IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) In ista quaestione, etc. Praemissa divisione quaestionis, in primo articulo adducit sententiam, quae negat peccatum remissum posse de potentia absoluta redire idem numero in recidivante, quae est Richardi et aliorum. Non est haec controversia de reditu peccati dimissi quoad reatum culpae et malitiae, quae fuit in peccato, sed de reditu peccati quoad reatum poenae aeternae. Supponit ergo Doctor id quod alias saepe tractavimus, reatum culpae et poenae distingui, reatum vero culpae non proprie manere transeunte actu, id est, non manere physice in homine peccatore, quamvis manet moraliter, sed manere injustitiam habitualem, quae est privatio gratiae demeritorie inducta per peccatum et debitum poenae aeternae incursum ob peccatum praeteritum. Ex quibus infert quod ratio Richardi non concludat ad propositum, quia si loquatur de inordinatione culpae actualis, dubium est si concludit non posse redire per potentiam Dei absolutam ; sed de illa, inquit, non quaeritur in proposito, sed obligatione ad paenam.
Ex hac responsione Doctoris, in qua dicit dubium esse, si ratio illa concludat non posse redire peccatum remissum, quoad culpam, et non solum quoad paenam, infert noster Faventinus in hanc dist. disp. 41. omnino secundum principia Doctoris de potentia absoluta posse redire eamdem malitiam actualem culpae, et principiis generalibus, quibus probat infra dist. 43. quaest. 14. redire posse idem numero corpus, id colligit ; sed neque illae rationes concludunt propositum, neque ex aliis locis Doctoris suppetit argumentum, unde id asseratur de peccato actuali, de cujus malitia hic agit Doctor, quamvis dicat rationem illam Richardi esse dubiam probationem. Aliud enim est de effectu dicendum, quem Deus se solo producere potest, vel ad ejus productionem determinare causam ex qua fit, et per quam fit ; aliud vero loqui de peccato quod Deus permissive tantum causat, et cujus non est proinde auctor. Unde ad hunc effectum qui repugnat esse a Deo auctore, aut suasore, aut determinante antecedenter, perinde se habet potentia ejus ordinaria et absoluta, quarum neutra in peccatum influit ipsum producendo, aut conservando, aut determinando, et quantum ad hoc videtur ratio Richardi concludere, quam ipse Doctor amplectitur in 2. dist. 31. quaest. unica, g sed tunc restat videre, etc. in qua quaestione docet peccatum non posse esse a Deo, licet concurrat ad ejus materiale, sed esse tantum a libero arbitrio deficiente.
His ergo suppositis, sic argumentor : quia vel peccatum actuale rediret iterum de potentia absoluta, Deo solo illud reproducente, et tunc non rediret in ratione peccati, sed tantum actus materialis, de quo etiam est dubium, an Deus se solo posset actum illum materialem producere cum illa specificatione, qua est peccati subjectum, de quo nunc non dissero (imo repugnat istum actum esse natum fundare privationem peccaminosam, nisi ut est a libero arbitrio tanquam causa, et consequenter denominari posse peccatum materiale, ut produceretur a Deo solo ), vel ille actus reproduceretur per ipsum liberum arbitrium, Deo tamen determinante ad individuum actus, juxta sententiam eorum, qui dicunt ita determinare, ut salvetur possibilitas operandi liberi arbitrii, quae nequit ex infinitis possibilibus ejusdem perfectionis individuis, nisi determinetur ad aliquod prae aliis, unum prae aliis producere.
