IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Contra hoc, quia tunc omnis resurgens, etc. Objicit contra disparitatem supra assignatam inter reviviscentiam meriti et peccati, illius per poenitentiam, hujus per lapsum novi peccati. Objicit, inquam, quod resurgens a peccato resurgeret cum majori gratia, quam fuerit illa a qua cecidit, et sic ex lapsu reportaret commodum. Deinde contingit ut resurgens non resurgat, quam fuerit ante lapsum, magis gratus, et possibile est eum resurgere cum parva gratia.
Respondet Doctor ad hoc argumentum, aliud esse habere plura merita in divina acceptatione, aliud vero habere majorem gratiam intensive. Probat, quia universaliter cuicumque merito correspondet non solum praemium accidentale, sed etiam praemium essentiale gloriae, quia si illud solum meritum haberet, corresponderet ei gradus gloriae essentialis diversus a gradu correspondente gratiae, verbi gratia, baptismali quam recepit infans, et ratione illius gradus excederet in gloria infantem, qui careret tali merito. Subjungit omni merito etiam remisso correspondere proprium gradum diversum gloriae, ab eo qui correspondet meritis prioribus, tamen non correspondere diversum augmentum gratiae, saltem tum dandum. Inde respondet ad argumentum quod aliqui habens alia merita resurgat ad majorem gloriam ratione meritorum, non tamen ad majorem gratiam, sed ad eam quam exigit ejus praesens dispositio major vel minor.
Circa haec quae breviter Doctor attingit offerunt se plures difficultates: Primo de natura actualis justitiae, ut distinguitur ab habituali an fundetur in ea titulus proprius respectu gloriae, licet requirat adoptionem et statum gratiae in eo cui acquiritur hic titulus.
Ad quod respondetur breviter affirmative, ut recte Doctor infra: haec via tenens gradum essentialem gloriae, etc. quod probatur Psalm. 61. et ad Rom. 2. Deus reddit unicuique secundum opera sua. Ad Roman. 4. Ei qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ad Hebr. 6. Non est injustus Deus ut obliviscatur operis vestri, etc. Eccles. 16. Misericordia facit unicuique locum secundum meritum operum suorum, etc. Ad Hebr. 13. Talibus enim hostiis promeretur Deus, etc. loquitur de beneficentia. Sap. 5. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, etc. Matth. 5. Merces vestra copiosa est apud Deum. Matth. 10. Qui suscipit justum in nomine justi mercedem fusti accipiet, etc. Superest mihi corona justitiae. 1. ad Timoth. 4. patet ex parabola vineae, et operariorum ; patet ex parabola talentorum, ex omnibus Iocis, in quibus promissio facta habetur operibus, et ratione ipsorum, in quibus. judicandi dicuntur homines secundum opera quae gesserunt, Matth. 25 Luc. 14. 2. ad Corinth. 5. Apocal. 2. 14. 22. Psal. 118. 17. ad Hebr. 10. et alias saepissime.
Ex his sequitur titulum hunc fundari in operum acceptatione speciali, qua Deus I per opera, tanquam per meritum ordinat hominem adultum ad vitam, et non fundari in gratia, quasi solius gratiae acceptatione acceptaretur opera, licet opera ut sint digna supponant gratiam sanctificantem in justo, quia promissio regni est facta filiis, et non peccatoribus. Hoc patet, quia promissio generalis facta est regn observatoribus legis, promissiones speciales operibus virtutum, ut fidei, charitatis, misericordiae, poenitentiae, paupertati, etc. Beati pauperes Spiritu, etc. Si vis ingredi vitam serva mandata. Observantia legis, et operatio virtutum, perseverantia usque in finem procedunt ex adjutoriis gratiae actualis Christi, et libero arbitrio, ex quibus habentur merita tanquam ex causis eligentibus. Et promissio haec facta est homini propter opera, et non propter habitus, ut dicit Doctor, et bene, quia ipsa gratia sanctificans, inquantum talis, concurrit tantum per modum circumstantiae, mediante persona eliciente per eam dignificata, inquantum sanctificat. Ultra hoc praemium distribuitur secundum perfectionem propriam operis, quam participat ex aliis causis, nempe gratia operante, et libero arbitrio; ergo hic titulus fundatur in opere meritorio ratione sui. Deinde vel acceptarentur opera hoc modo mediante prima gratia tantum, vel mediante secunda. Non primum, quia prima gratia est ex dono Dei, nec tribuit jus ad gloriam tanquam ad praemium, seu coronam justitiae, ut patet in infantibus decedentibus cum sola justitia baptismali. Non ex secunda, quia haec acquiri potest per ipsa opera, et acquiritur de facto tanquam praemium subordinatum, et effectus operum ; ergo titulus praemii non fundatur in operibus per aceptationem solam gratiae; accedit quod gratia consummatur per opera in fine, et conservatur, non e contra, ut patet in perseverantia finali, in observantia legis, in victoria tentationum concupiscentiae, ex quibus conservatur sanctitas tanquam per causas. Ex hac ergo conclusione sequitur titulum, seu jus operum, immediate fundari in ipsis operibus ex speciali promissione, pacto, et acceptatione divina facta operibus, et non acceptari sola acceptatione personae aut gratiae sanctificantis, ut habet secum adeptionem personae quae acceptatio communis est habentibus, et non habentibus merita. Sequitur praeterea ipsa opera acceptari ad gratiam, tanquam ad praemium collatum propter opera, loquendo de augmento gratiae quae acceptatio est secundaria operum, seu minus principalis, nam primaria est ad gloriam et finem. Accedit ulterius quod ipsa prima gratia sit etiam ex operibus in adultis, tanquam ex dispositione, Deo eam exigente ante collationem gratiae, quae acceptatio operum a quibusdam, et etiam a Sanctis Patribus appellatur meritum late sumptum, nempe meritum fidei justificantis, atque in tali gradu meritum, ut si esset ex viribus liberi arbitrii, jam non esset a gratia, sed ex natura, et ipsa justificatio ei tribueretur aliquo modo tanquam debita naturae merces.
Ex his patet responsio Doctoris quantum ad primam partem, nempe aliud esse habere plura merita in divina acceptatione et habere gratiam intensiorem, nam potest manere titulus et jus fundatum in ipsis operibus, quod nondum est retributum, quantum ad praemium gloriae, quam vis non manet gratia, et non restituatur integre resurgenti illa quam habuit ante lapsum. Replicando itaque rationem praemissam in sig. antecedenti, quam hic defendit, resolutio ejus in hoc stat, nempe operibus deberi suum praemium gloriae, quod nondum est retributum, tam ex divina clementia quam ex justitia et promissione. Jus ad gloriam fundatur ratione operum immediate, et manet in divina acceptatione, et non ratione gratiae ex praemissis. Hoc jus fuit impeditum per peccatum: ergo sublato peccato revivi-: scit, quamvis gratia eadem, et in eodem . gradu non redeat, quia eam sibi perdidit peccator, quam Deus neque ex justitia neque ex misericordia tenetur denuo restituere, ut videbimus ; sufficit autem quaecumque gratia, verbi gratia, poenitentiae, ut reviviscant opera ad praemium quod nondum fuit retributum, quia haec gratia tollit impedimentum peccati.
Secunda difficultas est ex probatione quam adducit Doctor, an scilicet operibus remissis meritoriis debeatur augmentum gratiae et gloriae essentialis. Plures autem fuerunt opiniones Scholasticorum circa incrementum justitiae. Prima est, operibus intensioribus quam sit habitus dumtaxat mereri nos augmentum gratiae, quae statim confertur, et gloriae suo tempore; remissioribus autem vel aequalibus, non mereri accessionem gratiae aut gloriae essentialis, sed tantum accidentarium quoddam praemium, novum gaudium futurum de bono opere praeterito, mereri etiam perpetuitatem, seu aeternam durationem praemii, eo quod ejusmodi operibus multiplicatis homo disponitur ad conservationem justitiae et sanctitatis. Deinde addunt his operibus correspondere etiam suum praemium essentialis gloriae et gratiae, non novum, sed antiquum, quod prioribus promeritum est, nam idem praemium potest pluribus meritis correspondere, sicut gratiae habituali gloria per modum haereditatis, et ultimae dispositioni correspondet ut merces, Christo exaltatio nominis convenit ratione unionis hypostaticae, et ratione meritorum. Hanc sic declaratam docent S. Thomas in i. dist. 17. quaest, art. 3. D. Bonaventura in 2. dist. 40. art. 2. quaest. 3. sequitur Capreolus in 4. dist. 14. quaest. 2. art. 3. et Conradus 1. 2. quaest, art. 8. Fundamentum hujus sententiae est, quia non intenditur habitus nisi per actus intensiores ipso.
Secunda sententia est, mereri hominem per actus remissiores augmentum gratiae et gloriae dandum suo tempore gloriae in altera vita, gratiae vero in hac vita, quando elicit actum intensiorem, quam sit habitus, quod si non elicuerit, nunquam recipit augmentum, quod actui remissiori debetur. Pro hac citantur magis Capreolus et Conradus, quam pro prima. Item citari potest D. Thomasl. 2. quaest. 114. art. 8. ad 3. 2. 2. quaest. 24. art. 6. in corpore. Haec sententia refertur ad idem philosophicum principium, et quaedam loca Scripturae quae inferius proponemus. Tertia sententia est Durandi inprimo, dist. 17. quaest. 8. actibus remissis nos nec mereri augmentum gloriae, nec gratiae. Ratio est, quia non meretur augmentum beneficii, qui male utitur recepto.
Quarta est nostri Doctoris hic, et d. 21. quaest. 1. sig. Si iste modus non placet, etc. Per opera remissoria etiam nos mereri augmentum gratiae et gloriae, quamvis non detur illud gratiae augmentum statim, sed tempore congruo.
Quinta sententia est, dari statim etiam illud augmentum, quod tenet Gabriel in 1. dist. 17. quaest. 4. art. 3. dub. 2. et. in 4. dist. 14. Almainus tract. 2. moral, cap. 11. et 12. Corduben. lib. 1. quaest. 9. Vasquez 1. 2. dist. 220. cap. 5.
Conclusio: Justus quovis opere etiam remissiore quam sit habitualis justitia positis requisitis meretur. Probatur primo, quia Concilium Trident. tess. 6. cap. 16. enumerans conditiones operis meritorii, ut quod factum sit in Deo ex gratia Christi, qui influit tanquam caput in membra, etc. non agit de intensione actus supra habitum ; ergo non debet tam onerosa conditio sine fundamento admitti. Secundo, meritum moraliter causat gratiam et gloriam, sed causa moralis potest esse inferioris ordinis et perfectionis, et semper hoc ipsum contingit in merito, quia nullus actus noster in hac vita accedit ad perfectionem gloriae etiam remissioris in patria; ergo fundamentum oppositae sententiae corruit.
Tertio, causa moralis non causat secundum entitatem, sed juxta ordinationem extrinsecam ; ergo perfectio ejus et virtus in causando non est attendenda simpliciter ex entitate. Quarto probatur specialiter conclusio Matth. 10. ubi praemium offertur offerenti calicem aquae frigidae, quod est opus vile et infimae sortis. Unde Trident. loco citato : Neque vero illud omittendum est, quod licet bonis operibus in sacris litteris usque adeo tribuitur, ut etiam qui uni ex minimis suis potum aquae frigidae dederit, promittat Christus eum non esse sua mercede cariturum, etc. Quinto, operibus remissis contingit observatio legis et praecepti, sed observatoribus ejusmodi promittitur vita aeterna; ergo. Sexto, pejoris conditionis essent qui intense post justificationem operari conarentur, quam qui remisse, quia in his potest crescere meritum, in illis nequaquam, cum non contingat semper intense operari. Confirmari potest, quia sequeretur, verbi gratia, in beatissima Virgine post incarnationem nullum fuisse meritum, quia nullus actus ejus potuit ex se aequare perfectionem gratiae praeexistentis, ne dicam exced.re. Imo id etiam in viris perfectis, et qui conservarent innocentiam baptismalem, quia nullus actus in eis potest esse qui aequatur justitiae, quam acquirunt mediantibus Sacramentis, et prioribus operibus aeque perfectis et ex magno conatu, et eisdem adjutoriis elicitis.
Septimo, perfectio meriti non solum est ex actus intensione, sed etiam primario ex objecto, fine et aliis circumstantiis: unde actus interior in se comparatus ad alium perfecte circumstantionatum, potest esse imperfectior simpliciter. Ergo accessio meriti non tantum debet pensari ex intensione actus, quae est circumstantia ejus tantum.
Octavo, actus charitatis et cujuscumque superioris virtutis essentialiter perfectior est actu inferioris virtutis, sed ex sententia contraria aeque meretur voluntas per unum atque alium, modo intensio sit uniformis, quod est falsum ex Apostolo 1. ad Corinth. 13. ubi actus charitatis praefert perfectissimis actibus aliarum virtutum et intentissimis, neque alioquin perfectius esset operari ex motivo superioris quam inferioris virtutis.
Nono, actus actualiter relatus a charitate in finem ultimum est perfectior quam actus virtualiter relatus ; sed hic posset esse intensior, ille remissior, vel uterque aequalis. Ergo ultimo videtur praefata sententia retrahere homines a bonis operibus, cum multa inutilia ponat ad vitam aeternam consequendam in ratione praemii. Ex dictis patet ad fundamentum illud philosophicum, caetera infra solventur.
