IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secundo articulo dico, etc. Conclusio haec communis est omnium Theolo gorum in praesenti distinctione, et 3. p. quaest. 88. art. 1. Contrariam sententiam tenuit Hugo de Sancto Victore 3. tomo lib. 2. de Sacramentis p. 14. c. 9. et Gratianus in eamdem sententiam multa congerit de paenit. dist. 4. Magister eam subindicat in 4. dist. 22. et oppositam opinionem asserens atramque a probatis Doctoribus sustineri, nec velle se praejudicare uni aut alteri. Gulielmus etiam Parisiensis tract, de Sacram. paenitentiae, eamdem tuetur. Fundamentum hujus sententiae oppositae desumitur ex Scriptura ex illa parabola Matth. 18. ubi narratur Dominus revocasse totum debitum servi, quia noluit dimittere conservo suo, et subditur : Pater meus caelestis sic faciet vobis si non remiseritis quisque fratri suo de cordibus suis. Secundo, Scriptura saepe dicit peccata justorum tegi, et a charitate operiri, quod idem est ac remitti ipsa: ergo quando Scriptura dicit peccata remissa recordari, vel fore in memoria Dei vindicantis, intendit ea iterum redire. Tertio, bona opera per peccatum mortificata redeunt per poenitentiam ; ergo mala etiam remissa per peccatum subsequens. Consequentia patet, quia Ezechiel 18. eodem modo dicit Deus se. non recordaturum operum bonorum justi quando labitur, ac malorum peccatoris quando poenitet. Quarto, 3. Regum 16. Quid mihi, et tibi est vir Dei, ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meam. Item Psal. 78. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, etc. Augustinus contra Donatistas lib. 7. de Baptis. asserit expresse patere ex loco Matthaei citato redire peccata demissa denuo peccanti.
Omissis aliis rationibus, probatio Doctoris, quae et communis est, est primum ex illo Psalmi : Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, etc. id est, inquit Doctor, non amplius videri ad vindictam. Huic addit illud Nahum 1. Non judicabit Dominus bis in id ipsum, juxta versionem LXX. Ad primum locum reduci possunt reliqua Scripturae testimonia de efficacia poenitentiae, fidei et Sacramentorum ad salutem, et charitatis, cum efficacia satisfactionis Christi Domini, qui sua redemptione consummavit Sanctos, et delevit chirographum peccati ; haec autem efficacia absoluta est, ergo effectus ejus semper manet, quod et docet auctoritas Prosperi, quam citat Doctor in littera.
Quoad locum illum Prophetae, quem communiter adducunt Scholastici aliqui, dubitant si probat: Vasquez autem negat habere illam sententiam, seu sensum qui praetenditur, secutus interpretationem Ariae Montani, qui refert illa verba ad Assyrios, quorum consummatio talis erit per unam plagam, ut necessum non sit adjicere aliam ; quod confirmare videtur per verba sequentia, quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium consumetur, quasi stipula ariditate plena, etc. Deinde in vulgata legitur, non consurget duplex tribulatio, etc.
Respondetur hunc non esse verum sensum et intentum a Propheta, sed illum quem sequuntur Scholastici ; praemisit enim : Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens, sperantes in
se, etc. unde infra se explicans: afflixi te, et non affligam ultra, etc. quod perinde est, ac non adjicere secundam, et loquitur Israeli; et subdit ; et nunc conteram virgam ejus, supple Senacherib Regis Assyriorum, et Ninive, quae fuit Metropoli regni, de dorso tuo, et vincula tua disrumpam, etc. Unde et haec Prophetia destructionem Ninive, et consolationem Israelis continet. Prima tribulatio fuit vastatio Samariae et decem tribuum captivatio per Assyrios; parcitur autem duabus tribubus, ut Judae et Benjamin, et Jerusalem, quae deinceps non fuerunt vastatae per Assyrios, ideoque dicit Propheta, non consurget duplex tribulatio, vel juxta Septuaginta, non vindicabit bis in idipsum in tribulatione.
