CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
Quibus modis dicitur Deus esse in rebus. Et quoniam demonstratum est ex parte, quomodo omnia dicantur esse in Deo, addendum videtur hic, quibus modis dicitur Deus esse in rebus, si tamen id humana mens vel ex parte digne valeat cogitare, vel lingua sufficiat eloqui. Sciendum ergo est, quod Deus, incommutabiliter semper in se existens, praesentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura sive essentia sine sui definitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine mutabilitate. Et praeterea sanctis spiritibus et animabus est excellentius, scilicet per gratiam inhabitans, et in homine Christo excellentissime, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, ut ait Apostolus. In eo enim Deus habitavit non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis. Ne autem ista, quia capacitatem humanae intelligentiae excedunt, falsitatis arguere aliqui praesumant, Sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur. Beatus Gregorius super Cantica Canticorum. " Licet Deus communi modo omnibus rebus insit praesentia, potentia, substantia, tamen familiariori modo dicitur inesse per gratiam illis, qui mirificentiam operum Dei acutius et fidelius considerant. " De hoc enim eodem Augustinus ad Dardanum in lib. de praesentia Dei, ait: " Cum Deus sit natura incorporea et incommutabi-Uter viva, aeterna stabilitate in seipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus ; sed in quibus habitat habent eum pro suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat. " Hilarius quoque lib. 8. de Trinit. apertissime docet, Deum esse ubique : " Deus, inquit, immensae virtutis, vivens potestas, quae nusquam non adsit, non desit usquam, se omnem per sua edocet, ut ubi sua sint, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo, cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum et in omnibus esse non desinat. " Ambrosius in 1. lib. de Spiritu sancto Spiritum sanctum probat non esse creaturam, quia ubique est, quod est proprium divinitatis, ita dicens I " Cum omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem, quia et in omnibus et ubique semper est, quod utique divinitatis et dominationis est proprium. " Idem in eodem " Domini est omnia complere, qui dicit: Ego caelum et terram compleo. Si ergo Dominus est qui caelum complet et terram, quis ergo potest Spiritum sanctum judicare dominationis et divinae potestatis exsortem, qui replevit orbem ? et quod plus est, replevit et Jesum, totius mundi redemptorem. " Ex his aliisque pluribus auctoritatibus aperte monstratur, quod Deus ubique in omni creatura essentialiter, praesentialiter, potentialiter est.
Quod in Sanctis non modo est, sed etiam habitat, qui non ubique est habitat.
In Sanctis vero etiam habitat, in quibus est per gratiam. Non enim, ubicumque est, ibi habitat, ubi vero habitat, ibi est. In solis bonis habitat, qui sunt templum ejus et sedes ejus. Unde per Isaiam Dominus ait : Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, quia in electis, qui sunt caelum, habitat Deus et regnat, qui ejus voluntati devoti obtemperant ; malos vero, qui sunt terra, judicii districtione calcat. Unde etiam in lib. Sap. dicitur : Thronus sapientiae anima justi, quia in justis specialius est quam in aliis rebus, in quibus tamen omnibus totus est. " Quemadmodum anima, ait Augustinus in epistola ad Hieronymum de origine animae, per omnes particulas corporis tota adest simul, nec minor in minoribus, nec in majoribus major, sed tamen in aliis intensius, et in aliis remissius operatur, cum in singulis particulis corporis essentialiter tota sit ; "ita et Deus, cum sit in omnibus essentialiter ac totus, in illis tamen plenius esse dicitur, quos inhabitat, id est, in quibus ita est, ut faciat eos templum suum. Et hi tales cum eo sunt jam ex parte, sed in beatitudine perfecte ; mali vero, etsi ibi sint, ubi ipse est, qui nusquam deest, non tamen sunt cum eo. Unde Augustinus super Joannem : a Non satis fuit dicere : Ubi ego sum, et illi sint, sed addidit mecum, quia et miseri possunt esse, ubi et ille est, qui nusquam deest; sed beati sunt cum illo, quia non sunt beati nisi ex eo. " Cum illo sunt qui fruuntur eo et vident illum, sicut est ; mali vero non sunt cum illo, ut caeci in luce non sunt cum luce. Nec boni ita nunc sunt cum eo, ut videant per speciem etsi sunt aliquo modo cum eo per fidem. Quomodo autem Deus habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis, quae supra dicta sunt, cum de Spiritus sancti processione temporali ageretur, ubi, licet ex parte, exponitur (ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus) quomodo Spiritus sanctus habitet in nobis, qui non sine Patre et Filio inhabitat.