Hoc etiam dato non rediret, proprie loquendo, idem numero individuum peccati moraliter, quamvis physice esset idem, quia quantum ad determinationem et conatum voluntatis, esset novum exercitium libertatis, et in poena, et malitia aequivaleret diversis numero peccatis, neque esset consequenter eadem privatio numero, sed etiam diversa, et per frequentationem actus opponeretur regulae, et esset defectus novus, non antiquus liberi arbitrii, ex quo tanquam ex causa multiplicatur privatio haec, quae nequit esse a Deo, neque eadem numero a causa per diversam efficientiam, scilicet deficientiam. Unde infra in hac quaestione responsione ad quartum negat Doctor redire posse eamdem numero privationem, virtute naturae ; ergo idem diceret de hac privatione morali, quae inest ex libero arbitrio de novo deficiente. Addit praeterea ibidem ad unitatem privationis requiri unitatem continuationis in subjecto. Quod si actus praeteritus continuaretur per totum tempus intermissum remissionis, haberet malitiam diversam ratione continuitatis ; ergo ex frequentatione ejus de novo deficiente libero arbitrio, sequitur etiam nova privatio. Probatur consequentia, quia si peccatum idem quoad materiale ejus, fieret ab alio, esset privatio diversa ab illa, quae fuit ejus in Paulo, cui est remis um, neque consequenter diceretur idem peccatum redire in alio, sed absolute quantum ad deformitatem diversum, quia et causa deficiens est diversa, et supponit diversum debitum rectitudinis in voluntate hujus, (diversum dico numero, ) ab eo debito quod habuit Paulus servandae rectitudinis ; ergo perinde etiam in Paulo se habet, qui de novo contra regulam deficit peccando ; ergo non est idem peccatum quod redit in recidivante, sed novum quantum ad maculam. Hic autem modus redeundi peccati remissi in recidivante non fuit ad scopum hujus quaestionis, in qua agitur tantum an reviviscat peccatum quantum ad maculam per novum peccatum in diverso genere, quod committit recidivans, ita ut remissio peccati commissi implicet conditionem perseverandi in gratia remissionis, et non habendi ulterius, et eo ipso quo labatur, an de possibili reviviscat peccatum ejus alias dimissum, ut possit reviviscere.
Tenendo ergo possibilem esse talem modum remissionis ut redeat peccatum remissum per modum circumstantiae peccati novi, oporteret declarare modum, in quo haec possibilitas ex parte Dei, et hominis fundatur, loquendo praecise de macula, quem ego difficulter invenerim nam remittendo peccatum absolute, ita ut amplius non maneat, nequit apponi ulla conditio, per quam idem ipsum denuo reviviscat per actionem Dei aut hominis in ratione peccati praeteriti praecise. Potest tamen dici secundum eamdem specie malitiam, de possibili posse redire, ut si extenderetur praeceptum contra quod peccatum dimissum fuit peccatum, ad materiam cujusque peccati primi recidivantis ob ingratitudinem ejus, tunc primum peccatum ejus esset transgressio utriusque praecepti, tam proprii quam adjuncti virtute et onere prioris remissionis, et sic rediret primum peccatum dimissum secundum aequivalentiam in numero, sed quoad speciem idem ipsum. Sed forte aliquis dicet materiam novi peccati non esse capacem talis praecepti, quia ex se non dicit proportionem medii ad finem illius virtutis, cujus praeceptum fuit violatum per primum peccatum. Solutio hujus dependet ab illa quaestione de connexione virtutum.
Respondetur tamen, sicut actus unius virtutis potest ex fine alterius, elici ita etiam praecipi posse ex fine alterius, vel utriusque praeceptum posse coincidere respective ad aliam superiorem in eadem materia ex certis circumstantiis. Unde si Deus vellet ob beneficium remissionis factae, et ad finem conservandae remissionis peccati dimissi et gratitudinis ob speciale hoc beneficium, extendere praeceptum, cui peccatum opponitur ad materiam cujuscumque alterius de novo perpetrandi, non apparet repugnantia, quia suppetit motivum gratitudinis et justitiae, ut hoc onus induci possit, nam sicut requiritur de facto ad remissionem peccati non solum dolor, et ejus detestatio. Sed praeterea propositum, emendationis ad effectum remissionis ejus, sic etiam hoc propositum praescribi posset non solum in affectu ut praescribitur, sed etiam in effectu, et extendi praeceptum violatum ad aliam materiam ex hoc fine.