Ex his dictis patet impugnatio secundae opinionis, nam quod de dispositione actus intensioris dicit, videtur fictum, cum neque id in physicis etiam requiratur. Unde sistendum est praecise in doctrina morali, qua ex obligatione et debito adjuncto augmentum per actus remissos habetur, vel sistendum est in ratione physica, cui prima sententia innititur.
Dico secundo, probabilius mihi videri hoc augmentum dari statim post ipsum opus elicitum, neque huic repugnat Doctor, quia etsi dixerit hoc augmentum non dari statim post actum, id assertive non asserit, sed ex suppositione sententiae antiquorum, qui dicebant non augeri gratiam per actus remissos, ut servarent proportionem inter meritum et gratiam, quae est inter habitus acquisitos et actus, quibus acquiruntur. Hinc autem Doctor asserit saltem illud augmentum seu gratiam debitam operibus remissis dari in termino, quod non est negare absolute dari statim per actum, sed permittere quoad hoc sententiam oppositam. Probatur iisdem rationibus, quibus probata est antecedens, quia meritum remissum perinde acceptatur ad praemium sibi proportionatum ac meritum intensum ex generali lege, et per illud fit homo magis justus: Qui justus est justificetur adhuc, et magis dignus vita aeterna, sicut per quodvis peccatum redditur magis indignus. Ergo sicut mortuo sine peccato et poena debita, daretur gloria essentialis debita operibus etiam remissis ex hac regula generali justitiae de dando debito, ita etiam quando nullum est impedimentum et completum, manet jus creditori, ita etiam viatori datur augmentum gratiae, sed in justo, supposito opere quocumque meritorio, est jus recipiendae gratiae debitae tali operi, et nullum est impedimentum ejus recipiendae ; ergo statim eam recipit.
Dices, esse illud impedimentum gratiae intensioris, quam sit meritum, et in causis moralibus servatur proportio causae physicae, quae non agit in aliquid simile vel aequale, sicut etiam actus remissus non intendit habitum acquisitum, ita etiam neque infusum meritum remissum, neque causa etiam producit formam in subjecto, nisi juxta dispositionem praesuppositam.
Contra, haec ratio nulla videtur, quia etiam tolleret rationem meriti ab opere remisso in universum quantum ad gratiam perinde et gloriam, quia etiam sicut non posset augere gratiam, sic etiam neque gloriam ; quod maximum inconveniens est ex dictis, et contra promissionem factam operibus, et observantiae legis. Probatur sequela, quia opus non dicit ordinem meriti, nisi ad praemium; praemium autem constitutum operibus in Scriptura est gratia et gloria, maxime in novo Testamento: ergo ratio meriti completur in ordine ad gloriam et gratiam, ex quo destruitur alia responsio, qua diceretur esse meritum alicujus gloriae accidentalis, quia omne meritum etiam talis praemii ordinatur primo et per se ad gratiam et gloriam essentialem, ex quibus secundario emanat praemium secundarium tali operi destinatum, ut laurea martyrio, virginitati, et hujusmodi, quamvis martyrium et virginitas ordinentur per se primo ad gratiam et gloriam essentialem. Ergo nullum est opus meritorium praemii accidentalis gloriae, quin sit etiam meritorium gloriae essentialis, et consequenter etiam gratiae, quae est dispositio ex lege ad gloriam; ergo sublato titulo meriti ad gloriam essentialem et gratiam, tollitur etiam ratio meriti ad gloriam accidentalem, quando essentialis gloria est ex meritis, quod dico propter meritum Christi, quo meruit exaltationem, sui nominis, non vero gloriam essentialem aut gratiam, quia haec in ipso non sunt constituta sub merito, ea tamen nobis meruit.
Patet idem ratione, quia illa opera, quibus datur praemium, accidentalem ha-
. bent positis aliis requisitis proportionem ad praemium essentiale, quia opera facta ex gratia referuntur ad finem ultimum, et secundum observantiam legis, quae primario ordinat hominem ad finem gloriae essentialis ; ergo etiam est ejus meritum. Deinde non est ratio cur ordinetur
. ad praemium accidentale magis quam essentiale, ad quod alia ejusdem rationis vel perfectionis, opera praecesserint, quibus praemium accidentale corresponderet, quia ratio praetensa etiam currit in proposito quoad praemium hoc accidentale, quae adducitur contra meritum praemii essentialis. Et si in specie loquamur de duratione beatitudinis, quam aliqui constituunt praemium operis remissi,
haec etiam duratio lege statuta est, ita ut beatitudo sit ex praesenti providentia ut aeterna statuta operibus meritoriis, posita perseverantia finali, non solum remissis, sed etiam a fortiori operibus intensis: ergo si non accrescit jus ad gloriam essentialem operibus remissis, et gratiam, ut est dispositio ad ipsam ex ea sola ratione, qua supponitur totum jus acquisitum per opera intensa, sic etiam neque duratio beatitudinis correspondet operibus remissis, quia jus ad hanc legem acquisitum est per opera intensa. Confirmatur, ideo statuitur praemium accidentale operibus remissis, ut servetur veritas promissionis factae in Scripturis sacris: sed haec primario specificat gratiam et gloriam essentialem ; ergo, etc.
Tertio ad idem, jus ad augmentum gratiae et gloriae acquiritur ex pacto et promissione Dei, modo opera sint alioquin debite circumstantionata ; ergo non sequitur naturam causae physicae, sed justitiae, pacti, aut promissionis, quae non determinant naturam operis, quoad gradum, sed qualitatem et proportionem juxta medium commutativae: ergo ratio illa in proposito non concludit. Confirmatur ex ratione, quam Doctor adducit, quia taliter operans in ordinem ad finem ultimum, aliter se habet quam dormiens, vel nihil operans; et si meritum remissum solum esset, mereretur augmentum gratiae et gloriae, et gratia etiam de praesenti daretur. Sed non est pejor conditio justi habentis plura merita, et majorem gratiam per ipsa acquisitam, quam alterius qui nulla haberet alia merita, quia neque ille excluditur per legem generalem promissionis aut pacti, neque per ullam specialem, neque hic ex carentia operum fit smagicapax praemii gratiae et gloriae, quam ille cui suus profectus non debet praejudicare, sed potius favere, nam forte dignitas etiam operis, in caeteris aequalis, ei crescit ex circumstantia personae, quae alias est magis accepta ex meritis ; ergo, etc.
Quarto ad idem, ideo causa physica aut actus remissus nequit habere effectum de novo, quia non supponit privationem ejus in subjecto, et virtus ejus remissa nequit intendere formam sibi aequalem ; sed in proposito haec non currunt, quia et operans potest crescere in gratia hic et nunc et opus ipsum non influit gratiam per virtutem physicam, sed ex pacto operis Deus eam producit, quod pactum manet etiam respectu operis remissi. Et patet ex parabola operariorum, quorum singuli receperunt denarium, de quo pepigit conductor, licet alii magis sustinuerint ; et quidquid sit de sensu hujus parabolae, probatur subsuraptum, quia opera nostra remissa, vel intensa recipiunt valorem gratiae et gloriae, ut etiam innituntur meritis Christi Domini, ut communius docent moderni, Cajetan. 3. tom. opusc. tract. 9. cap. 9. Richardus art. 11. Hossius in confessione, cap. 73. Noster Vega quaest. 5. de justificatione ad 3. Suarez lib. 12. de gratia, cap. 19. sicut et nostra satisfactio vim habet ex satisfactione Christi, ut docet Tridentinum sess. 14. cap. 8. et patet ex Paulo ad Roman. 6. Stipendium peccati mors ; gratia autem Dei vita aeter-na in Christo Jesu Domino nostro, etc. ubi non dicitur vita aeterna stipendium, quia est beneficium collatum etiam per gratiam in Christo Jesu Domino nostro, etc. Unde recte Caelestin. epistola ad Episcopos Galliae, cap. 12. Et Deus, inquit, cum coronat nostra merita, quid aliud coronat quam sua dona ? Trident. sess. 6. cap. 16. Bene operantibus usque in finem, et in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna, et tanquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter, reddenda, etc. Ergo Christus meruit nobis et gratiam,
et gloriam mediantibus nostris operibus et meritis reddi, quia in ipso benedixit nos Pater omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, etc. ad Ephesios 1. Ergo opus remissum nostrum, licet alias ex virtute sua non posset augere gratiam aut gloriam (quod etiam non admittimus), saltem ut innititur, et applicat meritum Christi Domini, qui est causa principalis meritoria, et promissioni Dei, est efficax in ordine ad hunc effectum, et sic tollitur illa instantia de causis Physicis, qui in propria virtute tantum operantur. Haec ratio perinde probat dari per illud opus statim augmentum gratiae.
Quinto ad idem supponendo ea quae dicit Doctor cum communi supra dist. 14. quaest 4. et aliis in locis, per Sacramentum fieri de attrito contritum, sic argumentor : attritio in Sacramento disponit ad gratiam, et continuata post Sacramentum eamdem auget ; hoc non esset verum, si actus remissus non posset augere intensiorem gratiam in subjecto, ergo, etc. Probatur assumptum, quia gratia confertur secundum dispositiones subjecti in Sacramento juxta Tridentinum sess. 6. cap. 1. ergo gratia recepta per Sacramentum in eo casu excedit gratiam, quae alioquin corresponderet contritioni seu attritioni, ut fieret a justo. Sed hoc non obstante attritio illa continuata post Sacramentum habet augmentum gratiae sibi correspondens, etiam secundum adversarios, et nihil ei accrescit in ratione operis, praeter solam dignitatem personae justificatae in Sacramento, ad quam ipsa attritio ut antecedit disponit ; ergo gratia intensior non derogat merito operis remissi, sed magis dignificat.
Sexto, si ratio praemissa valeret, derogaret etiam virtuti Sacramentorum, quae infallibilis est positis requisitis, hoc nemo admittit ; ergo. Probatur sequela, quia ponendo casum quod aliquis perfecte contritus de suis peccatis recipiat absolutionem sacramentalem, et deinde denuo confiteatur illa eadem peccata cum sola attritione, reciperet augmentum gratiae per secundam absolutionem, tunc applicat idem Sacramentum cum minori dispositione ad eamdem materiam, et gratia prior recepta est intensior ex perfectiori dispositione. Ergo si verum est illud principium, aut in hac materia sequamur modum agendi causae physicae, Sacramentum denuo applicatum nihil conferret, imo in casu quo poenitens accederet in majori gratia, quam Sacramentum regulariter confert, sequeretur idem inconveniens, quia perinde est, sive effectus producatur ab eadem causa alias applicata,sive a diversa, modo supponatur subjectum esse in actu quoad formam, quae alias nata esset produci a causa denuo applicata subjecto.
Dices, forte Sacramenta habere infallibilem suam veritatem, secluso obice ex meritis Christi, et ex pacto, ideoque semper habere effectum in fieri aut facto esse.
Contra, sed etiam eadem promissio aut pactum Dei perinde habet veritatem suam in quacumque materia, et idem de valore operum Christi applicato ; sed bonis operibus justorum, tam promissio Dei quam etiam meritum Christi sunt annexa, ut causis disponentibus ad gratiam et gloriam, ergo perinde habent suum effectum.
Confirmari potest haec conclusio, et ratio ex Tridentino loco citato, quod non distinguit inter opus remissum et intentum generaliter loquens, et cap. 10. Sic ergo justificati, etc. euntes de virtute in virtutem renovantur, ut Apostolus, inquit, de die in diem, hoc est, mortificando membra carnis suae, et exhibendo ea armajustitiae in sanctificationem, per observantiam mandatorum Dei et Ecclesiae, in ipsa justitia per Christi gratiam accepta cooperante fide, bonis operibus, crescunt atque magis justificantur, sicut sriptum est: Qui justus est justificetur adhuc, ne verearis usque ad mortem justificari. Et can 24. Si quis dixerit justitiam acceptam non conservari, atque etiam non augeri coram Deo per bona opera, sed opera ipsa fructus solummodo, et signa esse justitiae adeptae, non autem ipsius augendae causam, anathema sit.
Et Canon. 32. Si quis dixerit hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita, aut ipsum justificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam, et Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam, et ipsius vitae aeternae (si tamen in gratia decesserit ) consecutionem, atque etiam gratiae augmentum, anathema sit. In his locis Concilium loquitur indefinite et sine ullo discrimine de bonis operibus, locutio autem indefinita in materia doctrinali, et potissimum fidei, aequivalet universali ; ergo juxta mentem Concilii haec doctrina comprehendit in genere omnia bona quae fiunt ex fide et gratia Christi a justificato ad intentum consequendae salutis, et observandi legem, ac proinde opera etiam remissa vel aequalia gratiae praeexistenti, et quae ipsam in efficacia non adaequant, vere augent gratiam, quod optime etiam Scholiastes admonuit in praecedenti Scho -lio. Addere possumus talia opera facere ad salutem, et procedere ex gratia Dei excitante et operante, quae datur ad finem salutis consequendae, et incrementi in justitia accepta.
