IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Si peccata dimissa redeant. Cumque multis auctoritatibus supra sit assertum, in vera cordis contritione peccata dimitti ante confessionem vel satisfactionem ei etiam, qui aliquando in crimen relapsurus est: quaeritur, si post cordis contritionem confiteri contempserit, vel in peccatum idem vel simile ceciderit, an peccata dimissa redeant? Cujus quaestionis solutio obscura est et perplexa, aliis asserentibus, aliis contra negantibus, peccata semel dimissa ulterius replicari ad poenam. Qui vero dicunt, peccata dimissa redire, subditis se muniunt testimoniis. Ambrosius ait:" Donate invicem, si alter in alterum peccet, alioquin Deus repetit dimissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam, per quam misericordiam dederat, sicut in Evangelio de servo nequam legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est. " Item Rabanus: " Nequam servum tradidit Deus tortoribus, quoadusque redderet universum debitum; quia non solum peccata, quae post Baptismum homo egit, reputabuntur ei ad poenam, sed etiam peccata originalia, quae in Baptismo ei sunt dimissa. " Item Gregorius :
"Exdictis Evangelicis constat, quia si ex corde non dimittimus quod in nos delinquitur, et hoc rursum exigitur quod jam nobis per poeninitentiam dimissum fuisse gaudebamus. "Item Augustinus :" Dicit Deus : Dimitte, et dimittetur tibi; sed ego prius dimisi, dimitte vel postea. Nam si non dimiseritis, revocabo te, et quidquid dimiseram, replicabo tibi."Item : " Qui divini beneficii oblitus, suas vult vindicare injurias, non solum de futuris peccatis veniam non merebitur, sed etiam praeterita, quae jam sibi dimissa credebat, ae vindictam ei replicabuntur. " Item Beda : Revertar in domum meam, etc. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis extinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat. " Item: " Quemcumque enim post Baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in imavitiorum." Item Augustinus: " Redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in Evangelio docet in illo servo, a quo Dominus dimissum debitum petiit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. " His auctoritatibus innituntur qui dicunt, peccata dimissa redire, si replicantur, Quibus opponitur: Si quis pro peccato, de quo paenituit et indulgentiam accepit, iterum punitur ; non videtur justum. Si punitur pro eo quod peccavit,et non emendavit, justitia est aperta: si vero requiritur quod fuerat condonatum, vel injustitia est, vel justitia occulta. Videtur etiam Deus bis in idip sum judicare, et duplex tribulatio con surgere ; quod Scriptura negat. Sed ad hoc potest dici, quod neque duplex tribulatio consurgit, neque judicat Deus bis in idipsum. Hoc enim fleret, si post condignam satisfactionem et sufficientem paenam iterum puniret: sed non satisfecit digne et sufficienter qui non perseveravit. Debuit enim jugem peccati habere memoriam non adfaciendum, sed ad cavendum: debuit non oblivisci omnes retributiones Dei, quae tot sunt, quot sunt peccatorum remissiones: tot ergo debuit cogitare dona Dei, quot mala sua, ac pro illis usque in finem gratias agere. Sed quia ingratus ad vomitum sicut canis rediit, ante ac ta bona mortificavit et peccatum dimissum revocavit, ut, cui humiliato ante Deus peccatum dimiserat, eidem post elato et ingrato imputet.
Aliorum Sententia
Sed quia absonum videtur, ut peccata dimissa iterum imputentur: placet quibusdam, neminem pro peccatis semel dimissis iterum a Deo puniri: sed ideo dicuntur dimissa redire et imputari, quia propter ingratitudinem ita reus et peccator constituitur, ut ante fuerat. Sic enim quod dimissum fuerat dicitur exigi, quia remissionis perceptae ingratus ita reus fit, ut ante fuerat. Utrique parti quaestionis probati favent Doctores,ideoque alicui parti non praejudicans, studioso lectori judicium relinquo, addens, mihi tutum fore ac saluti propinquum sub mensa dominorum micas edere.
Quid sit Sacramentum et res?
Post praedicta restat investigare, quid in actione poenitentiae sit Sacra mentum et res 1 Sacramentum enim si gnum est sacrae rei; quid igitur hic signum est ? Et quae est res sacra hujus signi? Quidam. dicunt, Sacramentum hic esse quod exterius tantum geritur, scilicet exterior poenitentia, quae est signum interioris poenitentiae, scilicet contritionis cordis et humiliationis. Quod si est, non omne Sacramentum Evangelicum id efficit, quod figurat; exterior enim poenitentia non efficit interiorem, potius interior causa est exterioris. Sed ad hoc inquiunt illi, hoc esse intelligendum de illis Sacramentis, quae in novo Testamento instituta sunt, ut est Sacramentum Baptismi, Confirmationis et Corporis Christi. Sacramentum vero poenitentiae, sicut et conjugii, ante tempus gratiae, etiam a primordio humani generis fuit. Utrumque enim institutum fuit in primis parentibus. Item, si exterior poenitentia Sacramentum est, et interior res Sacramenti, saepius praecedit res Sacramentum quam Sacramentum rem. Sed nec hoc inconveniens . st. Nam et in aliis Sacramentis, quae efflciunt quod figurant hoc saepe contingit.
Quidam autem dicunt, exteriorem poenitentiam et interiorem esse Sacramentum, nec duo Sacramenta, sed unum, ut species panis et vini non duo sunt Sacramenta, sed unum. Et sicut in Sacramento corporis, ita etiam in hoc Sacramento dicunt aliud esse tantum Sacramentum, scilicet exteriorem poenitentiam ; aliud Sacramentum et rem, scilicet interiorem poenitentiam ; aliud rem et non Sacramentum, scilicet remissionem peccatorum. Interior enim poenitentia et res est Sacramenti, id est, exterioris poenitentiae, et Sacramentum remissionis peccati, quam significat et facit. Exterior quoque poenitentia et interioris signum est et remissionis peccatorum.
(Finis textus Magistri.)