Ratio Faventini non concludit contra praemissa, quia licet idem actus in numero rediret, non tamen eadem malitia rediret in numero, sed alia per differentem numero conatum voluntatis de novo, sive repetitum. Et similiter multiplicaretur poena debita peccato, ut si dimitterentur etiam requireret novam poenitentiam et remissionem sui, non secus ac si esset aliud materialiter ; unde colligitur in esse maculae esse diversum. Dubium autem Doctoris circa rationem Richardi intelligendum est juxta aequivalentiam modo dicto explicatam, nam hoc sufficit, ut ratio dicta non probet de potentia absoluta non posse redire peccatum dimissum quoad scopum hujus quaestionis, in qua quaeritur, an aliquo modo reviviscat peccatum praeteritum quoad malitiam, eo modo quo probabile est reviviscere justitiam in eodem gradu, non quod eadem in numero restituatur, sed quod eadem in gradu aequivalente.
Conclusio hujus sig. est, quantum ad obligationem, seu reatum poenae aeternae reviviscere posse peccatum quoad potentiam Dei absolutam, etiam quoad eamdem numero obligationem poenae. Relinquit Doctor priorem casum quem hactenus disseruimus insolutum, quia de eo non disserit, hic tamen supponit redire peccatum remissum quoad culpam et maculam esse omnino diversum, ab eo quod hic tractat de reditu peccati quoad reatum poenae. Probat primo, quia non apparet repugnantia ex parte divinae voluntatis, obligatio enim ad poenam est a divina voluntate per justitiam vindicativam ; potest ergo Deus ita remittere poenam peccatori cum hoc onere de potentia absoluta, ut reviviscat eadem poena peccati dimissi propter contemptum prioris beneficii recepti, neque est ulla repugnantia ex parte justitiae, quia prior remissio fuit beneficium speciale etiam cum hoc onere, et sufficiens fundamentum debiti ad poenam reviviscentem, est ingratitudo peccatoris, et contemptus veniae receptae. Unde sicut Deus potest, et potuit peccatum primum ejus non ordinasse per poenam aeternam de potentia absoluta, sed iescrvasse poenam debitam peccato, quando adjiceret creatura secundum peccatum, ita potest remissionem peccati dare simpliciter quantum ad culpam, quantum vero ad poenam eamdem remissionem dare cum hac reservatione, ut si adjiciat secundo peccare, redeat illa poena in integrum. Probat Doctor hoc idem, quia voluntas creata hoc ipsum faceret, ut poena reviviscat recidivanti, et hoc per legem justam ; ergo et voluntas divina idipsum praestare potest. Antecedens patet 12. quaest. 2. cap. Episcopus ; in quo servus manumissus, seu donatus libertati, ob ingratitudinem iterum subditur poenae servitutis. Consequentia patet, quia . omnis lex justa derivatur a prima regula quae est divina voluntas ; ergo quidquid legislator humanus ordinat secundum justitiam, etiam voluntas divina ordinare potest.
Dices, non sequi, eamdem esse poenam numero.
Contra replicat Doctor, quia si non poeniteret, maneret eadem obligatio ad poenam tempore intermedio inter primum et secundum peccatum ; sed quidquid Deus potest circa creaturam manente continuatione, potest ea circumscripta; peccatum autem continuatum non est debitum, aut ordinatio ad poenam, neque haec includit peccatum ut volitum per ipsam aut priorem voluntatem Dei, sed directe cadit in ipsam poenam, ut debitam peccato, tanquam ejus ordinatio; peccatum enim nequit esse volitum positive a Deo, quia est privatio omnis boni, quod nullo modo honestari potest ab intrinseco aut extrinseco, aut communicare cum motivo primario divinae voluntatis, quod est simpliciter infinitum bonum, quod nequit directe aut indirecte participari a macula peccati, aut ad ipsam extendi tanquam finis ; poena vero ex suppositione peccati cadit directe sub justitia vindicativa Dei, ideoque volitio ejus separatur a volitione positiva peccati, quae nequit esse in Deo. Doctorem sequitur Gabriel hic, et Suarez disp. 13. sect. 1. et 2. et videtur magis communis.