Verba ergo illa quae objicit Vasquez ex textu Prophetae denotant modum liberationis Judaeorum a secunda tribulatione per subversionem Assyriorum, qui eis inhiabant. Unde si ratio temporum, quam init Tornielus, vera sit, nempe Nahum prophetasse anno 13. Ezechiae, non possunt illa verba de duplici tribulatione referri ad Assyrios, qui anno sequenti 14. caesi sunt ab Angelo in obsidione Jerusalem. Deinde, ut refert Dorotheus in vita Nahum, Niniven subversam fuisse terrae motu, et aqua stagni adjacentis, et igne emerso ex deserto, quod etiam refert Epiphanius ; deinde subversa est a Chaldaeis.
Unde Chaldaeus vertit, non consurget domui Israel duplex angustia, etc. Ara bieus, non consurget altera vice in nocumento, Syrus, non stabit duabus vicibus tribulatio, etc. Theodotion, non consurget secunda tribulatio, Symmachus, non sustinebunt impetum secundae angustiae, qui omnes referunt sententiam ad populum Israel, non ad Assyrios, sicut et proprietas Scripturae ita suadet, quia tribulatio justorum est et infidelium, consu.mmalio vero impiorum et infidelium, ut erant Ninivitae. Accedit quod etiam S. Cyprianus serm.
, de passione Domini, eamdem interpretationem sequitur : Neque enim bis in idipsum judicat Deus, sed impaenitentes ipse judicat et damnat, paenitentes vero, quia a se ipsis suscipit judicatos absolvit, neque judicio, quod paenitentiae humanae severitas protulit, aliquid justitia caelestis apponit, etc. Sic etiam Hieronymus et Remigius in idem cap. Cyrillus, Theophylactus, et idem docent super illa verba afflixi te referri ad Israel et Jerusalem, non ad Niniven, ut idem Hieronymus Remigius, Rupertus, Lyranus, Haymo, Vatablus, Ribera et alii. Huc etiam spectant preces fidelium, qui rogant ut peccata eorum in hac vita puniantur, ne serventur in alteram. Unde Paulus 1. ad Corinth. 11. Dum judicamur a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur, etc. Hanc veritatem ulterius confirmant verba Prosperi citata a Doctore, et auctoritas Gelasii Papae. Videatur Gratianus loco citato.
Conclusionem hanc existimat Vasquez probari non posse ratione, nisi dicantur peccata et paenas remitti, ut ipse docet ex natura rei per satisfactionem in contritione aut Sacramento. Sed haec ratio non est vera in suo fundamento, neque scio quid juvet vim satisfaciendi referre in contritionem peccatoris magis quam in satisfactionem Christi, et meritum in quo habemus redemptionem.
Probat ergo Doctor conclusionem ex divina clementia cum auctore libri de vera et falsa paenitentia ; deinde ex ratione justitiae assignans disparitatem inter bona merita per peccatum mortificata, quae reviviscant, et inter peccata et paenam aeternam remissa per paenitentiam, quia per paenitentiam remittitur peccatum,
et commutatur poena aeterna in tempora lem, qua commutatione facta, et soluta ; poena temporali per condignam satisfactionem, et sufficienter punitur peccatum quantum exigit divina justitia, et deletur omne ejus debitum per interiorem et exteriorem satisfactionem, et virtute clavium per sententiam, quam Deus approbat ni caelo, ac proinde est irrevocabilis absolute, ergo non reviviscit sic peccatum punitum et remissum. Bona opera quae sunt praemium vitae aeternae non ordinantur per praemium aliquod temporale: ergo manet ipsis jus praemii destinati, nisi impediantur, sublato autem impedimento reviviscunt.
