Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 13.)) Initium sermonis hujus est nobis in psalmo de quo disputamus, hic versus: In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui. Quid est hoc, dilectissimi? quid est hoc? Quis omnia judicia Dei enuntiare possit, cum investigare non possit? An vero cum Apostolo exclamare dubitamus, «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus» (Rom. XI, 33) ! Dominus dicit, «Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo:» et quamvis continuo promiserit eis omnem veritatem per Spiritum sanctum (Joan. XVI, 12, 13) ; clamat tamen beatus Paulus, Ex parte scimus; ut intelligamus Spiritu quidem sancto, unde pignus accepimus, perduci nos ad omnem veritatem; sed cum in aliam vitam, post hujus vitae speculum et aenigma, venerimus, et facie ad faciem viderimus (I Cor. XIII, 9, 12) . Quomodo ergo iste dicit, In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui? Et ille hoc dicit, qui paulo ante superiore versu proximo dixerat, Doce me justificationes tuas. Quo pacto igitur enuntiavit omnia judicia oris ejus, qui vult adhuc discere justificationes ejus? An judicia quidem cuncta jam noverat, justificationes autem adhuc 1514 discere cupiebat? Hoc vero est mirabilius, si jam sciebat inscrutabilia Dei, et ea quae hominibus praecepit facienda nesciebat. Justificationes enim sunt, non dicta, sed facta justitiae, opera scilicet justorum, quae imperat Deus. Ideo autem Dei dicuntur, quamvis a nobis fiant, quia nisi ipso donante non fiunt. Judicia porro Dei sunt, quibus ab eo mundus et nunc et in fine saeculi judicatur. Sed cum eloquiis Dei omnia contineantur, et justificationes videlicet et judicia; cur quaerit adhuc justificationes discere, qui eloquia Dei se abscondisse in corde dicit? Ait enim, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: tum secutus adjunxit, Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas; ac deinde, In labiis meis, inquit, enuntiavi omnia judicia oris tui. Videntur quidem duo ista inter se non esse contraria, imo esse potius amica atque conjuncta, ut quoniam in corde suo abscondit eloquia Dei, in labiis suis judicia ejus enuntiet; Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) : sed quod inter haec duo medium posuit, Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas, quomodo conveniat homini cujus in corde jam sunt eloquia Dei, et qui labiis suis enuntiavit omnia judicia Dei, ut adhuc velit discere justificationes Dei, non invenitur, nisi ut eas discere velle intelligatur faciendo, non memoria retinendo et loquendo; et id a Domino demonstravit debere nos petere, sine quo nihil possumus facere. Sed hoc ante istum alio jam sermone tractavimus: nunc vero quomodo se dixerit omnia judicia oris Dei in labiis suis enuntiasse, cum dicta sint inscrutabilia, et de quorum profunditate alibi scriptum est, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7) ; quantum Deus donat, tractare suscepimus.