Caeterum Vasquez quaest. 88. art. 1. dubio unico, hanc conclusionem rejicit, supponens plura de natura justificationis, et contritionis, et satisfactionis peccati habitualis, et obligationis ad poenam debitam, quae ipse alias tractavit, et nos sparsim in superioribus, suis disseruimus locis. Ipse autem amare digreditur, et in Doctorem, et in alios sequaces, sed his contemptis, resolutio ejus in hoc stat, quod peccator ex natura rei satisfaciat contritione, ex natura rei exhibet condignam et aequalem satisfactionem, qua non solum deletur peccatum, et dignitas poenae ex natura rei ; sed etiam fit haeres regni caelestis, particeps divinae naturae per gratiam, quam intelligit ipse contritionem ex natura rei repugnantem cum peccato. Unde si Deus vellet amplius renovare poenam, posset dici ipsum punitum non esse dignum poena, cum jam satisfecerit debito ad aequalitatem, et ex natura rei.
Aliam speciem justificationis mox infra subjungit, quod si non contritione, inquit, sed infusione gratiae habitualis cum attritione, ut in Sacramentis contingit, justificetur homo, perinde est ac si satisfecisset contritione, quia ita sanctus constituitur, et vere justus ; qui autem vere justus constituitur, debet omnino maculam, quam habebat, ut jam amplius digne ab ipso poena repeti non posset, etc. et dicit si
Deus eum puniret, acturum ut dominum, non vero ut judicem.
Ex hac doctrina non adeo confidenter agendum esset, vel certe moderatius, quia quidquid sit, an gratia justificationis ex natura rei deleat peccatum, quae est sententia satis solemnis in scholis ; demus etiam justitiam adulti, ut hic auctor tacite insinuat esse quandoque ipsam contritionem formalem, nullus admittere debet de facto actum peccatoris, in eo statu elicitum, esse condignam satisfactionem ex natura rei pro suo peccato mortali, si loquamur de satisfactione in rigore Theologico, prout ipse loquitur discernens hunc modum justificationis ab eo qui fit in Sacramento per collationem gratiae habitualis. Si ergo contritio ex natura rei sit digna satisfactio quoad aequalitatem pro peccato mortali, ita ut Deus non liberaliter, sed ex justitia remittat peccatum, ita ut amplius reviviscere non posset de potentia absoluta ejus debitum, ut ipse contendit, nihil aliud est quam opera, quae justificationem antecedunt ipsa justificationis gratiam, quantum ad remissionem peccati promereri, quod est contra Tridentinum, sess. 6. cap. 8. et fin. et Paulum ibi citatum, et antiquiora Concilia contra Pelagium, ut dist. 16. fusius tractatum est, quaest. 10. nam aliud est contritionem per modum justitiae opponi peccato, et aliud delere peccatum ex natura rei per modum satisfactionis, sine ulla Dei liberalitate aut condonatione propter Christi satisfactionem.
Alia propositio quam subindicat, communiter in Scholis rejicitur tanquam falsa, nempe justitiam adulti consistere in contritione, quia Tridentinum sess. 6. de justificatione, dicit consistere eam in aliquo dono permanente, ut tupra visum est.
Tertium quod supponit ad institutum praesentis quaestionis est, idem esse manere dignitatem et obligationem ad paenam ac peccatum manere, est etiam falsum, quia dimisso peccato aliquando manet paena debita ejus, seu obligatio ad paenam, dimissis venialibus in primo instanti separationis animae justi, manet obligatio al paenam, non manet peccatum, dimisso peccato mortali per contritionem, vel Sacramentum, manet debitum paenae temporalis saepe; ergo non sequitur ex permanentia debiti paenae manere peccatum; ergo neque ex remissione peccati quoad culpam sequitur remissio ejus quoad paenam.
Unde refellitur ejus ratio fundamentalis: contritionem esse satisfactionem aequalem ex natura rei peccato, vel intelligit ita esse aequalem ut extinguat peccatura cum omni debito paenae debitae peccato, vel solum paenae, verbi gratia, aeternae de qua est sermo. Primum dici non potest, quia nisi contritio sit excellens, non inducit extinctionem paenae temporalis, ut supponit Trident. sess. 14. cap. 2. quia paenitentia non reducit ad plenam indulgentiam, nisi sit laboriosa, et cum magnis nostris fletibus. Hanc autem paenitentiam, de qua ibi loquitur, subdividit infra cap. 4. in contritionem perfectam et imperfectam, quae dicitur attritio, et cap. 8. de satisfactione supponit regulariter Deum non condonare peccatum sine debito paenae temporalis, supponit contritionem ex sua specie non habere hunc effectum delendi omnem paenam, quod maxime verum est in sententia, quam ipse et alii sequuntur, quae asserit contritionem ex sua specie esse talem ex motivo supernaturali in quocumque gradu, etiam remisso, elicita: ergo nequit contritio ex sua specie esse satisfactio ex natura rei debens omne debitum paenae peccati.
