CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Concedo conclusionem istarum rationum, scilicet quod creatura, inquantum fundamentum relationis aeternae od Deum ut cognoscentem,habeatvere esse essentiae ex hoc, quod est sub tali respectu. Et hoc specialiter probatur, quia noti lanium esse essentiae fundat
relationem talem adDeum, etc. ergo pari ratione non est concedendum de esse essentiae, id est, quod Deus ab aeterno, sicut produxit Joannem in esse cognito quoad me essentiae, ita produxit ab aeterno quoad esse existentiae, quia producendo Joannem in esse cognito quantum ad esse essentiae ; et quia sibi non repugnat esse existentiae, ideo ab aeterno produxit in esse cognito quantum ad esse existentiae, et tamen non est necesse quod ut cognoscatur, sive ut habeat esse cognitum secundum esse existentiae, quod talis existentia fuerit in vero esse reali ; sufficit enim quod fuerit in esse cognito, in quo esse forte fundatur existentia in esse possibili, hoc idem videtur dicendum de esse essentiae.
(b) Omnia etiam motiva, etc. Nec etiam est differentia quoad hoc, nisi quod intellectus divinus producit illa intelligibilia in esse intelligibili primo, ita quod ante illum actum nullum esse habent, nec reale, nec intelligibile, nec simpliciter nec secundum quid. Sed intellectus noster non producit primo, quia omnia per se intelligibilia ab aeterno fuerunt de necessitate naturae producta ab actu intellectus divini in esse intelligibili. Et sic patet quid dicendum ad quaestionem principalem.
(c) Contra istud objicitur, etc. Hic Doctor per ista duo argumenta intendit probare quod esse essentiae vere fuerit ab aeterno. Et probat sic primo, quia omne fundamentum relationis secundum quod fundat relationem, sic est; patet, quia si album secundum esse albi fundat similitudinem, secundum tale esse erit. Sed lapis secundum verum esse essentiae, etc.
(d) Ad primum dico. Doctor respondet ad ista duo argumenta, et licet responsio ad primum sit facilis, nota tamen aliqua dicta ibi. Primum : Distiactum non est respectu distrahentis distractum, sed respectu tertii ad quod comparatur sub ratione distrahentis, ut patet 2. Perihermenias cap. 2. Distrahere proprie est propriam termini significationem mutare et oppositum inducere, ut homo mortuus ; ly mortuus distrahit ly homo, quia tollit rem significatam per ly homo, et oppositum inducit, scilicet privationem hominis sive humanitatis. Et sic, ly homo non distrahitur respectu ly mortuus, sed respectu cadaveris, de quo praedicatur homo mortuus ; est enim contradictio, homo mortuus, puta dicendo, cadaver est homo mortuus. Similiter diminutum respectu diminuentis, non diminuitur, sed respectu tertii, ut homo albus secundum dentes respectu Aethiopis, de quo dicitur. Et dicitur diminui, quando non tollitur significatum diminuti, sed aliqua pars, et pars major, ut album secundum dentes, dicitur diminutum album, quia si secundum dentes non adderetur, significaret quod principalior pars esset alba, sed cum additur, significatur oppositum, id est, quod non principalior pars sit alba.
Secundum dictum : haec determinatio esse in opinione est determinatio diminuens, secundum Philosophum ubi supra, et similiter esse in intellectione, sive esse exemplatum, sive esse cognitum, sive esse repraesentatum, quae omnia aequivalent. Esse enim Homeri simpliciter et non diminutum est objectum opinionis, sed istud esse simpliciter, ut in opinione est esse secundum quid, et ideo non sequitur : Homerus est in opinione, ideo Homerus est ; est enim fallacia secundum quid. Sic in proposito, lapis simpliciter comparatur ad intellectionem divinam, et non tantum secundum esse essentiae lapidis, sed etiam secundum esse existentiae, tamen illud ut acceptum sub ista comparatione ad scientiam Dei, diminuitur. Non quidem distrahitur, quasi non staret ens simpliciter cum tali respectu, sed diminuitur, ita quod talis respectus non ponit necessario suum determinabile esse ens simpliciter.
Ex hoc apparet, quod quidam exponentes Scotum non ipsum intelligunt. Dicunt enim sic : Esse in opinione vel intellectu tantum est determinatio diminuens, imo distrahens, quia est esse similitudinem rei cognitae, et cognosci, quae est relatio tantum fundata in similitudine rei. In hoc enim contradicit Doctori, qui expresse vult quod non sit determinatio distrahens, sed tantum diminuens, quia cum determinatione distrahente nullo modo potest stare oppositum, etc. Nam cum dico homo mortuus, est impossibile, quod cum ly mortuo stet significatum hominis, ut patet, sed non in opinione ; stat enim quod Franciscus habeat esse in opinione, et quod etiam habeat verum esse.