Ubi erat vel habitabat Deus, antequam esset creatura.
Si autem quaeris, ubi habitabat Deus, antequam Sancti essent ; dicimus, quia in se habitabat. Unde Augustinus lib.3. contra Maximinum: " In templo, inquit, suo habitat Deus, scilicet in Sanctis, qui sunt templum Dei modo secundum fidem ambulantes ; et templum Dei erunt aliquando etiam secundum speciem, qualiter etiam nunc templum Dei sunt Angeli. Sed dicet aliquis : Antequam faceret Deus caelum et terram, antequam faceret Sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitat, et apud se est. Non ergo Sancti sic sunt domus Dei, ut ea subtracta, cadat Deus ; imo sic habitat Deus in Sanctis, ut, si ipse discesserit, cadant. "
Multa hic breviter docet quae confirmant praedicta.
" Sciendum est etiam, quia, ut ait Augustinus in libro ad Dardanum, dici nisi stultissime nequit, Spiritum sanctum non habere locum in nostro corpore, quod totum anima nostra impleverit. Stultius etiam dicitur, angustiis alicubi impediri Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus alicubi simul esse non possint. Verum illud est multo mirabilius, quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo possit habitare Pater et Filius, in quo non habitet Spiritus sanctus, aut in aliquo Spiritus sanctus, in quo non habitet Pater et Filius ? Fatendum est igitur, ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim inhabitationem gratiae non dicimus ; Pater noster, qui es ubique, cum et hoc verum sit ; sed quies in caelis, " id est, in Sanctis, in quibus est quodam excellentiori modo.
Quod Deus inhabitator est quorumdam, nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium.
" Illud quoque mirabile est, quia, ut ait Augustinus in eodem, Deus est inhabitator quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant. Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi et regenerati Spiritu sancto, qui nondum valent cognoscere Deum. Igitur quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere, antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse. " Hic aliquatenus aperit Augustinus, quomodo Deus habitet in aliquo, id est, habeatur, cum videlicet ita est in aliquo, ut ab eo cognoscatur et diligatur.
Quomodo Deus totus tibique sit per essentiam, non potest intelligi ab humano sensu.
Ex praedictis patet, quod Deus ubique totus est per essentiam et in Sanctis habitat per gratiam. Cumi que superius, licet tenuiter, ostensum sit qua ratione dicatur habitare in quibusdam, efflagitaret ordinis ratio, id etiam assignari, quomodo ubique per essentiam et totus siti nisi hujus considerationis sublimitas atque immensitas humanae mentis sensum omnino excederet. Ut enim ait Chrysostomus super epistolam ad Hebraeos : " Sicut multa de Deo intelligimus, quae loqui penitus non valemus ; ita multa loquimur, quae intelligere non sumus idonei; verbi gratia, quod ubique Deus est, scimus et dicimus ; quomodo autem ubique sit, intellectu non capimus. Item quod est incorporea quaedam virtus, quae omnium est causa bonorum, scimus, quomodo autem, vel quae ista sit, penitus ignoramus. "
Quorumdam opinio, qui praesumunt ostendere quomodo Deus ubique sit per essentiam, potentiam et praesentiam.