Quod si dixerit delere per modum satisfactionis ex natura rei debitum paenae aeternae tantum.
Contra, illud ex natura rei excludit per ipsum omnem divinam acceptationem, ita ut non possit in ullo casu manere debitum paenae aeternae, supposita tali satisfactione, et argumentor sic: quidquid ex natura rei extinguit debitum poenae aeternae per modum satisfactionis aequalis et rigorosae, etiam ex natura rei habet proportionem satisfactionis rigorosae et aequalis pro poena debita peccato, quae sit temporalis. Sed haec paena est ex natura rei debita peccato juxta opinantem, ut supra suo loco visum est, quia ad meritum et demeritum universim excludit divinam acceptationem, et vult debitum quodcumque ex alterutro fundari ex natura rei secluso omni pacto, et specialiter id docet etiam de paena temporali debita mortali remisso. Sed contritio non tollit hoc delictum ex natura rei, ut dictum est ; ergo etiam neque ex natura rei tollit paenam aeternam, seclusa Dei remissione speciali, ut ipsi est annexa juxta praesentem providentiam; ergo potuit etiam non fuisse annexa de potentia absoluta, et tunc non remittere debitum paenae aeternae, quamvis remitteret peccatum.
Secundo, ipsa contritio non habet hanc virtutem nisi per modum dispositionis, et quatenus. lege acceptatur in Christo, aut ejus satisfactionem applicat, in quo remittitur, et gratis justificamur, et non ex operibus. Ergo si ex natura rei non tollit ipsum peccatum per modum satisfactionis aequalis, aut per modum formae sanctificantis formaliter per adoptionem, sic etiam neque ex natura rei habet rationem dictae satisfactionis, seclusa Dei acceptatione pro paena aeterna debita pro peccato. Patet consequentia, quia haec satisfactio secundario ad paenam extenditur, primario vero ad peccatum: ergo sicut peccatum non delet ex natura rei, hoc est, secluso pacto, quo acceptatur ut innititur satisfactioni Christi, vel ut eam applicat, in cujus virtute tollitur peccatum gratis, ita etiam neque debitum redundans ex peccato aliter delet. Sed hoc non est delere peccatum ex natura rei, ut praefatus auctor intelligi vult, sed ex divina misericordia in Christo, et gratis ; ergo de potentia absoluta potuit, etiam supposita contritione, non remitti, aut poena, aut peccatum, aut ipsa contritio habere vim ullam satisfaciendi formaliter in effectu.
Tertio, poena aeterna debetur peccato mortali de facto ex divina lege, loquendo de debito exigente ordinationem ; Deus ergo potuit de potentia absoluta non punire peccatum mortale poena aeterna, sed alia poena condigna secundum intensionem, quae in duratione non esset aeterna ; potuit etiam acceptare satisfactionem pro peccato, non autem pro hac poena temporali. Antecedens patet, quia peccata damnatorum non inducunt poenam a se diversam ; quod ergo viatoris subjiciatur debito poena, est ex divina institutione et lege, quae potuit non esse, vel potuit aliter fieri cum limitatione, quam Deus praescribere posset, ut sicut mutari potest genus poenae secundum justitiam, ita et modus remissionis: in proposito autem casu contritio non posset ex natura rei tollere poenam illam temporalem, sicut neque de facto tollit poenam temporalem debitam mortali remisso per contritionem semper, et in quocumque casu; ergo.
Dices, poenam illam aeternam ideo tolli per contritionem, quia contritio constituit haeredem regni, et justum.
Contra, non sic constituit per modum satisfactionis considerata, qua ratione praecise respicit debitum, sed formae,
quod etiam falsum est, et contra TridentU num. Deinde, juxta communem potuit esse vindicatio digna peccati, quamvis non interveniret adoptio, aut amicitia, ut si Deus alium statum constitueret creaturae, finis tantum naturalis, in quo essent media delendi peccati, non autem poenae aliter, quam per satispassionem in termino, vel in hac vita.
