IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad aliud, si in collegio est consuetudo, etc. Respondet ad sextum argumentum, quod est de Monacho aut Religioso, quem novit Superior ex confessione lapsum, et habere occasionem periculi, et relabendi, nisi praescindatur. Resolutio Doctoris est etiam D. Bonaventurae, D. Thomae, Richardi in hac distinctione, et Soti, dist. 18. q. 4. art. 5. Eamdem tenet D. Thomas quodl. 5. art. 13. Adrian. quaest, ultima de confessione, Henricus quodl. 1 . quaest. 29. Sylvester verbo confessio 3. quaest. 14. Angelus verbo confessio ult. Medina 9, de confessione celanda. Aliqui tamen negant ullo casu eum amovendum esse ab officio, quia peccatum auditum in confessione non debet castigari in foro publico, donec ibi innotescat, quamvis alioquin amotio illa non esset revelatio confessionis. Caeterum videtur sententia alia esse verior, quam sequitur Doctor cum antiquis, potest enim superior uti illa scientia in profectum poenitentis, quando non sequitur ex ea revelatio confessionis, vel ipsi, vel aliis, et tunc amotio non habet rationem poenae aut punitionis, sed debitae praeventionis in salutem subditi. Servanda est Decretalis Clementis VIII. in hoc, et similibus casibus, quae prohibet scientiam in confessione habitam trahendam esse ad gubernationem externam, et merito, quia revera neque expedit, neque licet, ut supra dictam est. Hic etiam comprehenditur, ut bene Sotus, casus, in quo ex schedula confessionis scriptae superior cognosceret peccatum subditi, quia illa scientia in ordine ad confessionem habetur. Posset etiam contrarium magis dici, sequendo ea quae Doctor supra dist. 17 habet de natura scripturae, seu confessionis in scriptis factae, quia non est secreta; tamen sicut non debet aggravari poenitens, altera opinio est valde pia, et sequenda in praxi, quia illa scriptura, et notitia per eam habita spectat ad scientiam confessionis.
(x) Ad ultimum dico, etc. Respondet de fugiendo excommunicato, quem quis novit in confessione esse talem, dicit primo quod cap. cum non ab homine, etc. de sentent. excomm. in 6. non loquatur de excommunicato noto per confessionem tantum, sed de noto privatim, verbi gratia, si percusserit ipsum confessarium sine arbitro, vel alium Sacerdotem sciente id confessario. Si vero in confessione novit censuram incursam, debet vitare si potest sine revelatione confessionis , aliter vero non est vitandus, et praeceptum de fugiendo excommunicato cedit praecepto sigilli. Et universaliter, ut dicit Doctor, praecepto Superioris cedit praeceptum inferioris in quacumque materia, in quibus opponuntur, quae est doctrina communis. Plures alii casus in specie proponuntur a Doctoribus in hac materia, quorum resolutio ex dictis habetur.