Objiciunt alii illud Matth. 25. Habenti dabitur et abundabit, ab eo autem qui non
habet, et quod videtur habere auferetur ab eo, etc. id est, ex Augustino, bene utenti gratiis dabitur, etc.
Respondetur,opponentes non citare Augustini locum, neque talem interpretationem habere, neque verba etiam adducta eam inducunt: non enim male utitur gratia qui elicit opus magis remissum, aut aequale gratiae habituali, cum forte impossibile sit homini perfecto et exercitato in justitia tenenda, et in seipso propaganda per unum actum quantumlibet intensum, adaequare gratiam habitualem, quam mediantibus Sacramentis, et pluribus meritis acquisivit longo tempore et labore, nemo tamen dicet propterea ab eo auferri quod habet. Accedit etiam quod perfectio operis meritorii non solum attendatur penes i conatum liberii arbitrii, sed etiam penes gratiam Dei adjuvantem et excitantem ac praevenientem voluntatem ejus ex Patribus, ut fusius tractatur in materia de auxiliis, quae gratia non in eodem semper gradu assistit, quia, ut optime Trident. cap. 11. Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis, etc. Et quamvis nunquam deserat justos, nisi ipsi prius deseruerint gratiam Dei, tamen non eodem modo semper influit ; vult enim ut solliciti sint, et cum timore et tremore suam salutem operentur, et suam opem implorent. Locus ergo ille intelligitur de iis qui gratiam Dei, et vocationem contemnunt, qui locus minus congrue praesenti quaestioni applicatur.
Objiciunt secundo, Apocalyps. 2. quem-I dam Episcopum reprehendi, quia charitatem primam deseruisset.
Respondet Ambrosius et Haymo eum lapsum fuisse.
Respondetur, saltem eum non fuisse sollicitum ; feriari autem ab operibus charitatis est vicinum lapsui, maxime in pastore, sed hoc non facit ad propositam quaestionem, quia aliud est remisse agere, et negligenter; aliud vero opera ita remissa esse in sensu philosophico, ut non possint adaequare aut superare gradum gratiae habitualis acquisitum per plures labores, quia hoc, ut dixi, videtur impossibile ut semper quis excedat in perfectione operis; neque hic modus merendi est congruus fragilitati humanae, et periculis viatoris, et tentationibus, neque consequenter divinae clementiae et justitiae, quae nostro figmento accommodantur.
Objicies tertio, illud Apocalyps. 3. non invenio opera tua plena.
Respondetur et hunc peccasse, quia de eo ibidem dicitur : nomen habes quod vivus et mortuus es, etc.
Objiciunt quarto, Gregorium in 3. parte Pastoralis admonit. 35. ubi citans illum locum Apocalyps. 3. invehitur in tepidos.
Respondetur ad hoc, et universim ad omnia loca, quibus tepor et negligentia culpantur, longe diversum esse cessare ab opere bono, vel negligenter exequi salutem suam, juxta gradum vocationis et gratiae, et commoditatem bene operandi, ac hominem in singulis operibus non adaequare aut superare gradum gratiae habitualis, quia etiam id nequit praestare operibus intensis, quibus tamen intendens non dicitur ab ullo remisse agere in sensu Theologico.
Tertia difficultas est, quam tangit scopus principalis hujus articuli de reviviscentia meritorum, quoad praemium essentiale gloriae etiam totum quod ipsis alias debebatur, si homo non peccasset. Et quamvis ex supra dictis sufficienter probetur reviviscentia meritorum, ut supra in expositione textus dictum est, quam communiter Theologi Scholastici admittunt, tamen quoad ultimum punctum,
est magna concertatio, si ad totum praemium essentiale reviviscant, et quomodo, vel qua ratione reviviscant, an scilicet requirant aliquam dispositionem ex parte poenitentis praeter solam remissionem peccati, et gratiam justificantem, quae tum datur juxta praesentem dispositionem poenitentis ? Reducitur autem controversia haec ad illud punctum, an scilicet gratia sanctificans ita necessario commensuretur meritis, ut meritorum non sit retributio, neque esse possit nisi juxta mensuram gratiae sanctificantis, ita ut licet merita fundent jus speciale respectu gloriae, tamen ut gloria proportionata meritis reducatur in actum, an requiratur gratia sanctificans et habitualis in eadem mensura elevans potentiam, ut possit operari juxta mensuram meritorum in fruitione et visione. An praeterea ulterius ipsa acceptatio etiam meritorum sit dependens a gratia adoptionis in eo gradu, ut intantum acceptentur merita ad retributionem, inquantum ipsa persona mediante gratia acceptetur, et secundum mensuram gratiae acceptae, et acceptatio meritorum quoad gradum debitum gloriae, seu proportionatum alias meritis ipsis supponat necessario acceptationem commensuratam personae per gratiam correspondentem.
Haec autem diversa sunt, nam prior modus licet supponat merita acceptari specialiter, et propria acceptatione, quae est intuitu operis, et differenti ab acceptatione personae ratione gratiae, tamen supponit necessario commensurari gratiam operibus per modum medii, per quod retributio ipsa meritorum reducuntur in actum, sive gratia sit simpliciter medium necessarium ex natura rei, sive tantum ex providentia ordinaria, qua Deus aliter non reducit hanc retributionem in actum.
Alterum, quod secundo loco additur,
ita reducit acceptationem meritorum ad finem seu praemium, ut sit dependens ab acceptatione gratiae seu personae per gratiam in gradu et mensura, ut illa sit quasi mediata et secundaria quoad gradum et mensuram ; haec vero primaria et immediata, a qua prior dependet acceptatio, necessitatem utramque gratiae commensatae defendunt aliqui Doctores.
De hac autem secunda necessitate disseruimus in prima difficultate praemissa, explicando argumentum et sententiam Doctoris, dicentes hanc acceptationem operum bonorum et meriti dependere tantum a gratia, tanquam a conditione requisita, ut opus sit meritorium de condigno, et sufficere gratiam in quocumque gradu ad hunc effectum, licet non sit commensurata merito, ut supponitur ad ipsum meritum quoad gradum ; imo in gradu quo merito commensuratur subsequi ipsum meritum tanquam effectus, et praemium minus principale meriti, ut antecedit vero se habere ut conditionem necessariam, qua constituitur homo in statu merendi per adoptionem, quia meritum est tantum filiorum. Haec difficultas magis tractatur per se in materia de merito et conditionibus ejus requisitis, quarum una est status gratiae.
Prior autem difficultas de necessitate gratiae in gradu commensurato per modum medii necessarii ad finem, tangit quaestionem de beatitudine et elevatione necessaria potentiae ad finem, et modo elevationis, an scilicet requiratur elevatio in eo gradu quo attingitur ipse finis supernaturalis, an vero supposita elevatione, sive intrinseca, sive extrinseca potentiae, seu concursu supernaturali possit crescere perfectio actus ex perfectione sola naturali potentiae, licet exigat concursum supernaturalem, an etiam de facto si non restituatur gratia Deus suppleat ejus defectum,
juxta principia nostrae scholae, secundum tenetur ut infra suo tractabitur loco.
Contrarium defenditur in schola D. Thomae, a quo dependet resolutio hujus quaestionis, quod admonere hic placuit, ut sequela opinandi ad primarium fundamentum reducatur, et quaestio ipsa ad principia, a quibus ejus dependet resolutio quidque nobis in praesentiarum consequenter ad doctrinam nostri Doctoris sit explicandum, nam reviviscentia meritorum ab omnibus conceditur, sed conformiter ad dicta fundamenta hinc inde declaratur modus quo reviviscunt.
His ergo pro majore declaratione hujus difficultatis praemissis. Prima sententia est communis antiquorum. Alensis 4. part. quaest. 12. memb. 4. art. 5. et 6. Alberti in 4. dist. 14. D. Bonaventurae ibidem art. 2. quaest. 1. De Thomae 3. part. quaest. 89. art. 2. non reviviscere merita, nisi juxta dispositionem, quam habet poenitens, vel praesentem, vel finalem, vel alias in vita, varie enim loquuntur, et possunt in hos omnes sensus explicari, statuunt enim reviviscentiam meritorum juxta mensuram, quam quis recipit charitatis et gratiae, vel tum, vel alias usque ad ultimum terminum. Unde si taliter disponatur ut recuperet gratiam aequalem meritis, vel ei quam amisit, aut majorem, reviviscant merita ad integrum jus gloriae; si autem deficiat, ita ut non adaequet ex praesenti dispositione, aut alias in vita, aequalem aut majorem gratiam, sic etiam non reviviscunt merita antiqua in gradu excedente charitatem. Huc tendunt varii modi explicandi sententiam antiquorum, ut dicunt secundum augmentum charitatis reviviscere merita antiqua, et non aliter.
Duplex est modus, quo haec sententia in genere declaratur. Primus est, quod gratia, quae datur resurgenti, sit secundum mensuram praesentis dispositionis, licet non propter illam solam, sed etiam propter merita priora detur, et nihil aliud. Consequenter dicunt nullum specialem gradum gloriae aut gratiae, tribui ratione meritorum, qui non daretur per solam contritionem et dispositionem, in qua quis resurgit. Dicunt praeterea resurgere merita mortificata, non ad praemium distinctum, sed ad idem praemium, quia ex diverso titulo datum. Hanc sententiam citat Sotus dist. 16. art. 5. quam ibidem reprehendit et negat esse D. Thomae, et Suarez in reiectione de reviviscentia meritorum disp. 2. sectione 1. Ledesma in. 1. part. 4. quaest. 30. art. 2. et 4. Hi etiam auctores, quos vocant praedicti modernos Thomistas, tenent illam sententiam, quam impugnavimus in secunda difficultate praecedenti de actu remisso vel aequali meriti, non habere praemium aliter quam illud quod respondet prioribus, quia illi non sunt dispositiones excedentes formam quae inest. Et quod amplius est, negant praemium essentiale correspondere aliis actibus virtutum, nisi soli charitati, quod parum consentaneum videtur, ut communiter tractant auctores in materia de merito.
Contra quam sententiam faciunt Scripturae, in quibus promittitur vita bene operantibus usque in finem, et observantibus legem Matth. 25. Venite benedicti Patris mei, etc. Possidete paratum vobis regnum, etc. Esurivi, etc. Matth. 11. et 19. Joann. 5. et alias saepe. Item, promissiones factae virtutibus in specie. Item Trid locis citatis, quae videntur expressa. Patres contra Jovinianum, ut Hieronymus, Augustinus, Gregorius lib. 4. Moralium cap. ultimo.
Praedictum modum explicandi sententiam D. Thomae sequitur per omnia Bannes 2. 2. quaest. 24. art. 5. in dubiis usque ad quintum inclusive, et in responsione ad recollectionem Francisci de Victoria de augmento charitatis, quam ibidem inserit post dubium quintum cum propria responsione ad singula, tanquam parum consentanea.
Secundus modus interpretandi eamdem sententiam est Soti et Ledesmae iocis citatis, secundum quem explicant D. Thomam, Capreolum, Paludanum, Gajetanum. Eumdem sequitur Victoria in reiectione de augmento charitatis. Dicunt itaque reviviscere merita antiqua, non quoad totum praemium gratiae et gloriae semper, sed quoad aliquem gradum, juxta proportionem praesentis dispositionis, in qua quis resurgit, verbi gratia, si illa dispositio mereatur praemium ut duo, gloriae et gratiae, etiam duo alii gradus reviviscant correspondentes meritis antiquis, ita ut praeter id quod correspondet contritioni, verbi gratia, per se, in eodem etiam gradu detur gloria et gratia propter merita, quod si contritio sit summa, vel in gradu proportionato meritis antiquis, illa reviviscunt de integro. Praefati auctores modificant dictam sententiam, ut reviviscentiam meritorum referant ad proportionalem conatum dispositionis, ut si contritio sit ex summo conatu, quem habere possit poenitens, reviviscere omnia merita, si sit inferior reviviscere juxta proportionem conatus. Haec modificatio id superaddit, ut quoniam unus actus quantumlibet intensus non possit aequare plures priores aequales, ex quibus alias comparatum est meritum, saltem in conatu voluntatis, et secundum conatum, si faciat totum quod in se est, restituantur merita praecedentia.
Secunda sententia est Doctoris, reviviscere integre merita quoad praemium gloriae, quem sequuntur alii, quos infra citabimus. Quantum autem ad reviviscentiam meritorum quoad gratiam antiquam, non ita conveniunt omnes, quia supra citati docent reviviscere juxta gradum dispositionis praesentis, et non aliter. Nominales docent reviviscere totam gratiam antiquam, quam sententiam probabiliorem censet Suarez sect. 2. in resolutione quaestionis. Vasquez docet dub. 3. in art. 5. quaest. 89. resurgere quidem gratiam, quae debebatur meritis, sed non eam quam acquisivit per sacramenta ex opere operato. Noster Doctor tenet non restitui gratiam correspondentem meritis, sed solum ea reviviscere quoad praemium essentiale, quem sequitur Durandus in 3. dist. 31. quaest. 2. Almainus in hac dist., quaest. 1. Marsilius in 4. quaest. 11. art. 1. et nostrae Scholae Doctores.
