivus, id est, quasi receptivus intellectionis. Declarat tamen litteram sequentem, cum dicit quod essentia divina est quasi forma qua intellectus divinus operatur, quia ipsa est ratio cognoscendi, non tantum ipsammet, sed etiam est ratio cognoscendi omne aliud sub quacumque ratione cognoscibili, et hoc isto modo intelligendo.