Quidam tamen, immensa ingenio suo metiri praesumentes, hoc ita fore intelligendum tradiderunt, quod Deus ubique esse per essentiam dicitur, non quod Dei essentia proprie sit in omni loco et in omni creatura, sed quia omnis natura atque omne quod naturaliter est, in quocumque loco sit, per eum habet esse, et omnis locus, in quo illud est. Iidem etiam dicunt, ideo Deum ubique dici esse per praesentiam vel per potentiam, quia cuncta loca sunt ei praesentia, et quae in eis sunt, nec in eis aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca, et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt. In eis ergo per substantiam Deus esse dicitur, ut aiunt, quia per virtutem propriae substantiae suae facit, ut etiam loca sint, et omnia quae in eis sunt. Sed licet haec vera sint, quae asserunt in explanandis intelligentiis praedictorum, in illis tamen verbis, quibus dicitur Deus ubique esse per essentiam, plus contineri credendum est: quod homo vivens capere non valet.
Quod Deus, cum sit in omnibus rebus, essentialiter, non tamen sordibus rerum coinquinatur.
" Solet etiam ab eisdem quaeri, quomodo Deus substantialiter insit omnibus rebus, et corporalium sordium inquinationibus non contingatur. " Quod tam frivolum est, ut nec responsione sit dignum, cum etiam spiritus creatus sordibus corporis etiam leprosi vel quantumcumque polluti inquinari non possit. Sol quoque radios suos sine sui pollutione effundit super loca et corpora non solum munda, sed etiam immunda ac sordibus foetentia, quorum contactu homines ac quaedam aliae res inficiuntur; Solis vero radii impolluti et incontaminati, ea contingentes, existunt. Non est igitur mirandum, si essentia divina omnino simplex et incommutabilis omnia replet loca, et omnibus creaturis . essentialiter inest, nec tamen cujusquam rei sordibus contaminetur, vel contingatur." Unde Augustinus in libr. de natura boni: " Cum in Deo, inquit, sint omnia quae condidit, non tamen inquinant eum illi qui peccant. De cujus etiam sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, dicitur: Attingit omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. Timent quidam quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur ; et tamen praedicant, istum visibilem Solem radios suos per omnes faeces et sordes spargere, et eos mundos et sinceros servari. Si ergo Ausibilia munda a visibilibus immundis contingi possunt et non inquinari, quanto magis invisibilis et incommutabilis veritas? " Postremo respondeant, quid potius de Deo respondendum existiment: vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel alicubi, ita quod non ubique. Sed quis audeat dicere, quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi, et non ubique sit ? Si enim ita est alicubi, quod non ubique, ergo localis est. Est ergo ubique tota, quae continet totum et penetrat totum, quae nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest. Unde Augustinus: Deus ubique est, cui non locis, sed actionibus propinquamus.
Cum Deus sit ubique, et in omni tempore, non tamen localis est, non circumscriptibilis, nec loco, nec tempore movetur.
Cumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco et in omni tempore, non tamen movetur per loca vel per tempora, nec localis est nec temporalis. Localis non est, quia penitus non circumscribitur loco, quia nec ita est in uno loco, quod non sit in alio, neque dimensionem habet, sicut corpus, cui secundum locum assignatur principium, medium et finis, et ante et retro, dextra et sinistra, sursum et deorsum, quod sui interpositione facit distantiam circumstantium.
Quibus modis aliquid dicatur locale vel circumscriptibile.
Duobus namque his modis dicitur in Scriptura aliquid locale, sive: circumscriptibile, et e converso, scilicet vel quia dimensionem capiens longitudinis, altitudinis et latitudinis distantiam facit in loco, ut corpus ; vel quia loco definitur ac determinatur, quoniam, cum sit alicubi, non ubique invenitur; quod non solum corpori, sed etiam omni creato spiritui congruit. Omne igitur corpus omni modo locale est; spiritus vero creatus quodammodo est localis, et quodammodo non est localis. Localis quidem dicitur, quia definitione loci terminatur, quoniam cum alicubi praesens sit lotus, alibi non invenitur; non autem ita localis est, ut dimensionem capiens, distantiam in loco faciat. Divina igitur sola essentia omnino illocalis et incircumscriptibilis est, quae nec locis movetur aliquo modo, scilicet vel determinatione finita, vel dimensione suscepta, nec temporibus, scilicet affectu et cognitione. His enim duobus modis, scilicet loco vel tempore, fit mutatio creaturae, quae longe est a Creatore. Unde Augustinus super Genesim : " Deus, inquit, omnipotens, incommutabili aeternitate, voluntate, veritate semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem ; movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas condidit, administret. Cum ergo tale aliquid agit, non debemus opinari ejus substantiam, qua Deus est, temporibus Iocisque mutabilem sive per tempora et loca mobilem, cum sit ipse et interior omni re, quia in ipso sunt omnia ; et exterior omni re, quia ipse est super omnia ; et antiquior omnibus, quia ipse est ante omnia ; et novior omnibus, quia ipse idem potest omnia, " scilicet post omnium initia. Ecce hic aperte ostenditur, quod nec locis nec temporibus mutatur vel movetur Deus. Spiritualis autem creatura per tempus movetur, corporalis vero etiam per tempus et locum.