(e) Tunc ad formam argumenti, etc. Dicit, quod quando dicitur fundamentum relationis, est secundum illud esse, secundum quod fundat relationem. Verum est quando relatio ista fundata non est simpliciter diminuens esse fundamenti. Sic est in proposito, lapis ab aeterno habet tantum esse cognitum, et sic tantum est in cognoscente, sicut cognitum dicitur esse in cognoscente, et sic patet quod talis relatio diminuit. Cum enim dicitur, lapis est in intellectu, ibi lapis verus accipitur in subjecto, quia verus lapis cognoscitur, ideo respectu cognitionis non diminuitur ; tamen comparando ad cognosci, quod habet in cognitione, tunc diminuitur, et ideo non sequitur, lapis habet esse cognitum ; ergo lapis existit, vel lapis est verum ens, sed est fallacia secundum quid ad simpliciter. Et Doctor assignat rationem realem hujus, scilicet secundum quid et simpliciter, quia prima distinctio videtur esse in ens extra animam, et in ens in anima. Et ens extra animam potest distingui in actum et potentiam essentiae et existentiae, et quodcumque istorum potest habere esse in anima, et illud esse in anima aliud est ab omni esse extra animam, et ideo de nullo ente sequitur : si habet esse diminutum in anima, quod propter hoc habeat esse simpliciter, quia illud esse est secundum quid absolute, quod tamen accipitur simpliciter inquantum comparatur ad animam, ut fundamentum illius esse in anima.
Nota tamen secundum aliquos, quod quando Doctor accipit actum et potentiam esse extra animam, accipit ibi materiam et formam, et non accipit pro esse in potentia objectiva, quia tale ens in potentia nihil est. Sed hoc non videtur ad mentem Doctoris, quia actus et potentia pertinent ad idem genus, loquendo de potentia objectiva, ut ipse exponit in 2. distinct. 12. et 16. Eadem enim est albedo numero, quae est in potentia objectiva, et quae existit, et ideo non videtur accipere ens in potentia objectiva pro ente rationis. Enti enim proprie rationis repugnat esse existentiae, non autem lapidi in potentia objectiva,
ideo etiam non sequitur, habet esse cognitum ; ergo est ens possibile existere. Chimaera enim habet esse cognitum, et similiter secundae intentiones, et tamen non sunt possibiles existere ; non ergo videtur accipere ens in potentia pro materia prima.
(f) Ad secundum dico. Dicit, quod productio in esse cognito est alterius rationis ab omni productione secundum esse simpliciter, et talis productio in esse cognito non est relationis tantum, scilicet cognosci, id est, quod non est tantum ipsum cognosci passive, sed etiam est fundamenti absoluti, non secundum esse essentiae vel existentiae quod est verum esse, sed secundum esse diminutum quod est esse secundum quid, etiam entis absoluti, quod tamen ens absolutum secundum istud esse diminutum concomitatur esse relationis. Ex ista littera (ut videtur) non recte exponunt hic Doctorem sic dicentes : Productio rei in esse cognito, non est tantum productio illius relationis, quod est cognosci passive, sed etiam fundamenti absoluti, id est, similitudinis rei cognitae, quam similitudinem concomitatur illa relatio rationis, quae est cognosci. Haec enim non videtur intentio Doctoris, quia non video quod ab aeterno producatur similitudo lapidis in qua fundetur illa relatio rationis, quia oporteret quaerere, quod esse habet illa similitudo. Si rationis tantum, ergo relatio rationis, scilicet cognosci passive fundaretur in alia relatione rationis, et ultra non cognosceretur tunc lapis, nec proprie diceretur lapis cognitus: ideo melius videtur dicendum quod ipse lapis secundum esse diminutum est fundamentum talis relationis. Et hoc etiam patet per exemplum sequens in littera de Caesare, etc.
(g) Et si velis quaerere, etc. Dicit Doctor, quod lapis ab aeterno cognitus, nullum esse verum habet, sed tantum habet esse secundum quid, quod scilicet esse verum formaliter praedicetur de lapide cognito. Si tamen loquamur de aliquo esse terminative, hoc modo lapis habet verum esse reale, quia terminatur ut sic cognitus, ad intellectionem divinam sub ratione absoluta, et sic participative et denominatione extrinseca, lapis ab aeterno cognitus potest dici habere verum esse simpliciter. Et quod addit de regulis aeternis, etc, vide quae exposursupra d. 3. q. 4. Nunc restat solvere argumenta principalia.