Dico primo reviviscere merita integra quoad totum jus antiquum praemii essentialis, est Doctoris in littera. Idem tenet Richardus art. 8. quaest. 2. Gabriel quaest. 3. art. dub. 3. Major quaest. 1. Occham in 4. quaest. 9. ad 6. dubium, Durandus Marsilius, Almainus citati, et hic idem tenet tract. 2. moralium, cap. 24. Henricus quodl. 5. quaest. 24. Adrianus de satisfactione quaest. 2. ad 1. Suarez loco citato, sect. 2. Vasquez citatus,Valentia de essentia paenitentiae, disp. 1. quaest. 6. puncto 1. estque frequentior jam inter modernos.
Probatur primo ex loco Pauli ad Hebraeos 6. Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur; non enim linjustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis Sanctis, et ministratis, etc. Hunc locum aliqui exponunt de operibus mortuis, seu in statu peccati factis, sed haec expositio non quadrat, quia Deus non promisit peccatoribus regnum, sed filiis, neque merita, ut inducunt obligationem justitiae, qua est Dei ad nos, possunt fieri in statu reprobationis et peccati, quia peccator factus gehennae et damnationis filius, nequit in eo statu acquirere jus ad regnum. Neque explicari potest locus, quasi ex operibus mereantur justificationem a Deo, quia neque justificatio est ex operibus, sed gratis fit, ut docet Tridentinum ex Paulo sess. 6. cap. 8. et Paulus ipse loquitur hic de operibus factis in fide et charitate.
Alii intelligunt hunc locum de operibus justorum, et Paulum loqui ad Hebraeos perseverantes in fide et gratia, ita Cornelius a Lapide et quidam alii interpretes ; non est ergo sermo de operibus mortificatis. Contra, omnes Patres exponunt verba praecedentia, impossibile est eos, qui semel illuminati sunt, etc. de Baptismo, qui nequit iterari, ut ex eo loco etiam colligunt Doctores, et loqui Paulum ad Hebraeos lapsos fiducia iterandi Baptismatis, sicut antiqua Baptismata iterari consueverunt, et ostendit viam esse per poenitentiam ; ergo haec verba etiam referenda sunt ad lapsos, prout referunt etiam Patres. Epiphanius haeresi 59. Et vides, inquit, quomodo innovationem non posse fieri iterum perfecte pronuntiavit. Verum a salute nondum removit paenitentiam agentes, sed et cum salute conjunctam esse dicit, et Deum susceplorem bonorum operum ipsorum esse, qui etiam a delictis perfectissime paenitentiam agunt, etc. Chrysostomus homil. 10. in hanc epistolam idem intelligit perinde scribere Paulum ad Hebraeos lapsos, sicut etiam scribit ad Galatas lapsos: Ambrosius lib. 2. de paenitentia. Augustinus lib. de fid. et operibus, cap. 11. Athanasius in oratione de blasphemia contra Spiritum sanctum, Hieronymus lib. 2. contra Jovinianum, utraque glossa interlinearis et ordinaria. Deinde ipse Paulus docet Hebraeos in praecedentibus verbis factos esse imbecilles ad audiendum.
Caeteris omissis, confirmatur haec interpretatio ex Tridentino sess. 6. cap. 16. Hac igitur ratione justificatis hominibus sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba : abundate in omni opere bono, scientes quod labor vester non est inanis in Domino ; non enim injustus est Deus, ut oblivisca tur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine illius, etc. Quo in loco tam perseverantes in justitia accepta, quam etiam lapsos, et per poenitentiam recuperantes eamdem justitiam comprehendit Concilium. Applicat autem duo loca Pauli) alterum ex 1. ad Corinth. 15. Abundate in omni opere bono, etc. qui locus comprehendit perseverantiam in bonis operibus ; et alium locum hunc quem tractamus, qui comprehendit etiam opera praeterita, in gratia tamen facta, qui locus superflue adderetur, sicut et primum membrum disjuncti, nisi ex mente Concilii comprehenderentur merita facta alias, et mortificata per peccatum, quae reviviscunt ad praemium vitae aeternae ex Concilio, ut patet in verbis sequentibus ; ergo sub fructu justificationis etiam recuperatae per poenitentiam comprehendit reviviscentiam dictorum merito -rum.
Eamdem conclusionem Hieronymus docet in Malachiae 3. et in illum locum ad Galatas 3. Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa, etc. Hic, inquit, aspiciendum quod quicumque ob Christi fidem laboraverit, et postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine causa passus dicitur fuisse dum peccat, sic rursum non perdat ea, si ad pristinam fidem, et antiquum studium revertatur, etc. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus in eumdem locum.
His suppositis ( ex quibus Doctores moderni hanc veritatem communi accedente Scholasticorum sententia, in eo gradu certitudinis statuunt, ut sine temeritate negari non possit, atque etiam impietate, ut addit Suarez ), sic argumentor ad alteram partem praemissae conclusionis, nempe merita quoad totum jus ad praemium essentiale resurgere. Neque Scriptura, neque Patres citati statuunt limitationem,non statuere etiam limitationem quantum ad reviviscentiam meritorum quoad praemium essentiale magis congruit rationi quae in divina promissione fundatur,et facta est operibus a Deo absolute, operibus, inquam meritoriis de condigno, seu justorum, et id magis congruit justitiae et clementiae divinae, et modo loquendi Tridentini ; ergo ea ratione qua statuitur reviviscentia meritorum quoad praemium essentiale, etiam dicendum est eadem resurgere quoad totum praemium essentiale. Probatur sequela, quia nullum est impedimentum, ex quo resurgerent secundum justitiam et promissionem divinam quoad totum, quin quoad partem obstet reviviscentiae, quia neque promissio divina facta est operibus justorum cum limitatione ad partem, sed absolute quoad totum, et idem titulus fundetur quoad partem et totum ; imo primo facta est promissio operibus quoad totum, et redeunt quoad partem ex vi promissionis, et acceptationis divinae quoad totum. Ergo non suppetit fundamentum asserendi unum, et negandi alterum, cum neque in operibus jus diversum fundetur, neque divina promissio varietur quoad totum et partem.
Dices ex alia lege non resurgere opera quoad totum jus ad gloriam, nempe ob dependentiam ad charitatem ; haec autem talis est, qualis dispositio praesens resurgentis aut profectus in reliquo vitae sequentis.
Contra, haec responsio, vel non salvat reviviscentiam meritorum, vel non salvat fundamentum reviviscentiae eorum ; ergo, etc. Probatur antecedens quoad primam, quia si nihil tribuitur operibus mortificatis, nisi quod alias correspondet dispositioni resurgentis, non reviviscunt opera ad praemium, aut statum antiquum, et jus in ipsis fundatum, sed tantum ad titulum, et non ad praemium. Sed haec non est opera resurgere, quoad suum praemium eis alias debitum, quod ipsis proprium manet, et distinctum in suo gradu si operans postea non haberetur ; ergo praetensa reviviscentia operum quoad titulum tantum, non est reviviscentia operum quoad pristinum statum. Consequentia patet, quia titulus secundum praesentem providentiam, qua ordinantur opera ad praemium, distinguitur secundum diversitatem praemii et meritorum, alias non cresceret praemium essentiale ex multitudine et augmento operum, cui debetur praemium secundum medium justitiae commutativae etiam in eodem gradu diversitatis, quantum ad augmentum ; ergo nisi opera reviviscant quoad praemium didiversum, non reviviscunt quoad jus et titulum antiquum in eo fundatum.
Secundo, si opera non reviviscunt quoad praemium distinctum, non reviviscunt etiam quod titulum ullum quod est contra, Bannem, et responsionem datam ; ergo, etc. Antecedens probatur, jus quod habet ratione meritorum resurgens, est illud ipsum quod fundatur in operibus justorum, et respicit praemium essentiale secundum propriam perfectionem et augmentum, et excessum in meritis pro eo statu, in quo per ipsa est acquisitum jus praemii, neque habetur in Scriptura aut Patribus, alius titulus novus acquisitus ratione illorum operum, neque ex ratione divinae misericordiae, aut justitiae, ullus titulus novus, aut mutatio tituli prioris colligi potest. Et probatur, quia promissio facta poenitentiae et conversioni perfectae peccatoris tanquam dispositioni est absoluta et independens, et alterius rationis a promissione facta operibus justorum, quia haec promissio est ex motivo justitiae commutativae, vel quasi motivo secundum Dei promissionem, quae medium tale servat. Haec vero liberalis promissio est ex solo motivo misericordiae, quia gratis justificamur, et non ex merito nostro. Promissio facta poenitentiae, ita praecise respicit statum peccati, ut sicut ipsa poenitentia versatur, et consummatur circa peccatum tanquam materiam, quocumque modo, sive intra, sive extra Sacramentum fiat justificatio, ita etiam promissio justificationis completur in remissione peccati, et collatione primae gratiae juxta dispositionem praesentem, cujus naturam et gradum praecise respicit, et nullo modo per se extenditur haec promissio ad aliud opus antecedens meriti ; neque dignificat ipsum in ratione operis, neque acceptatur illud virtute poenitentiae in ratione meriti, aut constituitur in esse meriti, quia promissio, ut dixi, facta poenitentiae et omnis retributio ejus, loquendo de poenitentia hominis existentis in peccato mortali (cui nihil ex justitia in eo statu debetur faciens ad salutem proxime ) est promissio gratuita, et non supponens meritum, cui deberetur merces ex justitia; ergo omnis titulus in ea promissione et ratione ejus conveniens poenitentiae, est gratuitus et liberalis, non ex debito.
Promissio autem liberalis fundans titulum mere precarium, aut impetratorium, seu congrui, vel quocumque modo vocetur, non est natus fundari secundum justitiam, aut jus meriti, quod tale est secundum justitiam, concedere, quia primario extendit suam virtutem circa materiam proximam, quae est ipsa justificatio, ut includit renovationem interiorem et remissionem peccati, quantum ad retributionem, et ad poenitentiam quantum ad id propter quod fit ipsa justificatio gratis ; ergo nequit indifferente gradu respicere meritum antecedens, tanquam conferens ei valorem et titulum ex justitia, quia sic excederet naturam sui motivi, et materiae et subjecti, cui nihil juris ad vitam in eo statu peccati, accrescere potest ex justitia. Sed meritum in esse meriti nequit dignificari aut constitui formaliter, nisi per illud quo accrescit ei ratio meriti, quod secundum justitiam, ut hic intervenit, fundat jus ad gloriam; ergo meritum mortificatum per peccatum non accipit novum jus per poenitentiam, quo fieret meritum, cui deberetur merces, praeter oblationem impedimenti, quo jus antiquum reviviscit ; vel ergo non reviviscit meritum in esse meriti, vel certe reviviscit quantum ad jus antiquum quod debebatur, non vero quoad praemium aliquod novum ratione valoris antiqui debitum, aut poenitentiae, quasi ad diversam rationem meriti translatum, quia secundum valorem antiquum habet praemium constitutum ex promissione diversa Dei ; poenitentia vero non tribuit ei jus novum in esse meriti, neque respicit opera antiqua, tanquam restaurans in eis aliud jus praeter antiquum, ut patet ex dictis .
Ex hoc patet antecedens principale quoad secundam partem, quia reviviscentia meritorum statuitur ex promissione Dei facta operibus in statu justitiae, et aliis requisitis ad merita ; ergo, vel ex hac promissione sequitur ipsa ex integro jure reviviscere, aut certe tollitur fundamentum, ex quo adstruitur eorum reviviscentia ; si enim ex aliquo novo titulo reviviscunt, illa non est reviviscentia eorum proprie quoad jus, et promissionem antiquam, sed collatio juris novi.
Tertio impuguatur ratio, in qua fundatur praemissa solutio. Justitia per poenitentiam recuperata acquiritur gratis, et non ex merito ; ergo nequit tribuere jus meriti operibus prioribus ; ergo vel ratione sui habent illud ad praemium, secluso impedimento, reviviscens, ut sit jus proximum, ut dicit Doctor, juxta modum dicendi Juristarum, vel certe non reviviscunt in esse meriti. Prima consequentia probatur, quia prima gratia, quae datur gratis, nequit tribuere personae aliud jus, quam sit illud quod proportionatur suae naturae, et motivo ex quo datur liberali ; sed hoc jus quod acquirit persona ratione gratiae receptae, respective ad gloriam est omnino gratuitum ; ergo jus quod acquirit mediante illa gratia praecise quoad opera, ut fundatur in sola gratia, est tantum gratuitum, et non justitiae. Probatur consequentia, quia gratia illa recuperata primo et per se ordinatur ad gloriam, et ad dignificandam personam in ordine ad gloriam, et totum hoc est mere gratuitum ; non respicit opera meritoria per modum causae, quia subsequitur, et solum dependet a conversione praesente peccatoris per modum dispositionis: ab aliis vero ejus operibus non dependet, neque ex illis est, neque ad illa refertur ex suo fine intrinseco, quem habet, sive praecesserint merita, sive non praecesserint, ad quem finem omnino impertinens est, sive fuerint praedicta merita, sive non fuerint.