Aliud etiam quod dicit praefatus auctor, nempe per infusionem habituum deleri ita hanc paenam ex natura rei, ac si interveniret satisfactio, non consequenter dicitur, quia, ut dictum est, neque haec deletio peccati per habitum infusum est per modum satisfactionis, neque delet omne debitum paenae, ut patet ex dictis, vel ex natura rei, vel ex divina acceptatione, licet de facto tollat paenam aeternam ; et licet justificationis praesentis hic sit effectus, tamen alia possibilis est, quae non induceret remissionem paenae, nisi sub conditione, vel alio modo, quem facile est formare secundum regulas divinae justitiae, et status possibilis creaturae.
Objicit Vasquez, Deum neminem ordinare posse ad paenam, nisi eum quem invenit dignum ; non est autem dignus paena, nisi per peccatum maneat maculatus, neque redit proinde paena, nisi redeat dignitas paenae, et ipsum peccatum.
Respondetur, hanc rationem nullam esse, quia et dimisso peccato potest manere dignitas, seu obligatio ad paenam, quae ex natura rei debetur, verbi gratia, peccato veniali remisso ; vel dignitas paenae temporalis pro mortali remisso, quae dignitas est ex peccato, et secundum regulas divinae justitiae, sic etiam remisso originali manet concupiscentia et mors, quae sunt paenae illius peccati, neque paena aeterna magis ex natura rei sequitur ad mortale, quam paena temporalis ad veniale: si ergo separari potest remissio venialis a remissione poenae debitae, sic etiam potest de possibili remitti mortale non remissa poena ei debita, vel etiam remitti haec poena cum conditione, si iterum labatur ut redeat eadem ejus obligatio, sine eo quod redeat macula peccati. Haec autem dignitas poenae redivivae incuteretur ex peccato praeterito, adjuncta recidivatione in aliud peccatum novum, et ex modo remissionis cum onere perseverandi. Negatur itaque subsumptum, nempe aliquem non esse dignum poena, nisi sit tum maculatus peccato ; negatur etiam redire necessario peccatum, redeunte obligatione ad poenam, ex quibus refelletur id quod sequitur, nempe ex sententia hac Doctoris necessario sequi, si poena posset redire, etiam redire de facto tam poenam quam peccatum in eo casu. Plura etiam alia imponit Doctori, quae alias solvimus, ut quod putarit maculam peccati consistere in ordinatione ad paer nam. Hoc non putavit Doctor, quia maculam peccati aliter definit. An vero maneat illa macula peccati actualis proprie in rigore physico, in peccatore, sicut manet in eo privatio gratiae et debitum poenae, est alia quaestio longe diversa, de qua saepius tractavimus in superioribus. Doctor tenet ipsum esse vere peccatorem per actum praeteritum, ut manet moraliter, et ut non est remissus, et illam maculam vere remitti per gratiam, quando infunditur, et mutari peccatorem moraliter et secundum dici, et quoad statum per remissionem peccati, licet haec mutatio ex parte termini a quo, non sit mutatio realis, et in rigore physico, sed tantum moralis. Vi. deantur quae dicta sunt dist. 16. q. 2. et dist. 14. quaest. 1. (c) Sic igitur potest dici, etc. Quomo-- do possit esse obligatio ad eamdem poe-f nam in recidivante jam dictum est ; sed ulterior difficultas est quomodo in non recidivante posset eadem numero obligatio ad poenam redire, quia Deus de potentia absoluta nequit punire poena, per punitionem, quae sit actus justitiae vindicativae, et ex motivo ejus, nisi supposito debito poenae in reo , si ergo absolutus a peccato et poena debita semel, nequit iterum redire eadem poena sub ratione poenae proprie dictae, nam peccator supposita indulgentia plenaria tam culpae quam poenae, ita se habet, ac si non peccasset, quantum comparatur ad justitiam vindicativam.