(h) Ad primum principale dico. Ad argumenta principalia. Primo arguebatur sic : Homo non est ex se ens ratum, quia tunc esset Deus, et tamen est ens ratum, aliter non posset definiri. Et non dicitur ens ratum per respectum ad Deum ut efficientem, quia tunc haberet verum esse existentiae, et ut sic non posset definiri ; ergo erit ens ratum per respectum ad exemplar in Deo, et sic erit ens ratum per talem respectum, quoad esse essentiae, ergo.
Respondet Doctor dicens, quod homo non est ex se ens ratum, accipiendo ens ratum pro ente firmo, sive essentiae sive existentiae, quia ista non separantur qualitercumque distinguantur, sed ab efficiente hoc modo est ens ratum. Est tamen ens ratum, accipiendo ens ratum pro omni eo, cui non repugnat verum esse essentiae et existentiae, et sic Chimaera hoc modo non potest dici ens ratum. Et cum infertur quod non est ens ratum, nisi effectum, conceditur de ente rato primo modo, et tale sic effectum est existens. Et cum ultra infertur, ergo non est ejus definitio, nisi ut existens, negatur ista consequentia, quia definitio est distincta rei cognitio secundum omnes partes essentiales, distincta autem cognitio potest esse alicujus non existentis ; de qua definitione supra expositum est. Sufficit enim quod homo sit ens ratum secundo modo, quia ex se non repugnat sibi esse tam essentiae quam existentiae, et ut sic, potest distincte cognosci secundum omnes ejus partes essentiales, quae distincta cognitio dicitur definitio. Et non sequitur ultra: homo isto secundo modo est ex se ens ratum, ergo est Deus, quia Deus non est tantum cui non repugnat esse, sed est ex se ipsum esse, ut supra patuit dist. 2. Quod etiam infertur, quod homo est formaliter ens ratum aliqua relatione, hoc patet esse diffuse improbatum supra dist. 3. quaest. 5. de illa ratitudine contra Henricum.
Secundo arguitur sic: Intellectio realis et Metaphysica est ad terminum realem, sed cognitio qua Deus cognovit lapidem ab aeterno est realis et Metaphysica, patet: ergo lapis habuit esse reale ab aeterno.
(i) Ad secundum argumentum. Respondet Doctor, quod cognovit lapidem ab aeterno, et quod talis cognitio fuit realis et Metaphysica, scilicet qua cognoscitur res, et non Logica, qua scilicet tantum cognoscitur ens rationis, et sic sequitur ; ergo res semper fuit cognita, ergo quando fuit cognita, fuit vera res existens, sive secundum esse essentiae, non sequitur. Dicitur ergo realis, quia terminatur ad rem, quae licet ab aeterno habeat esse diminutum, tamen sibi non repugnat quod sitvera res, et quantum ad essentiam, et quantum ad existentiam. Cognitio vero Logica proprie terminatur ad ens rationis, cui repugnat formaliter esse ens reale. Ex his ergo patet responsio ad argumenta principalia.
(j) Per idem ad illud quod adducitur. Nunc Doctor solvit argumenta adducta pro opinione Henrici, quorum primum fuit: Objecti ad potentiam est proportio aliqua, ut patet. Sed lapis ab aeterno fuit objectum intellectus divini ; ergo ab aeterno habuit proportionem ad intellectum divinum, ergo ab aeterno habuit esse reale ; patet, quia proportio est passio entis, non ens enim non potest proportionari enti. Respondet Doctor, quod haec proportio est relatio cogniti ad cognoscentem, etc. Et cum dicis, etc. Dico, etc. Et sensus est, quod licet impossibile esse simpliciter nullam proportionem habeat ad Deum, tamen ens possibile existens, licet actu non existat, poterit habere aliqualem proportionem, et sic est in proposito.