Sed ex dono mere gratuito non acquiritur jus aliquod quam merae donationis, neque consequenter aliquis titulus alterius justitiae, qualis est titulus fundatus in meritis ; ergo reviviscentia meritorum secundum jus strictius ad gloriam, quam sit jus donationis, non potest fundari in gratia justificationis prima ; ergo in solis meritis supposita gratia justificante, tanquam excludente impedimentum. Probatur subsumptum, ipsa merita in ratione operis sunt dona Dei ex gratia, quae non cadit sub merito, nempe excitante et operante ; sed sic non accresceret jus meriti operibus, ut sunt ex dono Dei praecise, nisi accederet Dei voluntas et promissio, qua voluit nostra esse merita, quae sua sunt dona ; ergo nullum donum gratuitum Dei, qua donum est praecise, et non ex merito, fundat jus meriti: ergo neque prima gratia tribuit operibus praecedentibus, ut sint merita.
Dices, primam gratiam dari operi sequenti, ut sit meritum, quod alias sine gratia non esset meritum.
Contra, prima gratia tantum tribuit illud jus operi meritorio, qua constituit personam in eo statu quo sit capax meriti, et non quod meritum ipsum fundet jus meriti praecise ratione gratiae, quasi hoc jus ex sola gratia sit. Et hac ratione dicunt Doctores requiri gratiam sanctificantem in persona ad meritum, quo sit actus formatus, nempe qua persona quae elicit informatur per gratiam, et ordinatur ad vitam aeternam, rationem tamen meriti ab hac informatione, et jus in merito fundatum distinguunt; nam alias si gratia esset specialis ratio acceptandi meritum, et sola, non esset ratio cur moveretur quaestio de reviviscentia meritorum, quae deberet proponi de reviviscentia gratiae, et quidquid sit de modo loquendi
Sic argumentor : gratia non tribuit valorem merito, quod non informat, et quod supponit completum, in esse meriti ante, quam adveniat; sed merita mortificata non informat gratia consequens per poenitentiam, quia non sunt in esse operis, neque constituit in esse meriti; tum quia informata fuerunt per gratiam antecedentem ipsa merita, a qua habuerunt totum quod necessarium fuit, quantum ad informationem actus ; tum quia illa non dependet in esse meriti ab ipsa gratia consequente ad quam disponunt, vel quae datur ob ipsa merita, quamvis ad eam dicunt ordinem causae. Ergo minus informantur in esse meriti per gratiam paoenitentialem, quae neque est causa ipsorum, neque effectus ab iis procedens per modum, quo causant gratiam in esse meriti.
Confirmatur, si Deus auferret gratiam justo quantum ad gradum, qui non est ex meritis ipsorum, ponamus, verbi gratia, sententiam illam quam impugnat Doctor in primo dist. 17. de modo intentionis formae, nempe gradum priorem desinere adveniente gradu posteriore, vel certe Deum de potentia absoluta, et per miraculum, subtrahere gratiam primam, adveniente ejus augmento per meritum acquisito, in eo casu meritum haberet jus ad gloriam in ipso fundatum, ut completur, antequam gratiae, augmentum causet. Sed tunc gratia esset tantum conditio (illam dico quae tum inesset per meritum ) et non ratio formalis, in qua fundaretur jus meriti ad gloriam, cum gratia illa se teneat ex parte praemii, et non meriti ; ergo similiter gratia, quae acquiritur per poenitentiam, habet tantum ratione conditionis et causae expellentis impedimentum peccati, et non tanquam ratio formalis, in quo fundatur jus antiquum meriti quod reviviscit. Unde patet quod gratia praecise, ut correspondet ponitentiae, non ordinet hominem ad gloriam tanquam praemium, sed tantum ut gratuite datur, qua correspondet ipsi gratiae praecise, quidquid sit an reviviscat gratia antiqua debita merito, et ut ipsi debita, si modo debeatur, de quo in sequenti conclusione agetur ;et consequenter si meritum reviviscit, debet reviviscere secundum jus antiquum, quod habuit antecedens ad peccatum et gratiam ponitentiae, per quam expellitur. Hoc autem jus fuit totale et completum respectu praemii essentialis, et non partiale, neque in suo esse descendebat a peccato, aut gratia ejus remissiva ; ergo totum reviviscit, vel nihil jus reviviscit.
Quarto ad meritum non requiritur aliud quam ut eliciatur opus meritorium in gratia cum debitis circumstantiis, et decedat in gratia operans, ut patet ex Tridentino sess. 6. cap. 16. Nihil ipsis justificatis amplius deesse credendum est, quo minus plene illis quidem operibus, quae in Deo sunt facta, divinae legi pro hujus vitae statu satisfecisse, et vitam aeternam suo etiam tempore ( si tamen in gratia decesserint) consequendam vere promeruisse censeantur, etc. et can. 32. idem dicit. Quibus verbis proponit Concilium jus completum meriti, quod solum dependet a statu gratiae, quod opus bonum sit factum in Deo, id est, mediante gratia auxiliante, et talis satisfaciat legi Dei pro hujus vitae statu, et moriatur in gratia. De prima, secunda et quarta conditione non est difficultas. De tertia autem posset esse dubium, an intelligat Concilium perseverantiam in bono opere et gratia a lapsu mortali, quia hoc videtur esse satisfacere legi Dei, ad hoc ut meritum habeat totum jus in esse meriti, ac proinde Concilium posset intelligi, ut quidam explicant, de operibus justorum ex satisfactione legis, et perseverantia in gratia tantum, non autem de meritis eorum, qui postea lapsi sunt a gratia. Sed contrarium hujus probatur, quia Concilium loquitur de satisfactione pro statu vitae praesentis, nempe subjectae tentationibus et peccato. Sed qui per poenitentiam resurgit a peccato, satisfacit plene legi Dei pro statu vitae praesentis, quantum ad effectum salutis, qui est etiam effectus legis, quae ad finem dirigit, seu ad salutem, quia poenitentia habet annexam remissionem peccati et poenae aeternae, et restituit amicitiam et gratiam, satisfacit plene pro offensa legis, tanquam satisfactio et poena ordinata in vita praesenti, per ipsam legem pro peccatis ; ergo poenitens habet hanc etiam conditionem satisfactionis, quam exigit Concilium ut opus meriti retribuatur per gloriam, et hanc satisfactionem comprehendit etiam Concilium, sicut in initio capitis comprehendit merita justorum, qui perseverant in gratia, vel qui lapsi eam recuperarunt per poenitentiam. Hoc autem insinuant verba praedicta pro statu vitae praesentis, quia perseverantia in gratia, et satisfacere legi divinae pro tota vita sine peccato etiam mortali, est donum speciale Dei, quod regulariter omnibus non conceditur pro statu vitae praesentis, et ex speciali privilegio. Illa autem satisfactio legis quae regulariter datur per poenitentiam, est satisfactio legis pro statu vitae praesentis, quae satisfactio a Deo instituta est, et acceptata, quoniam (ut idem Concilium dicit sess. 14. cap. primo), Dives in misericordia, cognoscens figmentum nostrum, hoc vitae remedium contulit. Occurrit autem Concilium per verba jam declarata tacitae objectioni, quae fieret ex observantia legis, quod est mdium necessarium ad salutem Matth. 19. et alias, posset enim objici quod lapsus non observat legem, neque ei satisfecerit.
Ad quod respondet tacite, quod satisfecerit poenitens pro statu vitae praesentis subjecto infirmitati et ignorantiae per poenitentiam ; ergo per talem satisfactionem reviviscit totum opus meriti, et non tantum pars, et semper etiam reviviscit, sicut et poenitentia debita semper justificat a peccato.
Confirmatur, peccatum remittitur quoad maculam et omnem poenam, sive damni, sive sensus, per poenitentiam: ergo nulla poena damni debita peccato, aut ex peccato, perseverat post poenitentiam. Ergo minus potest manere poena damni quoad praemium debitum mentis prioribus post poenitentiam ; sed si non resurgerent ad integrum praemium, maneret poena damni quoad hoc, ergo, etc. Hoc argumentum alias saepe deduximus cum Doctore de efficacia poenitentiae ad remissionem peccati.
Dices, non esse poenam peccati, sed effectum, quia peccans facit dispendium gratiae, ad quam non resurgit denuo, nisi se ipsum disponat, et consequenter neque ad integrum praemium quod dependet a gratia.
Contra, ex hoc sequitur merita, neque in toto neque in parte resurgere ; si enim referatur responsio ad fundamenta Bannes, si merita dependent a mensura gratiae, sequitur quod nullo modo resurgunt quoad titulum, nisi restituatur gratia proportionata meritis, vel si resurgant quoad titulum, hanc reviviscentiam eorum non dependere a mensura gratiae. Si referatur eadem responsio ad fundamenta, et modum explicandi Soti et Ledesmae, qui dicunt dari tantam gratiam propter merita, quanta datur ex vi dispositionis praesentis, etiam sequitur idem, quia haec doctrina nequit reduci ad fundamenta, ex quibus asseritur reviviscentia meritorum.
Peto, cui correspondet ille excessus gratiae collatae supra graJum dispositionis? non ipsi dispositioni, quia tunc gratia excederet gradum dispositionis, quod negatur; ergo meritis ; sed merita perinde exigunt gratiam illam partialem ac totam gratiam. Vel ergo asserendum est totam gratiam restitui, et meritis debi tam, vel certe nihil ejus, ideoque magis consequenter disserunt alii, qui dicunt totam gratiam in eadem mensura ex necessitate reviviscentiae meritorum saltem restitui. Unde videtur hoc congruum reviviscentiae meritorum, si necessaria sit gratia, ut medium conjungens fini in pari gradu cum meritis eam restitui.
Dico secundo, hanc reviviscentiam meritorum esse non solum opus divinae misericordiae, sed etiam justitiae, suppo-I sito pacto de acceptatione bonorum operum in esse meriti. Haec est conclusio Doctoris, ut patet ex littera ejus in praesenti articulo, supra explicata, ubi approbat modum dicendi aliorum, qui redducant reviviscentiam hanc divinam clementiam : Quamvis, inquit, hoc sit bene dictum in commendationem misericordiae divinae, tamen potest aliquo modo reduci ad justitiam hoc modo, etc. Et subjicit argumentum quod alias ibidem deductum est contra reviviscentiam peccati dimissi per poenitentiam, quoad culpam et poenam etiam temporalem, si satisfaciat poenitens adaequate pro illa poena, et e contra cum debitum praemium meritis non commutetur in aliquod praemium transitorium et temporale, sicut poena aeterna commutatur in temporalem, manet suum jus operibus, quando vivificatur peccator per poenitentiam. Unde nescio cur Suarez in praefato opusculo sectione 3. in principio adducat Doctorem, pro sententia illa, quae reviviscentiam meritorum reducit solum ad divinam misericordiam, neque etiam alii auctores, quos pro eadem sententia refert, id dicunt, nisi quatenus misericordia plurimum immiscetur meritis, qua factum est, ut sua dona voluerit Deus nostra esse merita, et quanquam juste . potuerit Deus vel hominem lapsum non revocare ad poenitentiam post Baptismum, vel etiam merita alias facta oblivisci, in poenam ingratitudinis, tamen ex misericordia et primo pacto, illa permanere voluit perseverantibus in sua gratia finaliter, tanquam media, per quae praedestinatus ad gloriam electioni proportionatam perveniret, et hanc misericordiam, quae magis admiscetur meritis nostris, quam justitia, intendunt praefati auctores, ut excludant justitiam rigorosam, quae nequit esse in proposito, aut nostri ad Deum. Vasquez allegat hic rigorosam justitiam, id est, ex natura rei seclusa omni divina acceptatione, per quam opera in esse meriti complerentur. Hanc sententiam alias impugnavimus, est singularis.
Conclusio itaque patet ex Tridentino, nempe hic servari tam misericordiam quam justitiam : Proponenda est, inquit, vita aeterna, et tanquam gratia filiis per Christum Jesum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus, et meritis fideliter reddenda, etc. Et infra : Neque vero illud omittendum est, quod licet bonis operibus in sacris litteris usque adeo tribuatur, etc. absit tamen ut Christianus homo in se ipso, vel confidat, ut glorietur, et non in Domino, cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona, etc.
Recte ergo dicitur et misericordiam et justitiam supposita misericordia et promissione Dei, operari hanc reviviscentiam meritorum ad praemium essentiale integrum, nam si reviviscant ad praemium accidentale ex integro, ut concedunt auctores, quos impugnavimus hactenus, non videtur ratio ex parte divinae misericordiae suppetens, aut etiam ex parte justitiae, quae primario acceptant et ordinant merita ad praemium vitae aeternae, cur magis eadem non reviviscant quoad praemium essentiale, quam ad praemium accidentale, et primaria Dei acceptatione? nam et ordo ad praemium accidentale speciale quarumdam virtutum et operum supponit ordinem eumdem ad praemium essentiale, a quo nequit separari secundum praesentem justitiam.
Dices forte, praemium essentiale dependere a mensura charitatis, non ita praemium accidentale.