Respondetur intelligendum esse Doctorem juxta primum argumentum, quando scilicet talis remissio poenae, seu voluntas puniendi esset in Deo pro tempore aliquo determinato; ita ut poena non remitteretur absolute et simpliciter pro omni tempore, sed pro aliquo tantum, et revivisceret pro tempore sequenti; tunc enim quamvis peccator non incurreret poenam aut debitum ejus, nisi secundum tempus determi natum a lege seu voluntate divina, ut si tempore discreto vellet esse incursam; tamen expirato tempore remissionis, rediret poena, etiam propter peccatum praeteritum, et in hoc non esse repugnantiam patet ex dictis, quia remissio poenae pro aliquo tempore tantum, esset beneficium collatum peccatori, et obligatio ad poenam pro alio tempore, si supervenisset, esset ex debito peccati praeteriti et remissi ; posset ergo ex tali modo remissionis redire poena seu debitum ejus in non recidivante, aliter autem non, ut si remissio fieret absolute et simpliciter, et non limitata ad certum tempus, quia haec remissio comprehendit totum tempus sequens ipsam remissionem, et includit voluntatem non puniendi absolutam, quia tollit objectum justitiae vindicativae in universum, respective ad tale subjectum.
Aliquis forte exponeret textura de revivificatione poenae materialiter in ratione tormenti, et ut esset actus potestatis declarans dominium Dei in creaturam, non vero ut est actus justitiae. Sed hoc -non est poenam redire propter peccatum antiquum in esse poenae, quod supponit Doctor.
Videtur mihi Suarez melius intellexisse intentionem Doctoris in praecedenti littera, quam Faventinus ; hic enim ita intelligit Doctorem loqui absolute, ut non intendat aliquem modum remissionis diversum ab eo, qui est de praesenti, et secludat omnem conditionem, ita ut quamvis absolute et sine ulla limitatione fiat remissio poenae, tamen de potentia absoluta Deum posse facere, ut eadem reviviscat, quia sibi non ademit libertatem et potestatem iterum puniendi, si vellet.
Argumenta tamen Doctoris implicant diversum modum remissionis, et conditiones ; et ratio manifesta est, quam ipse adducit contra Alensem dist. praecedenti ad initium quaestionis, probans quod peccato veniali non debeatur poena aeterna, quia sic impossibile esset ut compateretur cum justitia praesenti et adoptione ad gloriam, cum qua nequit consistere poena aeterna. Sentit ergo manente justificationis praesentis modo et natura, ac remissionis peccati mortalis per ipsam, impossibile esse poenam debitam peccato mortali redire, nisi ex alio modo remissionis: et argumentum jam factum id convincit, quia modus hic remissionis absolutae peccati, et poenae debitae, tollit omnem inaequalitatem ex parte peccatoris, ita ut amplius non sit objectum divinae justitiae, neque esse posset cum hac absoluta remissione, magis quam si nunquam peccasset. De potentia autem absoluta nequit Deus agere ex justitia, nisi supposita materia ejus in peccatore, neque per justitiam derogare voluntati determinatae et absolutae suae misericordiae, qua voluit peccatorem amplius non esse reum peccati aut paenae. Ergo haec suppositio infert necessitatem Deo non puniendi amplius peccatorem, cui absolute et sine ulla reservatione remisit peccata quoad culpam et omnem paenam ; itaque possibilitas puniendi sicut supponit demeritum, cui obnoxius est reus, ita etiam implicat conditionem diversam remissionis, per quam absolute non fieret remissio, sed cum onere aut aliqua reservatione poenae, ut reviviscere possit.
Hanc etiam intentionem Doctoris recte colligimus ex sequenti ejus articulo, in quo docet, de potentia ordinaria non posse redire peccatum dimissum quoad paenam aeternam, quia quando possibilitas alicujus effectus reducitur in potentiam Dei absolutam, sumitur potentia Dei in sensu diviso, et ut praescindit a determinatione particulari et opposita, quam habet juxta praesentem providentiam. Impossibilitas ergo redeundi paenae aeternae jam remissae, et fundata in potentia ordi, naria, reducitur ad voluntatem Dei, quia absolute remittit illam paenam simul cum peccato, et consequenter absoluta remissio inducit semper eumdem effectum et impossibilitatem. Verum ergo est de potentia absoluta posse eamdem paenam reviviscere, sed ut implica conditiones non repugnantes ex alia Dei voluntate.