Dices, ob peccatum subsequens reviviscere priora dimissa ob ingratitudinem
Contra, haec responsio non satisfacit, et contrarium supponit Tridentinum sess. 14. cap. 2. et cap. 8. ubi docet poenam hujus ingratitudinis esse obligationem ad solam poenam temporalem, sicut et idem supponit cap. 14. sess. 5. pro qua poena temporali imponitur satisfactio paeiiitentialis. Unde, ut exprese constat, hoc judicium et sententia de peccato confesso terminatur per solutionem poenae temporalis debitae, et per absolutionem suppositis aliis requisitis. Sicut supponit Concilium ingratitudinem peccatoris recidivantis ex divina clementia, et justitia puniri per commutationem poenae aeternae peccati in temporalem, quam Deus manere voluit ex justitia et clementia ob ingratitudinem quam committit baptizatus, post indulgentiam plenariam habitam in Baptismo.
Sicut ergo non redeunt peccata originale et actuale ante Baptismum commissa quoad culpam, aut poenam, ut supponit Concilium ( et definit etiam sess. 5. canone 5.) et ingratitudinem per hunc specialem modum vindicari dicit; ita similiter neque peccata confessa. pro quibus est plene satisfactum, redeunt in recidivante Probatur consequentia, quia peccata quoad culpam et paenam delentur in Baptismo, et illa obligatio ad solam paenam temporalem, tunc manet in fideli lapso, quando paenitentia non aequivalet Baptismo in efficacia, ut patet sess. 14. cap. 2. Haec ergo obligatio quam dicit Concilium manere, excludit ex mente Concilii, et secundum veritatem, omne aliud debitum, quia specificatio debiti in ordine ad plenariam satisfactionem pro peccato, aut alio, in materia justitiae, et secundum legem praefixam ejus obligationi facta, praecisa est, et sic intelligit praecise, ut nihil deficiat. nihil non expressum includat. Si ergo paenam ingratitudinis refert Concilium ad satisfactionem interiorem, per erubescentiam et contritionem, et ad paenam temporalem, seu ejus tantum obligationem, sequitur non esse aliam paenam ingratitudinis commissae ex mente Concilii, et consequenter judicium de peccato, et ejus paena aeterna dimissa, et temporali satisfacta, ita est ratum in caelo ut amplius secundum justitiam nihil peccati reviviscat denuo per subsequens peccatum, quod et ipsa forma judicii, et sententia absolute lata non dependens ab aliquo statu futuro peccatoris confirmant.
Hinc evacuatur solutio Hugonis, qui dicit peccatum remissum esse quamdiu peecator paenituit, et pro tum ei non reputari.
Contra,quid est hoc quamdiu peccator paenituit de peccato ? vel intelligit peccatum non fuisse ex toto dimissum, sed sub quadam conditione; et hoc falsum est, quia alias sequeretur quod judex hujus , fori non remitteret absolute peccatum, aut paenam debitam, neque consequenter posset inducere obligationem satisfaciendi pro paena temporali, neque haberet clavem ligandi, neque etiam ipse poenitens obligaretur absolute ad poenam temporalem, neque ad satisfactionem implendam, quod nequit dici. Probatur consequentia, non potest secundum justitiam pro debito non remisso absolute, neque remittendo, nisi posita conditione incerta, praescribi solutio certa, et in opere statim exhibenda: sed poena temporalis est solutio certa, et abstrahens ab omni conditione futura, per quam non suspenditur ejus obligatio aut necessitas, et incurritur pro peccato et poena aeterna tantum, remissis in effectu, ergo si non sunt absolute remissa, tollitur etiam obligatio poenae temporalis, et potestas ligandi absolute reum ad satisfactionem praestandam, quae satisfactio debet esse secundum mensuram peccati, alioquin inducere obligationem certam et onerosam sine fructu ullo non convenit divinae clementiae.