Contra, hoc etiam dato, dicendum esset charitatem reviviscere ex reviviscentia meritorum quoad integrum. Deinde ipsum praemium accidentale, quod est gaudium de opere virtutis perfecto, cui debetur, crescit ex operibus inquantum ordinantur secundum gradum perfectionis ad praemium essentiale in esse meriti, quia haec ratio in operibus est perfectior quam ordinatio ad praemium accidentale, ac proinde inferens gaudium de opere principaliter quatenus est ex Deo, et ad finem ultimum ordinatum, sine qua ordinatione non esset opus illud meritorium praemii accidentalis, sed indifferens in esse meriti. Sed gratia poenilentialis non vivi-L ficat opus indifferens in esse meriti, verbi f gratia, si actus illi ex genere boni, non referuntur in finem charitatis formaliter aut naturaliter, sine qua relatione non consistit meritum in operibus, quibus destinatur praemium accidentale, ut patet de virginitate et doctrina, verbi gratia, et idem de martyrio, nisi subeatur propter Deum. Ergo ut opus sit meritorium praemii accidentalis, requiritur, ut sit meritum vitae aeternae, quia sicut illud gaudium de opere spectat ad beatitudinem, licet accidentalem redundantem ex essentiali, ut proportionatur operi virtutis, de quo est gaudium, sic etiam debet esse gaudium de illo opere, ut fuit medium speciale conjungens fini ultimo, et quoad bonitatem tantum Philosophicam, seu ex genere, secundum quam opus est indifferens, non dicens ordinem ad finem, nisi referatur per charitatem suo modo. Ergo si opus illud decrescit in ratione meriti, qua conjungitur fini ultimo, seu praemio essentiali, decrescit similiter, qua est objectum et causa gaudii ; ergo et ipsum gaudium de opere, in quo consistit praemium ejus accidentale, similiter pecrescit, alioquin gaudium ipsum non esset secundum statum (beatitudinis, si de aliquo esset sub ea ratione, qua non refertur ad finem ultimum, et consequenter tenendo opera vivificari integre quoad praemium accidentale, idem dicendum est quoad essentiale.
Tertia conclusio, licet non gratia antiqua data operibus, adhuc opera redeunt quoad jus antiquum ad praemium. Probatur conclusio ex dictis, quia ut postea videbimus, communior sententia est, non redire gratiam, nisi secundum mensuram dispositionis, in qua resurgit poenitens, neque de contrario ita ratio, aut auctoritas expressa ulla convincit, sicut de reviviscentia meritorum. Et Tridentinum loco praefato praecise determinat reviviscentiam meritorum in ordine ad praemium essentiale absolute, et ut videtur in integrum, non ita agit de reviviscentia gratiae antiquae aut ibi aut alibi. Quamvis autem dicat recuperari gratiam per poenitentiam cap. 14. sess. 6. tamen ibi non loquitur de alia gratia, diversa ab ea quae corespondet poenitentiae et dispositio in praesenti, ut postea in sequentibus apparebit. Locutiones etiam Scripturae non exprimunt alia quam reviviscentiam operum ad praemium essentiale, et non cgunt expresse de reviviscentia pristinae gratiae, quae fuit ante lapsum. Ergo certitudo haec major de reviviscentia meritorum non dependet ab alia veritate magis dubia et incerta, quae est de reviviscentia gratiae in integrum. Nequo accommodari debet illa certitudo et mensura meritorum gradui dispositionis et gratiae, ad quam resurgit peccator, neque est extendenda ratio ex divina misericordia, et justitia ad reviviscentiam integrae gratiae, sicut et meritorum quoad integrum jus: tum quia promissiones factae operibus hoc non exprimunt, penes quas procedit Dei misericordia et justitia, neque divina providentia praesens id compatitur, quae mensuram gratiae recuperandae statuit juxta media ordinata, et eorum efficaciam in suo genere, nempe Sacramenti et dispositionis praesentis, seu conversionis peccatoris.
Neque debitum etiam ex parte operum conveniens redivivo per poenitentiam, quia et gratia debita operibus jam est collata in effectu, quam sibi perdidit peccans, non ita collatum est praemium essentiale, ad quod primario ordinata sunt opera, neque etiam necessitas dipositionis ad gloriam seu praemium essentiale, ad quod disponit gratia, aliud convincit, nisi aliquam gratiam supponi ex parte resurgentis ad effectum praemii, qua constituatur filius Dei, et capax gloriae, quae tantum promissa est filiis. Unde Tridentinum in verbis supra citatis inter haec duo discernit, nempe ut gloria misericorditer per Christum promissa est filiis, id est, existentibus in gratia, et eamdem ut correspondet bonis eorum operibus ex promissione divina, tanquam praemium fideliter reddendum. Unde rigor secundae hujus sententiae et promissionis servanda est, quamvis supponatur gratia tantum poenitentialis. Ex quibus colligitur major certitudo reviviscentiae meritorum quoad integrum spectando fundamenta, ex quibus asseritur, quam sit certitudo alterius, nempe restitutae in integrum gratiae antiquae, aut etiam in parte. Qua in re nobiscum sentit Suarez, qui reviviscentiam meritorum ut certam statuit, reviviscentiam autem gratiae prioris ut probabiliorem, quoniam autem sententia contraria haeret in eo, quod gratia debet commensura meritis ad effectum praemii essentialis consequendi.
Secundo argumentor illa commensuratio exigeretur vel per modum dispositionis requisitae, vel ut quis dicatur acceptatus a Deo in ordine ad praemium, vel certe quatenus charitas seu gratia est medium assequendi praemium. Sed nihil horum convincit merita non redire quoad totum praemium essentiale, quamvis non rediret gratia in eodem gradu antiqua, vel etiam nullo modo rediret; ergo, etc. Probatur minor, in primis non qua disponit, quia gratia debita ex meritis non est dispositio antecedens meritum, sed consequens, quia meritum completur in omni suo esse, et jure ipsi competente, antequam tribuatur gratia merito: ergo in nullo sui esse naturali, morali aut meritorio, dependet a gratia sibi debita, et qua redditur propter ipsum meritum, tanquam a dispositione antecedente et causa, quia sicut completur in his meritum antecedenter, posset etiam manere, quamvis Deus non tribueret ullam gratiam consequentem, sicut opus remissum meriti, aut aequale in sententia quam supra impugnavimus, habet praemium gloriae essentialis juxta aliquos, licet non augeat gratiam, neque in praesenti, neque in vita futura. Sequitur ergo tantum gratiam datam ob merita esse dispositionem consequentem, si modo est dispositio necessaria.
Sed neque sic est dispositio ex natura rei ad praemium essentiale acquirendum. Quod probatur sic primo, quia gratia redditur operibus tanquam praemium, ad quam opera se habent ut causa mora-
. Iis, et solum ex divina acceptatione causans ( non intelligo hic quod meritum non constituatur etiam ex bonitate morali, sed intelligo non posse esse meritum sine acceptatione divina, neque causare sine illa, quidquid sit, an per solam acceptationem habeat rationem formalem meriti, quam difficultatem alias tractavimus), sed quidquid tribuitur merito per modum praemii, nequit esse dispositio ex natura rei consequens meritum necessario ; ergo gratia non sic est dispositio consequens ex natura rei.
Dices, quod licet non sit dispositio consequens ex natura rei eo modo quo sua dispositio consequitur formam physicam, tamen est dispositio consequens ex natura rei, qua meritum comparatur ad praemium ultimatum divinae gloriae, ideoque supposito quod meritum dignum sit gloria, sequitur quod gratia detur secundum meritum, ut disponit ad gloriam ; tum quia est principium attingendi gloriam, tum etiam quia acceptatio hominis ad gloriam.
Contra, illud est sufficiens principium, et acceptatio hominis ad gloriam per opera, quo supposito, completur omne jus meriti, et tota ejus ratio ; repugnat meritum esse meritum, nisi sit completum in ratione operis et acceptationis. Sed quoad haec omnia completur meritum antecedenter ad gratiam, quae est ex merito, tanquam praemium minus principale meriti ; ergo meritum, ut est meritum ad gloriam, etiam completur in esse meritum gloriae antecedenter ad gratiam, quae datur propter ipsum, et consequenter jus ad gloriam subsistit ex causis antecedentibus meritum quoad totam sui rationem ; sed hoc esset falsum, si gratia subsequens meritum compleret ipsum in ratione meriti; compleret autem si ex natura meriti non respiceret gloriam, nisi dependenter ab illa gratias ergo, etc.
Confirmatur, ad completam rationem meriti, neque Scriptura, neque Patres requirunt aliud, quam bonum opus fieri in gratia cum reliquis circumstantiis, et per gratiam Christi; ad effectum praemii consequendi non requirunt etiam, quam ut homo decedat in gratia ; ergo alia dispositio ordinans hominem ad praemium ab his diversa non exigitur ex natura meriti, quantum ad acceptationem divinam, tam antiquam quam etiam ulti maiam, qua conjungitur fini seu praemio. Haec autem salvantur absque eo quod gratia antiqua restituatur ; ergo non habet rationem dispositionis necessariae, etiam consequentis hoc modo.
Confirmatur secundo : Dispositio necessaria consequens formam se tenet ex parte formae in ordine ad suum effectum, sed non ita se habet gratia, quae datur propter merita ; ergo non se habet ut dispositio necessaria. Major patet, minor probatur quia ad acceptationem personae, in ordine ad merita, et in ordine ad gloriam, non concurrit gratia data meritis, et consequens ad completum esse meriti, quia gratia, ex qua acceptatur antecedenter homo,ut possit mereri vitam aeternam,ad juncto ipso merito in opere, est illa, per quam acceptatur persona, ea acceptatione quae requiritur ad fundandum completum jus meriti ; illa autem est sola antecedens: ergo etiamsi non daretur gratia meritis, non inde tolleretur efficacia meritorum ad gloriam consequendam.
Confirmatur tertio : Gratia datur per se propter meritum tanquam praemium, et non solum propter gloriam ; ergo non datur solum ut dispositio hominis ad gloriam per meritum. Antecedens patet, tum quia perfectio gratiae comparata ad opera habet illum excessum ut sit dignum praemium operibus ; tum quia gratia si non esset praemium distinctum etiam ex divina ordinatione debitum operibus per se in esse praemii, et non dispositionis ad gloriam (loquor semper de gratia, quae acquiritur per opera) respectu ejus meritum non esset meritum, sed tantum respectu gloriae, et in tantum respiceret gratiam, inquantum esset dispositio debita ex jure meriti ad gloriam ; non sic autem Tridendentinum sess. 6. locis citatis loquitur de merito, ut canone 33. et 24. ubi de gratia et vita aeterna loquitur respective ad meritum, tanquam de diversis praemiis. Praeterea, non esset ratio cur gratiae augmentum statim tribueretur meritis, sed ret servaretur usque ad terminum conferendae gloriae, si gratia tantum esset dispositio ad gloriam, et non speciale operum praemium, et distinctum in statu viae, neque esset ratio eur daretur reprobatis, nisi principaliter respiceret opera tanquam praemium hoc modo. Quod ergo sit dispositio ad gloriam ut praemium, convenit illi praecise, quae est dispositio ad meritum nempe gratiae antecedenti, vel illa quae justificat lapsum, et resuscitat merita ejus. Unde Augustinus de gratia et libero . arbitrio: Cui daret, inquit, coronam justus Judex, nisi prius dedisset gratiam misericors Pater ? et quomodo esset ista corona justitiae, nisi praecessisset gratia, quae justificat impium ? quomodo ista debita redderentur, nisi prius illa gratuita donarentur ? etc. Ergo illa est gratia, quae disponit ad gloriam, quae justificat impium, et quae donat merita ; neutrum horum convenit gratiae ut comparatur ad merita tanquam effectus, et praemium eorum ; ergo non est gratia, quae habet rationem dispositionis simpliciter ad gloriam, minus autem dispositionis necessariae, ac proinde quamvis non resurgat, manet suum jus meritis per gratiam, quae justificat in poenitentia.
Secundo ergo probatur minor principalis praemissa, nempe gratiam non esse necessarium ut reviviscat per modum principii in ordine ad gloriam attingendam, quamvis merita plene reviviscant per poenitentiam. Probatur autem primo sic: non est necessarium ut reviviscat gratia in esse principii praecise attingendi objectum beatificum in via, quia meritum non conjungit in effectu ad praemium gloriae, nisi supposita finali perseverantia, quae est conditio necessaria et lege statuta, ut praemium proxime detur merito, et adjuncta statui viatoris, cui constitutum est praemium dandum non in via, sed merendum in via, dandum vero in patria, sublato omni impedimento peccati aut poenae debitae ; ergo ex jure meriti non reviviscit gratia illa in ratione principii, quo attingatur praemium, nisi in patria quando confertur ipsum praemium.
Dices, ex hoc sequi non dari etiam gratiam operibus in via.
Contra, sequitur non dari per modum principii attingentis gloriam, vel necessarii ad gloriam, sed ex alio capite et intentione dari, nempe ut est praemium supremum et ultimum, quod attingit quis in statu viae, et ad quod acceptantur ejus opera, ut meritum, sicut in praecedentibus dictum est. Quod si in illa perseverat justus usque in finem, etiam attingit per eam finem, quia in statu patriae habet omnem operationem, quae ipsi competit ex natura formae ; non sequitur tamen quando justus eam ex demerito amittit in via, quod reviviscat ut principium necessarium ad gloriam, saltem in via, quia id esset omnino superfluum.
Deinde gratia si statuatur forma in essentia animae, et non operativa, ut in schola Divi Thomae tenetur, non est necessarium ut gratia debita meritis etiam reviviscat in patria, aut in via in esse principii, quo attingatur finis ; sed sufficit ut charitas reviviscat in patria, quae est principium fruitionis, et non in via, ex sola hac ratione.
