Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. Sed quid sibi vult iste junior? Potuit enim dicere: In quo corrigit homo viam suam? aut, In quo corrigit vir viam suam? quod plerumque in Scripturis ita ponitur, ut a sexu honoratiore homo intelligatur, modo locutionis quo significatur a parte totum. Neque enim et femina non beata quae non abiit in consilio 1512 impiorum: ubi tamen dictum est, Beatus vir (Psal. I, 1) . Hic vero nec Homo ait, nec Vir, sed junior. Numquid desperandus est senior? aut in alio corrigit etiam senior viam suam, quam in custodiendo verba Dei? An forte admonitio est, qua aetate potissimum fieri debeat; secundum illud quod alibi scriptum est: Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam (Eccli. VI, 18) ? Est et alius intellectus, ut ille hic agnoscatur filius evangelicus junior, qui profectus a patre in regionem longinquam, effudit substantiam suam vivens cum meretricibus prodige; et posteaquam porcos pavit, egestatem famemque perpessus, reversus est ad semetipsum, et dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum. In quo enim correxit viam suam, nisi in custodiendo verba Dei, quae tanquam panem paternum esuriens concupivit? Neque enim corrigeret viam suam frater ejus senior, qui patri suo dixit, Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii. Junior ergo ille correxit viam suam, quam se ita depravasse perversamque habuisse confessus est, ut patri diceret, Jam non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV, 12-21) . Tertius quoque intellectus mihi occurrit, quem quidem ego, quantum pro modulo meo sapio, duobus superioribus antepono: ut senior agnoscatur, vetus homo; et novus, junior: senior, qui portat imaginem terreni hominis; junior, qui coelestis: quia non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea spirituale (I Cor. XV, 49, 46) . Sit ergo licet quilibet, quantum ad aetatem pertinet corporis, annosa vetustate decrepitus, junior erit ad Deum percepta gratiae novitate conversus; et in hoc corrigit viam suam, in custodiendo verba ejus: hoc est verbum fidei quod praedicamus (Rom. X, 8) , et ipsa est fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) .