IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resurgentem non semper acquirere majorem gratiam, quam antea habuit. Hanc tenent qui docent per opera remissa charitatis et aliarum virtutum, non augeri charitatem, D. Thom. 2. 2. quaest. 24. art. 6. Alens. 4. part. quaest. 57. memb. 3. Sotus dist 16. quaest 2. art. 2. Probabile tamen, et communius est oppositum, scilicet per omnes actus bonos justorum augeri gratiam, et statim, cui favet Trident sess. 6. cap. 10. et can. 24. 32. quod alibi docuimus non esse difforme Scoto, quia ait tantum hanc conclusionem esse probabilem dist 21. art. 1. n. 10. et idem est de his et de meritis resuscitatis secundum Sootum.
Contra hoc (e), quia tunc omnis resurgens a peccato mortali resurgeret in gratia majori, quam fuit illa a qua cecidit, quia resurgeret in omnibus bonis, quae prius habuit jam vivificatis, et praeter hoc, in isto actu poenitentiae per quem resurgit, et quem illis praeteritis superaddit, et ita in majori gratia: quod videtur inconveniens ; tum quia non omnis cadens semper gravius cadit quam prius ceciderit, nec igitur resurgens gratior resurgit quam praefuit ; tum quia prima gratia potest esse major et minor, et per consequens minima: sed per poenitentiam acquiritur prima gratia: ergo possibile est aliquando primam gratiam recuperatam per poenitentiam esse minimam.
Ad hoc dico, quod non est idem habere plura merita in acceptatione divina reservata in ordine ad praemium pro eis reddendum, et habere majorem gratam intensive. Universaliter enim cuicumque merito debetur non tantum aliquod praemium accidentale, sed etiam praemium essentiale. Patet, quia si quis istud solum haberet sine omni alio merito, beatificaretur, non praecise in illo gradu in quo propter gratiam solam sine meritis beatificaretur, sicut parvulus nunc baptizatus ; gloria enim cujuscumque habentis meritum proprium, excedit gloriam talis. Ergo quodcumque meritum sequens alia merita jam habita, requirit proprium gradum gloriae essentialis sibi correspondentem ; nec tamen per quodcumque meritum augetur statim gratia, nec habens plura merita est semper in majori gratia. Si igitur sufficiat sola gratia ad aliquam gloriam, tamen meritis correspondet aliquis gradus gloriae saltem; licet majori gratiae sine meritis correspondeat major gloria quam minori gratiae ; tamen in quocumque gradu eodem ponatur gratia merito adjuncto, licet per illud non statim intendatur gratia, tamen correspondet sibi gradus gloriae, ultra illum gradum qui responderet praecise illi gratiae.
Per hoc dico ad argumentum, quod resurgens plura merita habet in acceptatione Dei, quam habuit quando cecidit, et per consequens ad majorem gloriam ex ea parte ordinatur: sed non oportet eum in majori gratia resurgere, quia secundum ejus dispositionem in detestando peccatum commissum intense vel remisse datur sibi nunc major vel minor gratia.
Sed contra, quia tunc reportaret commodum de lapsu suo, quia resurgit dignior praemio in Dei acceptatione. Item responsio data videtur includere repugnantiam, quia si est dignus majori gloria quando resurgit, quam fuit quando cecidit, et cecidit a magna gratia per quam fuit dignus magna gloria, ergo non resurgit in parva gratia, quia illud unicum meritum, quod resurgendo superaddit, non adderet tantum de gloria, quantum defectus secundae gratiae, sive ejus minoritas respectu primae diminuerit de gloria: ergo, etc.
Ad primum dico, quod non habet commodum, sed magnum incommodum: non solum quia peccavit, sed ad propositum, quia totum tempus quo mansit in peccato, est sibi perditum. quo tempore merita potuisset multiplicasse, si tunc in gratia mansisset.