Quid sit mutari secundum tempus.
Mutari autem per tempus est variari secundum qualitates interiores vel exteriores, quae sunt in ipsa re quae mutatur, ut quando suscipit vicissitudinem gaudii, doloris, scientiae, oblivionis, vel variationem formae sive alicujus qualitatis exterioris. Haec enim mutatio, quae fit secundum tempus, variatio est qualitatum, quae fit in corporali vel spirituali creatura, et ideo vocatur tempus.
Opinio quorumdam, qui dicunt spiritus creatos non moveri loco, nec esse locales.
De mutatione vero loci magna inter conquirentes disceptatio versatur. Sunt enim qui dicunt, nullum spiritum aliquo modo posse mutari loco, ab omni spiritu locum universaliter removere volentes, quoniam secundum dimensionem tantum et circumscriptionem locum constare asserunt, atque id solum locale vel in loco esse dicunt, quod dimensionem recipit et distantiam in loco facit. Et hoc dicunt Augustinum sensisse, mutationem temporis tantum spirituali creaturae tribuentem, loci vero et temporis corporeae.
Hic respondetur eis.
Sed, ut supra diximus, dupliciter dicitur res esse localis vel circumscriptibilis, scilicet vel quia dimensionem recipit et distantiam facit, vel quia loci termino definitur, quorum utrumque convenit corporeae creaturae, alterum vero tantum spirituali. Nam, ut supra diximus, corporalis creatura ita est localis vel circumscriptibilis, quod determinatur definitione loci, et quod dimensionem recipiens distantiam facit ; spiritualis vero tantum definitione loci concluditur, cum ita sit alicubi, quod non alibi ; sed nec dimensionem recipit, nec distantiam in loco facit, quia si multi spiritus essent hic, non eo coangustarent locum, quo minus de corporibus contineret. Ideoque Augustinus attribuit mutationem loci corpori, non spiritui, quia licet spiritus transeat de loco ad locum, non tamen ita, ut dimensionibus circumscriptus, interpositione sui faciat distantiam circumstantium, sicut corpus.
Conclusio ex praedictis, quod spiritus creati sunt locales et circumscriptibiles quodammodo, et transeunt de loco ad locum, spiritus vero Dei omnino incircumscriptibilis.
Sunt ergo spiritus creati in loco et transeunt de loco ad locum, et quodammodo locales et circumscriptibiles sunt, sed non omni eo modo, quo creaturae corporeae. Spiritus autem increatus, qui Deus est, in loco quidem est et in omni loco, sed omnino illocalis et incircum- scriptibilis est. Unde Beda super Lucam ait : " Cum ad nos Angeli veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant,
quia, etsi Angelus est spiritus circumscriptus, summus tamen spiritus, qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit Angelus, quocumque mittatur. " Ecce hic dicitur, quia spiritus Angelicus circumscriptus est, spiritus autem, qui Deus est, incircumscriptus. Alibi etiam Ambrosius, distantiam ostendens inter spiritum increatum et spiritum creatum, dicit, Seraphim de loco ad locum transire, ita inquiens in libro de Trinitate : " Dixit Isaias : quia missus est ad me unus de Seraphim. Et Spiritus quidem sanctus missus dicitur, sed Seraphim ad unum, Spiritus vero ad omnes. Seraphim mittitur in ministerio, Spiritus operatur mysterium. Seraphim de loco ad locum transit, non enim complet omnia, sed ipse repletur a Spiritu. " Hic aperte monstratur, quod Angeli quodammodo locales sunt.
