In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
De potentia ordinaria peccatum sive pro culpa, sive pro poena sumptum, non redire per recidivationem; docet tamen merita mortificata per mortale, per paenitentiam reviviscere, ad eamdem gloriam, quae antea debebatur eis. Ita communis hic, et D. Thom. 3. p. quaest. 89. art. 5. D. Bonav. d. 14. 2. p art. 2. quaest. 3. Richard. art. 8. quaest 2. . Gabr. quaest. 3. art 3. Palud. q. 1. art. 2. et si non omnes explicent, an reviviscant ad eamdem gloriam, quae antea eis debebatur.
De secundo articulo dico (d), quod Deus disposuit peccata poenitentis post poenitentiam esse tecta, secundum Augustinum exponentem illud Psalmi: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, id est, non amplius videri ad vindictam: et secundum illud Nahum : Non judicabit Dominus bis in idipsum. Et ideo de potentia ordinata non potest redire obligatio,nec ad eamdem poenam, nec eadem, postquam est extincta: et hoc est, quod habetur de poenit. dist. 4. Divina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire non patitur.
Contra, bona opera mortificata per peccatum mortale, post in resurgente a peccato reviviscunt, ut dicit Augustinus de paenit. dist. 2. et ponitur in littera dist. 15. cap. 4. Primum est credere, ut cum Dei gratia in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona, et cum destruit quod suum non invenit, diligit bonum quod in illo plantavit.
Item, similiter se habent mala ad punitionem, et bona ad remunerationem ; sed bona facta prius reviviscunt ad remunerationem ; ergo et mala redeunt ad punitionem.
Respondeo, dici posset uno modo, quod haec est superabundans bonitas et misericordia divina, quia bona semper vivunt in ejus acceptatione, bona, inquam, meritoria ; et semper esset eis praemium retribuendum, nisi esset indispositio recipientis propter novam culpam: sed mala totaliter extinguuntur, ita quod nec m se, nec in intellectu, vel voluntate divina, remanent in ordine ad vindictam ; et ideo Augustinus ad quamdam instantiam infidelium, probantium quod non semper Deus vult dimittere peccata (dicunt enim Dominum mali incitatorem, et ei semper placere mala, quibus semper praestat gratiam, ) respon det Augustinus : Constat ei multum peccata displicere, qui semper praesto est eadem destruere, si enim ea amaret, nun quam destrueret; et ponitur in Canone de paenitent. dist. 3. quod frequenter, et hic dist. 14. cap. 3.
Et per istam viam esset ad propositum bonum exemplum Juristarum, quod alicui remanet aliquod jus, cui tamen non remanet, vel non competit actio propter aliquod impedimentum. Ita habenti bona merita in acceptatione divina, mortificata tamen per peccatum mortale, remanet totum jus, quod correspondet illis meritis ad vitam aeternam, sed non remanet actio, quamdiu ille est inimicus ; et si perpetuo sit inimicus, perpetuo cessat illa actio. Cessante autem inimicitia contracta per novum peccatum mortale, non redit novum jus, sed competit actio secundum jus antiquum, in mortali autem remisso, nec jus remanet, nec actio, quia nec Deus habet jus vindicandi in istum, ita enim perfecte texit peccatum istius, et remisit, ut nec actio sibi remaneat ad vindicandum.
Quamvis hoc sit bene dictum in commendationem misericordiae divinae, tamen potest aliquo modo reduci ad justitiam, hoc modo:
Peccatum non remittittur, nisi ad minus debitum poenae aeternae commutetur in debitum poenae temporalis, qua commutatione facta, nunquam regulariter remittitur illa culpa, nisi illa poena solvatur in se, vel in poena aequivalenti, et per consequens remisso peccato mortali in se primo, et in poena sua soluta, post nihil juris remanet, per quod ab isto sit exigenda poena aliqua pro illo peccato. Sed post meritum aliquod vita aeterna dignum, nunquam dignitas ista ad bonum aeternum commutatur secundum justitiam in bonum temporale; igitur nunquam expirat illud jus, quousque bonum aeternum sit solutum ; sed illud non solvitur in viatore, dum est viator ; ergo semper manet illud jus, tamen extinctum per peccatum mortale, quia tunc non competit sibi executio juris sui. Non est igitur simile de remuneratione meritorum mortificatorum, et de reditione peccatorum remissorum, non solum propter Dei misericordiam, quod utique verum est, sed etiam propter istam justitiam commutantem ibi aeternum in temporale; non sic autem hic.
Per idem patet ad secundum argumentum, quia non similiter se habent mala ad punitionem, et bona ad remunerationem, quoad hoc quod mala possunt puniri temporaliter, et sufficienter, si poena aeterna sit commutata in temporalem: sed bona merita non possunt praemiari sufficienter per talem temporalem commutationem, nec per consequens, nisi ipsum praemium aeternum in se sit collatum, quod nunquam fit viatori, et ideo semper remanet jus sibi salvum ad gloriam, quam acquisivit per illa merita.