Ad secundum dico, quod praescindendo illud in gloria, quod respondet meritis, et illud dicatur B, ab illo quod respondet gratiae, et illud dicatur A, forte A excedit B; et quando iste resurgit, quia omnia priora merita vivunt in Dei acceptatione, redit sibi jus et dignitas ad totum B, sed ad A non redit sibi jus et dignitas, si gratia secunda sit minor prima: igitur reviviscunt merita, sed non reviviscit prior gratia, quia prius habita. Et istud est satis consonum justitiae, quia gratia prior fuit tantum donum Dei, merita autem erant aliquo modo opera hominis, et ideo illa sunt sibi semper salva in acceptatione Dei, gratia vero non, ut propter eam ordinatur ad aliquod praemium, quia habuit eam, sed tantummodo per eam si nunc habet eam.
Haec via, tenens gradum essentialem gloriae correspondere merito, consonat Scripturae, quae in multis locis istam sententiam divinae justitiae asserit, quod reddet unicuique secundum opera sua, in Psal. 61. et Rom. 2. Nusquam autem habetur, quod reddet unicuique secundum habitum suum, et consonat observantiae legis divinae, quia secundum ipsam utile est continue, quantum possibile est, opera meritoria exercere, quamvis remissa, adeo ut per illa non statim augeatur gratia, quia correspondet singulis in acceptatione Dei determinatus.gradus gloriae.
Nec adeo expedit salvare gratiam quantum opus remissum agere, per quod non augetur gratia, quia etsi iste remisse agens non habeat majorem gratiam per opus suum, quam ille dormiens, in quo salvatur gratia sine tali opere, non tamen frustra iste egit, nec in nullo excedit illum qui dormivit, imo per illud quod egit, jam dignus est aliquo aeterno bono, quo non est dignus ille.
Ex isto sequuntur duo corollaria: Unum, quod aliquis dignus majori gloria, loquendo de eo in gloria, quod correspondet meritis, et de digno non propinque, sed remote, puta secundum jus, sed suspensum, damnatur: et alius dignus multo minori gloria isto modo salvatur, sed hoc ideo est, quia ille alius dignus est propinque, quia habens jus non suspensum: dignus est etiam ad illud aliud in gloria correspondens gratiae, ad quod non est ille damnatus dignus, et nulli datur correspondens meritis sine correspondente gratiae.
Si etiam illud correspondens merito est ejusdem rationis cum correspondente gratiae, et per quodcumque meritum augetur istud in divina acceptatione: igitur meritis finitis correspondebit tantum gloriae, quantum est illud correspondens gratiae. Aliquis ergo in gradu determinato habens illam, salvaretur, et habens omnia ista, sed mortificata, damnaretur. Damnatur igitur dignus, sed remota dignitate et suspensa, et sic dignus multo majori gloria.
damnabitur: et dignus dignitate propinqua multo minori, salvabitur: nec mirum, quia inimico, dum est inimicus, quaecumque bona praeterita non sufficiunt ad praemium consequendum.
Secundum corollarium est, quod illa quibus respondet magnus gradus gloriae, dum sunt mortificata, non possunt mereri minimam gratiam ; alioquin qui cecidisset a multis meritis, jam meruisset, ut resurgeret ab illo lapsu per primam gratiam sibi propter ista merita conferendam. Nec tamen credo quod merita mortificata omnino nihil faciant in acceptatione divina ad primam gratiam dandam huic lapso, quia etsi secundum strictam justitiam iste inimicus Dei non sit dignus de propinquo ad aliquam gratiam et gloriam, tamen excellens misericordia propter praecedentia merita licet mortificata citius dat gratiam ad resurgendum. Unde sicut credo quod perfectior gravius ca--dit propter majorem ingratitudinem, ita credo quod caeteris paribus citius resurgit propter Dei benignitatem, merita praedicta ad hoc aliqualiter acceptantem. Unde aliquando audivi de viro prius valde perfecto, et postea profundissime lapso, cum propter facinora sua esset morti adjudicatus, misericordissime visitato, perfectissima poenitentia sibi subito inspirata est. Istud bene debet allicere quemlibet ad semper meritorie agendum pro viribus, quia sive mansurus, sive lapsurus sit, non erunt ista in oblivione totaliter coram Deo.