IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Peccatum sumptum pro obligatione ad paenam, quae tantum manet transacto actus peccati, et nihil aliud physice loquendo ( licet moraliter maneat ipse actus peccati, donec remittatur, ut dixi dist. 14. quaest. 1. art. 1.) de potentia absoluta posse idem numero redire in recidivante, vel non recidivante.
In ista (b) quaestione primo est videndum, utrum possibile sit idem peccatum numero de potentia Dei absoluta redire. Secundo, si de potentia ordinata Dei possit aliquo modo idem redire. Tertio, quomodo de facto potest redire in recidivante. De primo dicitur quod non, quia nihil potest redire idem numero, nisi per potentiam divinam; sed peccatum quoad culpam non potest redire idem per Dei potentiam, quia secundum Augustinun 83. quaest. q. 3. Deo auctore nemo fit deterior.
Contra hoc, peccatum (ut dictum est dist. quaest. 1.) potest ad propositum intelligi dupliciter, et hoc loquendo de peccato actuali; uno modo ipsa inordinatio actualis ; alio modo obligatio ad poenam sequens illum actum. Primum dicitur culpa in actu ; secundum dicitur reatus sequens ex illa culpa. Illa autem obliquitas, quae proprie nata est esse in actu, non proprie manet post actum; tum quia privatio, quae nata est inesse determinato subjecto, non proprie manet sine illo subjecto ; tum quia tunc opposita possent simul esse. Si enim aliqua inordinatio propria culpae odii fraterni remaneret post actum, et postea sequeretur fruitio ejusdem fratris, essent simul culpae oppositae, quia odium immoderatum, et immoderata fruitio ejusdem personae. Ex hoc igitur sequitur verum esse illud quod dictum est ibi, quod post actum peccati transeuntem, nihil praeter injustitiam habitualem, id est, carentiam gratiae, manet in anima, nisi obligatio propria ad poenam correspondentem culpae actuali.
Ex hoc sequitur quod praedicta ratio non concludit propositum, quia si loquitur de inordinatione, sive obliquitate, quae est in culpa actuali, dubium est, an concludit illam non posse redire: sed de illa non quaeritur in proposito, sed de obligatione ad poenam.
Probatio vero adducta per Augustinum nihil valet hic, quia etsi Deo auctore non fit homo deterior malitia culpae, tamen potest esse malus malitia poenae, et multo magis obligatus ad poenam, cum nullus sit recte obligatus ad poenam, nisi per actum voluntatis divinae.
Item, Deus potest istum obligare pro B, ad eamdem poenam, ad quam pro A ; igitur et iste potest obligari ad eamdem, et per consequens habere eumdem reatum ; et voca A et B, instantia, inter quae succedit tempus medium, in quo non est obligatus. Anteoedens probatur, quia voluntas mea hoc potest velle, scilicet istum primo ordinare ad poenam, et secundo velle non ordinare ad poenam sub conditione, scilicet si iterum non offendat, et si iterum offendat,velle eum ex tunc ordinare ad eamdem poenam.
Si dicas, quod in hoc voluntas mea non est justa, et per consequens simile non potest competere voluntati divinae: contra 12. q. 2. Episcopus, servus manumissus propter ingratitudinem iterum poenae servitutis juste subdituri ergo sic in proposito.
Sed diceretur forte, quod ista ratio non probat quod haec obligagatio redeat eadem numero ad poenam eamdem numero ; haec enim sunt diversa, obligatio ad poenam eamdem, et eadem obligatio ad poenam. Et confirmatur, quia volitio Dei ad poenam infligendam isti pro A, et pro B, non est eadem volitio secundum rationem, licet sit eadem secundum rem: est enim alia et alia volitio secundum rationem secundum diversitatem objectorum.
Contra, si non poeniteret tempore intermedio, maneret obligatio non tantum ad poenam, sed etiam eadem obligatio. Sed quidquid Deus potest circa creaturam manente aliqua continuatione, quae nihil est illius voliti, potest illo circumscripto, quia illud non est aliquid de essentia illius voliti: ergo, etc.
Sic igitur potest dici (c) quantum ad istum articulum, quod sive in recidivante, sive in non recidivante, quia actus divinus non dependet a peccato extrinseco istius recidivantis, potest Deus de potentia absoluta reducere obligationem istius ad eamdem poenam quae prius, et etiam eamdem obligationem: et ita eodem modo quo peccatum remanet post actum, quia non nisi obligatio ad poenam, potest de potentia Dei absoluta peccatum idem numero redire, non solum in recidivare, sed in non recidivante.