Cum repetitione superiorum confirmat auctoritatibus Deum esse ubique sine locali motu.
Fateamur itaque. divinam naturam pro immensitate sui nusquam deesse, eamque solam omnino illocalem et incircumscriptibilem nullo concludi loco, sed a fine usque ad finem attingere, non tamen spatiosa magnitudine nec locali motu, sed immensitate atque immobilitate suae essentiae. Unde Augustinus ad Dardanum ait : " Non quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum par cuncta diffundi, sicut humus aut lux ista diffunditur, sed potius sicut in duobus sapientibus, quorum alter altero corpore grandior est, sed sapientior non est, una sapientia est, nec est in majore major, nec in minore minor, nec minor in uno quam in duobus ; ita Deus, sine labore regens et continens mundum, in caelo totus est, in terra totus, et in utroque totus, et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus. " Idem quoque super Psalm. ait : " Ad Verbum Dei pertinet non esse in parte, sed ubique esse per seipsum. Haec est enim sapientia Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate sui ; veluti si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur, quod attingit a fine illius loci usque ad finem, cum tamen alterum non deserat alterum occupando. Non ergo habet motum localem Verbum illud, et sapientia illa solida est et ubique. " Ex praedictis innotescit, quod Deus est ita ubique per essentiam, quod nec spatiosa magnitudine diffunditur, nec, uno deserto loco, alium occupat, quia localem motum non habet. Ideoque Augustinus, volens praescindere a Dei puritate omnem localem motum et localem circumscriptionem, potius dicit, omnia esse in illo, quam ipsum esse alicubi, nec tamen ipsum esse locum, qui non est id loco, in libr. 83. quaest. ita inquiens : " Deus non alicubi est.
Quod alicubi est continetur loco, quod continetur loco corpus est ; Deus autem non est corpus, non igitur alicubi est. Et tamen, quia est et in loco non est, in illo sunt potius omnia, quam ille alicubi ; nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est, quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur ; nec Deus tale aliquid est. Et omnia igitur in ipso sunt, et locus non est ; locus tamen Dei, sed improprie, dicitur templum Dei, non quod eo contineatur. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur. " Ecce hic dicit, Deum non esse in loco. Sed intelligendum est, eum non esse in loco localiter, scilicet quia nec circumscriptionem nec localem motum habet.
Oppositio, qua videtur probari quod Deus mutetur loco.
Ad hoc autem solet opponi sic : Quotidie fiunt creaturae, quae ante non erant, et in eis Deus est, cum ante non esset in eis ; est ergo ubi ante non erat, ideoque mutabilis videtur. Sed licet quotidie incipiat esse in creaturis, in quibus ante non erat, quia illae non erant ; hoc tamen fit sine sui mutatione, qualiter in mundo coepit esse, quem fecit, tamen sine sui mutabilitate ; et similiter desinit esse, in quibus ante erat, sine sui mutatione, nec tamen ipse deserit locum, sed locus desinit esse.
Epilogus, ubi exponitur quare in praedictam venerit disceptationem.
Jam sufficienter demonstratum esse videtur, quomodo omnia dicantur esse in Deo, et Deus in omnibus ; quam disceptationem quasi incidenter suscepimus, quia id videbatur postulare res, circa quam noster versabatur sermo. Disserebamus enim de scientia, sive sapientia Dei, et cum diceremus, Deum scire omnia, quaesitum est, utrum propter cognitionem, quam de omnibus habet, dicerentur omnia esse in Deo, an alia ratione hoc diceret Scriptura. Hujus ergo quaestionis occasio in praemissam nos deduxit disputationem.
(Finis textus Magistri.)