Secundo probatur, quia ut in nostra schola tenetur, potest conferri praemium essentiale, et suppleri defectus hujus principii, etiam modo connaturali potentiae per habitum elevatae, quamvis gratia non sit proportionata quoad intensionem graduum praemio; ergo neque ex necessitate gratiae in esse principii sequitur gratiam collatam alias meritis reviviscere in via, aut patria. Antecedens hoc alias probabitur suo loco; consequentia est bona.
Dices, quamvis id Deus potest, tamen non sequitur ita efficere secundum praesentem providentiam, qua hominem elevat per habitus, et justificat.
Contra, non solum elevatur potentia per habitus in ordine ad gloriam, sed etiam in ordine ad meritum in gradu excedente etiam habitum, qui habetur in via per concursum gratiae actualis, et liberum arbitrium, ut sequitur gratiam, eique coagit ad opus bonum, verbi gratia, si quis justificetur per actum contritionis, et post justitiam infusam continuet eumdem actum, et majori conatu et intensione, vel eliciat actum longe perfectiorem ; gradus gratiae habitualis est inferior merito et gratiae, quae est ex merito, quia utraque sequitur mensuram suae dispositionis praeviae ; ergo providentia ordinaria in via non elevat potentiam ad actum per gratiam habitualem, qua est principium ejus secundum mensuram perfectionis actus ; ergo ex vi elevationis per habitus non sequitur praedicta proportio gradualis inter habitum et actum, ergo neque in patria. Patet consequentia, quia gratia actualis in patria praeter habitum necessaria est, ut attingatur objectum beatificum, quod voluntarie movet in ordine ad actum non solum beatificum, sed etiam ad alios actus, ut sunt illuminationes, et alia ejusmodi, quae non debentur Beatis ex vi suae beatitudinis.
Et transeat quod voluntas non exigat excitationem in patria, vel etiam quod necessario agat quantum est ex se, et per modum naturae, ut alii volunt, tamen objectum libere movet in ordine ad actum, et divina voluntas ; potest ergo manere in patria etiam ex providentia ordinaria, attingentia objecti, deficiente habitu in gradu proportionato fruitioni. Quod si ulterius providentiam in patria conjiciamus quoad elevationem potentiae ex statu viae, elevatur potentia,verbi gratia, ad actus su q pernaturales, qui antecedunt gratiam justificantem sine omni habitu, sicut etiam ad actum meriti simul cum habitu, ut dictum est. Accedit praeterea quod non sit connaturale potentiae principium, ad quod dicit tantum potentiam obedientialem, ut plerique tenent, qui in opposita sententia sunt ; illud ergo principium est connaturale potentiae in supernaturalibus, per quod ex divina providentia ordinaria elevatur potentia ejus obedientialis, ut cum illis loquar. Sed ex debito meriti requiritur praemium essentiale in gradu proportionato merito, non debetur autem restitutio gratiae deperditae, neque in via, neque in patria ; ergo ex debito meriti debetur concursus specialis, quo attingat potentia praemium destinatum operibus, et non restitutio gratiae per modum principii;, subsumptum ex parte probatum est ex dictis, et amplius probatur.
Tertio, providentia ordinaria Dei sequitur naturam mediorum, per quae reducitur in effectum; sed media, per quae vivificatur lapsus, sunt Sacramenta, verbi gratia, Baptismi et poenitentiae. Ponamus aliquem Catechumenum fuisse justificatum per fidem ex charitate operantem, vel per actum contritionis perfectae, et postea lapsum vivificari per Sacramentum. Sed haec media sunt, quantum est ex vi Sacramentorum et dispositionis praesentis, nata tantum causare regulariter eumdem effectum in omnibus, ut per se constat ; ergo non habent ex natura sua causare in eo qui lapsus est a justitia, nisi eumdem effectum, quem in aliis causant, sive justis, sive injustis, quantum ad gradum gratiae; eodem modo dicendum de contritione etiam extra Sacramentum. Sed Deus non confert regulariter alium effectum, nisi qui ex prima sui institutione convenit Sacramento et dispositioni, in qua suscipitur ; ergo non confertur ex vi providentiae praesentis alius effectus, quam sit gratia sacramentalis, juxta mensuram dispositionis praesentis. Haec doctrina videtur Tridentini sess. 7. cap. 7 ubi mensuram gratiae justificantis refert in Sacramenti efficaciam, quae ex communi Theologorum regulariter limitatur ad determinatum, et in modum dispositionis, et gradum. Neque poenitentia aliter causat, nisi primam gratiam et remissionem peccati, et poenae aeternae in poenam temporalem commutationem. Et hanc eamdem doctrinam tanquam certam communis Theologorum sententia supponit, qui docent ex ratione allata de efficacia Sacramenti hominem non resurgere, nisi ad gratiam, quae debetur Sacramento et dispositioni praesenti, quantum est ex efficacia et virtute Sacramenti. Unde qui statuunt dependentiam meriti ad gratiam quoad mensuram perfectionis in gradu, ex hoc principio negant redire merita, nisi quoad eamdem mensuram quam recipit quis ex vi dispositionis praesentis et Sacramenti ; quae sententia quoad hoc quod docet de proportione ad gratiae ad Sacramentum, et dispositione cum qua quis resurgit, est magis certa quam gratiam antiquam restitui, nam effectus regularis Sacramenti est limitatus et certus, eodem modo de effectu operum, sive ut praecedunt justitiam per modum dispositionis, sive etiam ut subsequuntur per modum meriti, gratia eis correspondens praecise non excedit gradum perfectionis in ipso opere.
Confirmatur, quidquid confertur per Sacramentum, confertur ex opere operato, et per modum Sacramenti, sed gratia proportionata meritis vivificatis, nequit conferri ex opere operato, quia sic non conferretur ex debito meritorum, quod est ex opere operantis, sed ex debito meritorum Christi praecise, et virtute Sacramenti, quod meritum Christi applicat; ergo gratia illa antiqua, quae fuit ex meritis, non restituitur virtute Sacramenti, minus etiam ex efficacia dispositionis intra vel extra Sacramentum, ut per se constat. Sed quidquid gratiae recipit vivificatus, recipit a Deo per haec media, et secundum eorum efficaciam et acceptationem; ergo non confert aliam gratiam quam illam, quae eis regulariter in omnibus, quibus applicantur, correspondet. Quae doctrina mihi certior videtur, et magis reduci ad principia certa, quam quod gratia meritorum reviviscat per Sacramenta.
Dices, non conferri gratiam illam virtute Sacramenti aut dispositionis, sed gratia, qui sit effectus ipsis proportionatus, et delet peccatum ; tunc autem sicut merita reviviscunt ad gloriam, sic etiam reviviscunt ad gratiam antiquam, quae est debita meritis.
Contra, ex nulla dependentia meritorum ab illa gratia in ordine ad praemium essentiale hoc colligi potest, ut patet ex dictis, neque etiam ex debito fundato in meritis respectu gratiae amissae: ergo summovetur ratio sufficiens id asserendi.
Probatur antecedens quoad secundam partem: quia promissio divina facta meritis quantum ad augmentum justitiae, non extenditur ad gratiam redivivam, sed ad augmentum gratiae statim conferendum ad augmentum justitiae receptae, ex qua ipsa merita facta sunt idonea ad hunc effectum: sed dato illo augmento completur in re promissio ; ergo et cessat meritum in ordine ad gratiam sibi debitam, quam neque Deus conservare promisit adveniente peccato, minus autem restituere amissam, quia peccantem justificat mere gratis, et non ex debito, ut fides est, et justificat per Sacramentum, vel in ordine ad Sacramentum, et sine ullis ejus meritis? quae locutio generalis universaliter intelligenda est. Sed si conferret gratiam ex titulo meritorum antiquorum, non esset verum quod solum gratis justificaret, ergo non est dicendum quod conferat illam gratiam. Patet subsumptum, quia per nomen justificationis praesentis quae datur peccatori, comprehendit Concilium Tridentinum non solum remissionem peccati, sed etiam renovationem per dona et gratiam, ut patet ex definitione justificationis sess. 6. cap. 4. et cap. 1. et ex doctrina illius capitis septimi, in quo exprimit, et declarat Concilium quid in ipsa justificatione peccatoris, et per eam recipitur, totum autem dicit cap. 8 conferri gratis respective ad merita pecatoris ; ergo si justitia, ad quam resurgit peccator, est ex meritis ejus etiam in parte, non est verum ipsum justificari gratis ex toto, et renovari interius, sed ex meritis ; ergo non reviviscit ei justitia, quam demeruit ex peccato.
Deinde, Concilium dicens hanc justificationem fieri gratis, quia neque fides, neque opera, quae praecedunt justificationem, ipsam justificationis gratiam promeretur ; opera autem solum confert peccator, se disponens in ordine ad justificationem de suo, quia Sacramentum, quod est altera causa justificationis, non operatur in virtute operum peccatoris, sed in virtute operum solius Christi, tanquam causae meritoriae. Ratio autem Concilii est praecisa et adaequata per causam etiam praecisam et adaequatam, quia in causis praecisis si affirmatio est causa affirmationis, negatio etiam est causa negationis ; dans ergo rationem cur justificetur peccator gratis, et non per merita, est, quia opera quae antecedunt gratiam justificationis, ipsam justificationis gratiam non promerentur: ergo supponit haec ratio nullam causam esse justificationis, nisi dispositionem praeviam, et Sacramentum, et alias causas, quas assignat rainutim per omnia genera in cap. 7. Ergo censet justificationem, ut comprehendit dona et renovationem interiorem hominis, esse adaequate ex causis assignatis, vel falleret secundum consequens ratio data a Concilio. Ergo supponit non renovari peccatorem etiam in parte per aliquid concurrens ex parte peccatoris, nisi per dispositionem specificatam a Concilio cap. 6. ergo neque merita antiqua per modum meriti, neque per modum dispositionis concurrunt ad justificationem peccatoris ; ergo neque gratia deperdita propter eadem merita restituitur, quae est sententia Doctoris et antiquorum Theologorum, et magis conformis principiis universalibus fidei, ex quibus procedit Concilium.
Quarta conclusio est, non redire gratiam de perditam, sive ex meritis fuit, sive etiam ex aliis mediis. Haec est contra Nominales et Suarem et Vasquem locis citatis, et sufficienter probata est ex dictis. Eam tenet Doctor in littera, et omnes antiqui, ut patet ex fundamentis et assertione eorum. Eamdem etiam tuetur Henricus, licet ex fundamento falso ; putat enim omnes resurgere pares in gratia quando justificantur per Sacramentum, quia putat, si gratia augeretur ex dispositione peccatorum, tunc non salvari nos gratis justificari, cujus contrarium docet Tridentinum, et suo loco fusius probatur.
Immerito Suarez explicat Doctorem in eam sententiam trahens, quasi non negaverit gratiam, licet in hac vita non detur, dari eam in patria, neque consequenter negari potuisse, cum dicat merita quoad praemium essentiale in integrum reviviscere.
Contrarium enim supponit Doctor, et ratio ejus, quia dicit quod non resurgat quia prius habita est, in quo discernit jus ad gratiam et gloriam, quia nempe jus . meriti extinguitur solutione. Ergo cum gratia sit meritis collata, et demerito peccantis perditur, sibi perditur, et non Deo, et consequenter quantum est ex parte justitiae, non potest praetendi, ejus restauratio ex merito ; gloria autem nunquam fuit collata, ideoque manet jus meriti ad gloriam in divina acceptatione, quando meritum ipsum reviviscit. Videatur Doctor in sig. Ad secundum dico quod praescindendo illud quod in gloria, etc. Neque ratio Suaris urget pro praetensa interpretatione, urget primo, quia Doctor dicit dari augmentum charitatis aut gratiae actibus meritoriis remissis saltem in termino. Secundo quod gratia sit dispositio ad gloriam. Tertio, quia datur de facto ad visionem beatam lumen proportionatum meritis in Patria ; ergo similiter gratia aut charitas.
Respondetur ex ratione praemissa, actum meritorium remissum fundare jus ad gratiam, quae si non datur statim post ipsum actum, sed in termino, semper manet jus illud, donec detur gratia; nec peccatum subsequens actum delet nisi gratiam, quam supponit in subjecto. Eadem ergo ratio erit de actu remisso quoad debitam gratiam et gloriam, si gratia non detur in via. Idem dicendum de lumine gloriae, quod non datur in via, modo cadat sub merito ; non est eadem ratio de justitia viatoris, quam extinguit ejus peccatum, et in re ipsa est concessa periculo recipientis, aut lucro. Quod vero gratiam appellet Doctor dispositionem ad gloriam, non intelligit proportionari in gradu ad gloriam, sed necessario requiri in specie.
Immerito etiam praefatus auctor negat hanc sententiam aliquo fundamento subsistere, ut patet ex dictis, quia magis concordat principiis de justificatione, quae fit gratis; et probatur aliis rationibus, quas hic praetermittimus, quia possunt apud alios videri, et completus tractatus hujus difficultatis dependet ab alia de elevatione, quam inferius disseremus de beatitudine.