Secundo, arguit a commutata proportione sic : sicut ens ad non ens, ita possibile ad impossibile; ergo per mutatam proportionem, sicut ens ad possibile, sic non ens ad impossibile. Sed omne ens est possibile ; ergo purum non ens est simpliciter impossibile. (k) Ad illud de permutata proportione. Respondet Doctor. Et nota primo, quod iste modus arguendi a permutata proportione est sumptus ab Euclide lib. 5. conclusione 16. Si, inquit, quatuor quantitates proportionales fuerint, permutatim proportionales erunt, quae probatur per decimam quintam conclusionem praecedentem ; eadem est proportio multiplicium et submul tiplicium. Exemplum proportionis decimae sextae conclusionis, sicut se habent 8. ad 4. ita 6. ad 3. nam sicut 8. ad 4. est proportio dupla, sic 6. ad 3. Permutemus ergo comparando primum ad tertium, et secundum ad quartum, sive comparando primum extremum proportionis ad tertium, et ita secundum ad quartum. Permutatur ergo sic: ergo sicut se habent 8. ad 6. ita 4. ad duo. Sed 8. ad 6. est proportio sesquitertia; patet, quia 8. continet 6. et tertiam partem, scilicet duo, ergo 4. ad 3. erit similiter proportio sesquitertia, quia 4. continet 3. et tertiam partem trium, scilicet unum. Exemplum secundi de multiplici: Multiplex enim est quantitas, quae aliquoties continet aliam, sed submultiplex est quantitas, quae aliquoties continetur ab illa.Ponitur ergo tale exemplum: Sicut se habent 24. ad 8. ita 12. ad 4. ergo permutando, sicut se habent 24. ad 12. ita 8. ad 4. quia in prima est proportio tripla, in secunda est proportio dupla. Dicit ergo Doctor, quod ista proportione certa in quantitatibus utantur aliqui in argumentis, et Philosophus usus est in duabus regulis in Secundo Priorum. Si A et B convertuntur, et C et D convertuntur, et A et C contradicunt, B et D contradicunt, et e converso consequentia est necessaria. Patet, quia si homo et risibile convertantur, et similiter non homo et non risibile convertantur, sequitur permutatim, quod si homo et non homo contradicant, quod etiam risibile et non risibile contradicunt. Et addit, quod ubicumque potest haberi aliqua proportio correspondens illi conclusioni decimae quintae Eucludis, per quam tenet ista permutatio correspondens decimae sextae, tunc permutatio est bona,et quando non, non.
Deinde notat, quod talis permutatio communiter tenet in terminis convertibilibus, et nunquam tenet in terminis, ubi unus est superior et alius inferior, quia ibi committitur fallacia consequentis, quia extrema duarum contradictionum ad invicem comparata habent proportionem conversam in inferendo, et non eadem, id est, quando in affirmativis arguitur ab antecedente ad consequens, quia aliter non tenet, ut homo est ; ergo animal est. In negativis debet argui e converso, ut non animal est ; ergo homo non est, et non debet argui sicut primum ad tertium, et secundum ad quartum, sed debet dici, ergo sicut primum ad tertium, ita quartum ad secundum, quia debet negative e converso argui, ubi in tertio loco ponitur quartum, et secundum in quarto loco, ut sicut se habet homo ad non hominem, sic animal ad non animal; ergo sicut se habet homo ad animal, sic non animal ad non hominem. Sed sic arguendo: Si Brunellus est homo, Brunellus est animal, sed non est homo, ergo non est animal, non valet consequentia ; sed debet quartum ad secundum comparari, quia non animal est quartum, et non homo est secundum; et debet sic argui, ergo si Brunellus non est animal, Brunellus non est homo. Sic in proposito debet argui, si omne ens est possibile, ergo omne impossibile est non ens, et non e converso ; ergo omne non ens est impossibile.
(1) Et quod additur ibi quod tunc unum nihil est magis nihil quam aliud nihil. Respondet, quod tripliciter inest negatio alicui. Primo, non propter repugnantiam alicujus positivi adaffirmationem illius negationis, sed propter negationem causae non ponentis illum
effectum, ut lignum non est calidum, quia ignis non calefacit illud. Secundo, inest negatio positivi propter repugnantiam ejus ad affirmationem oppositam illi negationi, et tot sunt quot sunt praedicata dicta in quid de utroque in suo genere, ut Joannes non est albedo, quia homo, substantia, animal, corpus et hujusmodi, sic in proposito. Primo modo, homo in aeternitate est non ens, quia homini non repugnat affirmatio entis; chimaerae autem repugnat esse ens, et ideo non dicimus, quod chimaera sit non ens primo modo, sed bene chimaera tertio modo est non ens, quia repugnat sibi simpliciter entitas. Sed quare homini non repugnat sibi, et Chimaerae repugnat? quia hoc est hoc, et illud est illud, et hoc in quocumque intellectu concipiente, quia (sicut saepe dictum est) quaecumque repugnant suis formalibus, rationibus repugnant, et hoc magis infra patebit d. 45.
(m) Ad ipsum super Joannem. Dicit Doctor, quod quando manus litteras format actu, et cor dirigit, et simul, et non prius causat, et plus facit cor quam manus, et tamen quando manus non causat, sed solum cor, producit litteras in esse cognito, tunc litterae illae non habent aliquod esse verum.
Ad Avicennam. Dico, quod duplex est fluxus rerum a Deo, unus in esse cognito, alius in esse reali ; et ille in esse cognito est primus, quia intellectus divinus prius producit non ens in esse cognito, quam voluntas habeat actum circa illud. Sed talis fluxus in esse cognito in nobis non est primus, imo res prius realiter existunt, quam producantur in nobis in esse cognito. Nec Avicenna dicit fluxum rerum in esse cognito esse rerum in esse quidditativo, nam esse quidditativum est esse reale.