CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
Utrum omnia debeant dici esse in Dei essentia, ut in Dei cognitione vel praescientia esse dicuntur. Solet hic quaeri, cum omnia dicantur esse in Dei cognitione seu praescientia, vel in Deo per cognitionem, et ejus cognitio vel praescientia sit divina essentia, utrum concedendum sit, omnia esse in divina essentia vel in Deo per essentiam ? Ad quod dicimus, quia Dei cognitio ejus utique essentia est, et ejus praescientia, in qua sunt omnia, ipsius cognitio est, nec tamen omnia, quae sunt in ejus praescientia vel cognitione, in ejus essentia esse dici debent. Si enim hoc diceretur, intelligerentur esse ejusdem cum Deo essentiae ; in Deo enim dicitur esse per essentiam, quod est divina essentia, quod est Deus. Habet ergo Deus apud se in praescientia sua, quae non habet in sui natura. Unde Augustinus de verbis Apostoli ita ait: " Elegit nos ante mundi constitutionem. Quis sufficit hoc explicare ? Eliguntur qui non sunt, nec errat qui eligit, nec vane eligit ; eligit tamen et habet electos quos creaturus est eligendos, quos habet apud semetipsum non in natura sua, sed in praescientia sua. " Nondum erant quibus promittebatur, sed et ipsi promissi sunt, quibus promittebatur. Ecce hic aperte dicit, Deum apud semetipsum habere electos ante mundum, non in natura sua, sed in praescientia sua, cum tamen ejus praescientia non aliud sit quam ejus natura, quia ipsius praescientia est ejus notitia. Potest tamen ad electos referri, cum ait : in natura sua, id est, illorum. Illos quippe habuit ab aeterno apud se, non in natura sua, id est, illorum qui nondum erant, sed in sua praescientia, quia eos ita novit, ac si essent.
Utrum mala debeant dici esse in Deo, ubi sunt omnia bona, cum utraque sint in ejus cognitione et praesentia, omnia enim cognoscit ?
Post praedicta quaeritur, cum omnia dicantur esse in Deo, non per essentiam naturae, sed per cognitionem scientiae, et Deus sciat bona et mala, utrum concedendum sit simpliciter, mala esse in Deo, sive esse in Deo per cognitionem. Scit enim Deus et scivit semper omnia, tam bona quam mala, etiam antequam fierent, et praescivit ab aeterno ea futura. Ideoque cum omnia bona dixerimus esse in Deo propter praescientiam cognitionis, eadem ratione videtur dicendum, omnia mala esse in eo, cum ea semper noverit, et per cognitionem ei praesentia fuerint. Praecognovit enim Deus ab aeterno quosdam futuros malos et eorum malitiam, ut ait Augustinus, praescivit, sed non praeparavit. Cum ergo peccata omnium sciat, numquid intelligendum est, ea includi in illa generalitate locutionis, qua dixit Apostolus, omnia esse in Deo ? Ex ipso, inquit, et per ipsum et in ipso sunt omnia. Sed quis, nisi insanus, dixerit, mala esse in Deo ? Illa enim esse in Deo intelliguntur, quae ex . ipso et per ipsum sunt ; ea vero per ipsum sunt et ex ipso, quorum auctor est ; sed non est auctor nisi bonorum. Non ergo ex ipso et per ,ipsum sunt nisi bona ; ita ergo non in ipso sunt nisi bona ; non ergo mala in Deo sunt, quia, licet ea noscat, non tamen ita omnino noscit, ut bona. Mala quasi de longe cognoscit, ut ait Propheta, et alta a longe cognoscit, id est, superbiam. Et alibi ad Deum loquens de malis, ait: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Quod exponens Augustinus : " Abscondita, inquit, peccata sunt, quae a lumine tuae veritatis absconduntur. " Sed quomodo peccata a lumine veritatis divinae absconduntur, cum a Deo sciantur ? Si enim non sciret, quomodo de illis judicaret, et pro illis malos damnaret ? Alibi Propheta : Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente deest. Quod exponens Cassiodorus, inquit : " Neque a bonis, neque a malis deest Deus, sed omnibus praesens et cognitor est. " Cognoscit ergo Deus et bona et mala per scientiam, sed bona cognoscit etiam per approbationem et per beneplacitum, mala vero non. Unde Cassiodorus super Psalmum dicit : " Peccata abscondita Deo sunt, quia non novit, id est, non approbat. " Et ex eo sensu Augustinus dixit ea abscondita a lumine Dei. Qui etiam in Epistola ad Evodium insinuat, cognitionem Dei variis modis accipiendam, inquiens : " Si ad scientiam referas, non ignorat Deus aliquos vel aliqua, qui tamen in judicio quibusdam dicet : Non novi vos, sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est. " Ecce non cognoscere dicitur Deus, quae non approbat, quae ei non placent. Apparet itaque, verum esse quod diximus, scilicet quia quodam modo cognoscit Deus bona, quo non cognoscit mala. Pariter quidem utraque eodemque modo noscit quantum ad notitiam, sed bona etiam approbatione et beneplacito cognoscit.