Confirmatur, si Deus hoc modo remittat peccatum et poenam aeternam de facto sub conditione de futuro perseverandi in venia accepta, et non absolute, sequeretur judicem inferiorem debere intendere hanc conditionem, imo etiam verbis expressam concipere in sententia, ut conformiter judicet ad legem praescriptam remissionis, et ut sententia ejus sit rata in caelo. Sed absolvens eum hac conditione expressa in forma absolutionis : Ego te absolvo a peccatis tuis si perseveraveris, nihil faceret, et esset sacrilegus , ergo sententia ejus sicut absolute profertur in peccatorem, et independenter ab omni futura conditione aut ejus, sic etiam remissio peccatorum per virtutem clavium absolute a Deo fit, et non sub conditione, aut aliqua reservatione.
Dices remissionem quidem absolutam esse, sed quamdiu poenitentia est. Iste, inquit Hugo, quamdiu paenitentiam egit, dimissum est ei peccatum suum, quamdiu
paenituit peccatum suum, non imputabitur illi, quando meritum fuit, praemium permansit, etc.
Sed haec responsio non subsistit, quia terminata causa per sententiam hujus fori, nihil amplius requiritur, et satisfactio per poenitentiam, quam Deus praefixit, completur; neque ulterius producere poenitentiam tenetur peccator, necessitate salutis aut justificationis. Omissio ergo continuationis poenitentiae in se nequit esse causa unde peccatum reviviscat, quia non est fundamentum unde colligatur hoc, aut poenitentiam obligare semper et pro semper, quia hoc non congruit, neque possibile est quod sic obliget quoad praeceptum affirmativum ; nec congruit talis obligatio, quia sic aliarum virtutum contemneretur exercitatio et praecepta.
Si autem Hugo intendat manere meritum poenitentiae moraliter, quamdiu non peccatur de novo, et tunc retractari poenitentiam.
Contra, neque hoc etiam recte dicitur, quia peccatum novum in materia alterius virtutis non dicit oppositionem ad virtutem poenitentiae specialem ; ergo non erit ejus retractatio specialis, qua desineret meritum antiquum, neque illud peccatum ex alia ulla obligatione, aut circumstantia per se, aut per accidens annexa, habet tollere efficaciam prioris poenitentiae aut meriti, quia ei non opponitur ; imo sicut peccatum contra alias virtutes non tollit merita illarum antiqua, ut ipse Hugo supponit, ita minus poterit tollere meritum poenitentiae praeteritae peccatorum, quam retractatio meritorum, quae praeterierunt in materia virtutis propriae, cui opponitur peccatum, alias omne peccatum esset impoenitentia, quod neque verum est, neque admittitur.
Deinde peracta poenitentia, secundum exigentiam, de peccato, desinit omnis obligatio poenitentiae, quae non obligat, nisi ex suppositione peccati nondum remissi: minus ergo dependet poenitentia a perseverantia in justificatione per ipsam recepta, quam ab aliis virtutibus, quarum praecepta affirmativa absolute obligant, et non ex suppositione.
Dices. peccatum novum opponi effectui poenitentiae, et sic implicite retractari per ipsum poenitentiam praeteritam.
Contra, illa sententia, quae fuit in caelo rata, nequit retractari. Praeterea, quamvis peccatum novum opponatur justitiae, quae est per poenitentiam, non ideo opponitur eidem, quae est effectus poenitentiae, quia sive ex poenitentia, sive ex alia fiat in nobis justitia. perinde tollitur per quodcumque peccatum mortale, ex communi oppositione justitiae et injustitiae. Illud ergo peccatum sicut non est retractatio Baptismi, sic etiam neque erit poenitentiae, et quamvis deleat ex ratione praedicta gratiam collatam in poenitentia, non sequitur annullare veniam peccatorum remissorum, aut haec ipsa quoad culpam aut poenam revocare, ad quae nullum dicit ordinem ex materia sua aut lege, cui opponitur, aut intentione peccantis. Ad fundamenta sententiae oppositae respondebitur infra cum Doctore.