IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum peccata per paenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero ?
D. Thom. 3. part. quaest. 88. art. 1. D. Bonav. hic art. 1. quaest. 1. 2. Richard. art. 1. quaest. 1. 2. 3. Dnrand. quaest. 1. Ilug. Vict de sacr. part. 14. cap. 9. Graliaa. dist. 4. de princip. Sotas dist. 16. quaest. 1. Abutens, in 18. Matth. quaest. 140. Alber. hic art. 5. Saar, tom. 4. disp. 13. sect. 1.
Girca (a) distinctionem vigesimam secundam, quaero unicam quaestionem: Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero. Videtur quod sic. Augustinus contra Donatistas lib. 1. cap. 5. Redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in Evangelio in illo
servo docet, eo quod dominus dimissum debitum repetiit, quia ille conservo suo debitum nollet dimittere, Matth. 18. Et in hac auctoritate Christi fundantur omnia dicta Doctorum dicentium peccata redire, quorum multae auctoritates ponuntur in littera.
Item Jac. 2. Qui offendit in uno, factus est omnium reus. Item, contri tus de peccato,si postea contemnit confiteri, aut redit idem peccatum, et sic habetur propositum: aut non, et sic erit dimissum sine secunda et tertia parte poenitentiae ; quod est inconveniens.
Item, tenebra potest redire eadem numero, quia privatio numeratur, vel ex numeratione habitus, cui opponitur, vel subjecti; sed tenebra sequens lumen habet idem subjectum cum tenebra praecedente, et est privatio ejusdem luminis in numero, quia idem lumen in numero maneret, si tenebra non inesset: ergo eodem modo peccatum, quod est tenebra spiritualis in mente, potest eadem numero redire.
Contra, successivum non redit idem numero; peccatum est hujusmodi: ergo, etc. Probatio majoris, quia tunc contradictoria possent simul esse vera. Sit enim in hoc instanti unum contradictoriorum verum, si istud postea redit idem numero in illo recidivante, aliud contradictoriorum potest esse verum.
Item, peccatum non inest alicui, nisi per actum aliquem peccantis: sed ille actus non redit idem numero in recidivante; ergo nec peccatum.