Hic aperit quare bona tantum dicantur esse in Deo et non mala.
Et inde est, quod bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala, et. illa prope, haec longe, quia licet in. Deo aliqua dicantur esse propter cognitionis praesentiam, et Deus bona et mala cognoscat, mala tamen non cognoscit nisi per notitiam, bona vero non solum per scientiam, sed etiam per approbationem et beneplacitum. Et ob talem cognitionem aliqua dicuntur esse in Deo, scilicet quia ita ea scit, ut etiam approbet, et placeant, id est, ita scit, ut eorum sit auctor.
Quod idem est omnia esse ex Deo et per ipsum et in ipso.
Proinde si diligenter inspiciamus, idem videtur esse ex Deo et per ipsum et in ipso. Unde Ambrosius 3. libr. de Spiritu sancto : " Haec tria : ex ipso et per ipsum et in ipso, omnia unum esse, supra diximus. Cum dicit per ipsum esse omnia, non negavit in ipso esse omnia. Eamdem vim habent omnia haec, scilicet cum ipso et in ipso et per ipsum, et unum in his atque consimile, non contrarium intelligitur. " Ecce habes, quia ex eadem intelligentia Scriptura dicit, omnia esse in ipso et per ipsum et ex ipso vel cum ipso. Cum ergo ex ea ratione omnia dicantur esse ex Deo vel per ipsum, non solum quia scil, sed etiam quia auctor est eorum ; consequitur ut eadem ratione ea esse in Deo dicantur, scilicet quia scit, et eorum auctor est ; dicitur, . quia in illo vivimus et movemur et sumus, quia eo auctore sumus, movemur et vivimus. Cum ergo non sit auctor nisi bonorum, merito sola bona in eo esse dicuntur, sicut ex ipso et per ipsum. Cum igitur in ejus cognitione vel praescientia sint omnia, scilicet bona et mala, in eo tamen non dicuntur esse nisi bona, quorum auctor est. Unde Augustinus in libro de Natura boni : " Cum audimus, inquit, ex Deo et per ipsum et in ipso esse omnia, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non servant, sed vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur. " Hic aperte dicitur, quod in illa generalitate locutionis bona tantum continentur.
Quod omnia ex Patre et per Patrem et in Patre sunt, ita et de Filio et de Spiritu sancto est dicendum, licet propter personas fiat distinctio.
Praeterea sciendum est, quod licet ibi indicetur distinctio personarum, cum dicitur : Ex ipso et per ipsum et in ipso, omnia tamen ex Patre et per Patrem et in Patre sunt ; similiter de Filio et de Spiritu sancto accipiendum est. Unde Augustinus in libr. de Trinitate : " Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus : Ex ipso et per ipsum et in ipso. Ex ipso dicens propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum sanctum. " Vigilanter autem attende, ne, quia Patrem volens intelligi dixit ex ipso, sic intelligas, omnia esse ex Patre, ut neges, omnia esse ex Filio vel ex Spiritu sancto, cum ex Patre et per Patrem et in Patre omnia esse sane dici possint ; similiter et de Filio et de Spiritu sancto dicendum est.
Quod non omnia quae ex Deo sunt, etiam de ipso sunt, sed e converso.
Illud etiam hic annectendum est, quod non omnia quae dicuntur esse ex Deo, etiam de ipso esse dici debeant ; " quia, ut ait Augustinus in lib. de natura boni, non hoc significat penitus ex ipso, quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici esse ex ipso, sed non omne quod ex ipso est, potest dici esse de ipso,
quia non est de sua substantia. Ex ipso enim sunt caelum et terra, quia ipse fecit ea, non autem de ipso, quia non de substantia sua. Sicut aliquis homo si generat filium, et facit domum, ex ipso est filius, ex ipso est et domus, sed filius de ipso, domus vero de terra et ligno, " non de ipso.
Quae dicta sunt summatim colligit.
In praemissis apertum est, quod in Dei cognitione sive praescientia sunt omnia, scilicet bona et mala, sed non omni modo sunt ibi mala, quo bona ; et quod in Deo bona tantum sunt, sicut ex ipso et per ipsum non mala ; et ex quo sensu haec accipienda sint, assignatum est ; et quod de ipso non dicitur esse proprie quod aliud est ab ipso ; ex ipso autem esse dicuntur omnia quae eo auctore sunt.
(Finis textus Magistri.)