Argumenta contra praemissas conclusiones solvuntur ex dictis, nam omnia reducuntur ad ea quae jam sunt impugnata, ut quod gratia sit dispositio ad gloriam, quod gratia sit hominis acceptatio ad gloriam, quod sit principium gloriae. Haec omnia ex proposito supra impugnavimus, ac proinde non est quod in specie ad ea iterum respondeamus, eadem principia replicando, ex quibus impugnantur.
Sed objicit Suarez, hominem in via esse capacem gratiae redivivae, modo auferatur peccatum,
Respondetur nullum subjectum esse capax formae, nisi respective ad agens quod eam communicare potest; loquor de capacitate, quae reduci potest ad actum. In proposito autem gratia illa deperdita neque per Sacramentum restituitur, neque etiam per merita mortificata, quorum virtus respectu gratiae expiravit, quando gratia est collata ; illa enim virtus convenit ipsis, qua sunt meritum, quod expirat solutione debiti.
Secundo urget, meritum non constituere formaliter justum, seu filium, sed esse causam moralem hujus, inquantum vero quis acceptatus est ad gloriam, in tantum etiam in eo filiatio et acceptatio ad haereditatem; ergo etiam gratia. Unde distinctio illa, quam assignat in sig. jam citato Doctor, de gloria inquantum correspondet meritis, et de eadem inquantum correspondet gratiae praecise, in qua resurgit, vel quae data est absque meritis, non facit ad propositum, quia gloria ut correspondet meritis, non admittit illam distinctionem, in qua nulla est portio, quae correspondet meritis, et non gratiae ex ratione adducta filiatione.
Respondetur eamdem distinctionem admitti a Tridentino cap. 16. ubi distinguit in gloria illud quod filiis Dei promittitur misericorditer per Christum, ab eo quod Deus ipsorum meritis reddit. Gloria ergo ut est haereditas sic correspondet adoptioni et filiationi ; ut vero est merces, respondet meritis ut praemium, et sicut illa diversa sunt secundum jus, titulum et fundamentum, sic etiam gloria potest crescere secundum unum titulum, non crescendo secundum alterum, verbi gratia, si quis habet plura merita, et peccat, et postea poenitens in ipsa poenitentia decedat; alter vero meritis minoribus perseverans in gratia decedat, hic habebit gloriam ex gratia majorem, minorem ex meritis; ille vero majorem ex meritis, minorem ex gratia, vel unus habebit majorem gratiam, minora merita, alter e contra. Potest ergo major esse gloria ex meritis, minor ex gratia; et minor adoptio, et major merces, quia haec secundum diversos titulos conferuntur, qui in eodem gradu non semper se adaequant.
aequivocant autem adversarii, quando dicunt acceptationem divinam fundari in gratia, quia vel intelligunt de acceptatione divina per adoptionem, et haec tanta est, quanta est mensura gratiae ; vel intelligunt de omni acceptatione, etiam qua ordinatur justus ad gloriam tanquam ad coronam justitiae, et sic acceptatur justus propter merita ad gloriam acceptatione speciali, quae respicit medium justitiae, et non acceptatione gratiae tantum.
Objicies tertio, non est inconveniens ut gratia detur ex diversis titulis, verbi gratia, Baptismi suscepti a ficto, et poenitentiae, quando idem per poenitentiam delet peccatum fictionis. Item, quando justus suscipit Eucharistiam, recipit gratiam virtute Sacramenti, et etiam meriti: ergo non repugnat etiam ut conversus a peccato recipiat per se gratiam virtute Sacramenti, et aliam virtute meritorum, sublato impedimento peccati.
Respondetur, non esse inconveniens recipere gratiam ex diversis titulis, quando applicatur causa per se efficax ad gratiam conferendam, ut Baptismus susceptus a ficto, cujus effectus integre est suspensus, ob indispositionem ex parte subjecti, quia congruum est, ut suo loco tractavimus, ut ejus effectus conferatur, cum sit Sacramentum non iterabile; sed alia Sacramenta, quae iterari possunt, non dant suum effectum hoc modo. Neque valet argumentum a simili, si Baptismus ficto dat effectum: ergo poenitentia, quia alia est institutio hujus et illius Sacramenti, et quia idem Sacramentum potest denuo applicari, congruum fuit ut effectus ejus non daretur ficto, non ita effectus Sacramenti initerabilis, quamvis et de hoc sit controversia. Ad propositum, gratia in via datur ut praemium operibus, et constituta est in potestate liberi arbitrii, ut eam conservet, vel certe amittat ex demerito: si ergo amisit ex demerito, non est congruum ut ei restituatur, nisi per media ordinaria, nempe Sacramentum, et alia opera denuo facta, quia his potest viator damnum reparare gratiae, acquirendo novam. Quod autem dicatur, merita antiqua esse dispositionem sufficientem ratione juris ad gloriam, jam impugnatum est. Neque est qualecumque impedimentum ipsum peccatum respectu gratiae receptae ; sed demeritum, ex quo gratia ut fuit donata deperdi juste potest ob ingratitudi- nem, et ex alia parte, quia promissio de danda gratia, ipsius collatione fuit adimpleta, non manet jus aliquod meriti quoad gratiam receptam, quod fuit retributum, quamvis autem peccatum sit etiam demeritum respectu gloriae, et suspendat ejus retributionem: tamen quia promissio facta meritis respectu praemii gloriae, non fuit completa, ideo jus antiquum, et per peccatum suspensum, reviviscit, quia non est impedimentum perpetuum, sed quod aufertur per gratiam poenitentiae. Et totum hoc ex providentia ordinaria Dei, circa justificationem et gloriam colligimus, cujus congruam rationem habemus ex natura misericordiae et justitiae divinae, ex quibus diversitas in re ipsa discernitur. Dicere autem quod merita antiqua habeant ex natura meriti efficaciam ad restituendam gratiam demerito amissam, videtur omnino liberum, et non sufficiente ratione dictum, quia merita non ideo reviviscunt ad gloriam, quasi postquam transierint, habeant efficaciam de novo, qua solum ipsis convenit dum sunt ; sed quia fundarunt jus in persona, quando fuerunt, quod jus manet in divina acceptatione, adhuc non retributum, non ita se habet jus ad gratiam collatam, quod praesenti collatione ejus retribuitur et extinguitur. Spectando ergo materiam justitiae, disparitas haec est manifesta, neque ulla ratione convinci potest dari gratiam ex jure operum, et jam amissum, ex eo quod manet jus ad gloriam ex solo hoc titulo statim post poenitentiam, quia ad summum reviviscere potest ut dispositio ad gloriam, ex debito ipsius gloriae, et non ex debito operum, quod in ipsis est respectu gratiae tanquam praemii in via, loquendo de hoc debito tanquam diverso, ut loquitur Tridentinum; nam hoc dato quod gratia sit necessaria ut dispositio ad gloriam, non sequitur ut statim reviviscat ex titulo gloriae, sed ad summum tantum detur ut medium assequendae gloriae in patria, quando confertur: jus enim remotum in operibus, seu ratione operum, manet simul cum peccato in via, quando tollitur impedimentum peccati per poenitentiam, et datur gratia sanctificans, quae est dispositio antecedens necessario, ipsum idem remotum fit proximum per gratiam tum collatam ; ergo ad hunc effectum non requiritur dari aliam gratiam, quae sit proportionata operibus, ut finis attingitur in patria, donec ipsa gloria conferatur. Quod neque tunc etiam detur ex jure operum, seu meritorum ad gloriam, jam probatum est, quia jus ex operibus ad gloriam non inducit aliud, quam ejusdem gloriae retributionem, quae per alia media, et modo, tribui potest, sine gratia habituali in eodem gradu proportionata, quamvis gratia in aliquo gradu requiratur, ut dispositio antecedens ad gloriam debitam meritis.
Objicies quarto : Peccatum praeteritum fuit deletum quoad culpam et poenam per poenitentiam ; sed hoc falsum esset si maneret privatio gratiae collatae in poenitente, ergo haec restituitur.
Respondetur ex communiori Theologorum, gratiam non restitui, nisi secundum mensuram praesentis dispositioni?, ideo hoc incommodum incurrit ipse poenitens ob demeritum, recompensatur per poenitentiam, quatenus restituatur gratia per Sacramentum, aut contritionem gratis ex Dei misericordia, quae est sufficiens ad justificationem et amicitiam Dei restituendam. Non refert ergo quod maneat in eo haec poena, quae non impedit salutem, sicut manet in eo poena temporalis ob peccatum commissum. Neque est inconveniens ut Deus non restituat peccatorem ingratum ad pristinum gradum ex toto, quia licet per Baptismum remittatur peccatum originale, verbi gratia, non ideo restituitur justitia originalis, cujus illud fuit privatio, sed justitia tantum adoptionis aequivalens, quantum ad effectum salutis. Nam alius modus est institutionis hominis, alius autem ejus restitutionis per divinam sapientiam constitutus, alius modus justificationis per Baptismum, quae est plenaria, alius autem per poenitentiam ob ingratitudinem peccatoris, manente poena temporali. Non refert ergo ut peccator sua ingratitudine patiatur illud incommodum, quia periculo aut lucro recepit praemium gratiae per merita, quod sibi conservare potest, aut amittere.
Objectio quinta, Tridentinum sess. 6. cap. 14. dicit justitiam recuperari per poenitentiam ; ergo redit integra.
Respondetur, negando consequentiam. Concilium enim loquitur de justitia secundum speciem, et juxta ea quae praemisit in superioribus usque ad cap. 8. inclusive de natura, modo, causis justificationis, et dispositione ad eam requisita ex parte peccatoris adulti.
Alia argumenta, quae contra reviviscentiam integram meritorum opponuntur, per haec soluta sunt, quia fundantur in illa proportione justitiae sanctificantis ad gloriam et merita.
In reliqua parte hujus articuli docet Doctor, peccatoremnon habere commodum .ex lapsu, sed incommodum: tum quia fecit dispendium gratiae ; tum quia extinxit jus proximum ad gloriam; tum quia contraxit maculam cum poenae consequentis debito ; tum quia tempus, quo duravit illud, detraxit operibus et meritis, quae multiplicare posset. Hic Doctor cum communi negat opera peccatoris esse meritoria vitae aeternae, quod supponit Tridentinum sess. 6. cap. 8. et cap. 16.
Hinc explicantur aliqui Patres, Auctor libri de vera et falsa paenitentia, cap. 14. Augustinus saepe contra Pelagianos, ut lib. 4. contra Julianum cap. 3. ubi dicit si virtutes essent in paganis, non fore infructuosas, et Hieronymus in Aggaei primum, seminastis, etc. ubi videntur admittere haec opera bona peccatorum retribui aliquo praemio, quod intelligit D. Thomas de praemio temporali, sed aliquid amplius videntur insinuare illi Patres, potissimum Auguslinus loco citato, quia loquitur de fructu ad salutem: quod intelligi potest quantum ad meritum de congruo, quia illa opera disponunt saltem remote ut impetretur gratia conversionis. Sed auctoritas illa lib. de vera et falsa paenitentia, est durior : Pium, inquit, est credere, ut recepta Dei gratia, quae in eo destruit mala priora, etiam remuneret bona, ut cum destruxerit quod suum non invenit, amet, et diligat bonum, quod etiam in peccante plantavit, etc. Sed haec intelligenda sunt de dispositione, quae proxime concurrit ad ipsam justificationem, nisi quis vellet dicere etiam intuitu praedictorum tanquam de congruo Deum liberaliter tribuere justificato majorem gratiam operandi meritum, et alia dona, et protectionem aliquam specialem, quibus in justitia magis constanter operetur suam salutem. Haec aliquo modo dici potest remuneratio quaedam ex divina liberalitate, et non ex merito proprie dicto, quod plurimum invitat ad bene operandum peccatores. Quantum veru ad praemium gratiae sanctificantis et gloriae, supponit Concilium non tribui illis operibus.
Deinde Doctor respondendo ad secundum argumentum, docet non redire gratiam, redire vero opera quoad jus ad gloriam, non etiam redire jus quod ratione gratiae solius fundabatur ad gloriam. Distinguit haec per litteras A et B : per A designat gloriam correspondentem gratiae ; per B gloriam correspondentem operibus et meritis. Circa haec advertendum est portionem gloriae correspondere per modum haereditatis gratiae sanctificantis, alteram portionem meritis. Gratia autem sanctificans duplex est quantum ad modum quo confertur: nam alia graiis confertur ut justificans, seu delens peccatum ; et gratia quae per Sacramenta ex operato confertur; utramque hanc non redire docet Vasquez, sequens in hoc Doctorem. Alia est gratia habita ex meritis, et de hac non loquitur hic Doctor praecise, sed de tota gratia, quam habuit lapsus, quantumlibet hanc non discernat ab ea quae gratuito data est in prima parte hujus litterae. Caeterum ratio, quam subjungit, videtur referre tantum gratiam datam sine meritis et gratuito: Igitur, inquit, reviviscunt merita, sed non reviviscit prior gratia (id est, quam habuit ante lapsum), quia prius habita, et istud est satis consonum divinae justitiae, quia gratia prior fuit tantum donum Dei;merita vero erant aliquo modo opera hominis, etc. Haec ratio non videtur comprehendere gratiam, quae fuit ex meritis, quia illa non est gratuito data, sed ex meritis ; ergo ratio haec videtur tantum referre gratiam gratuito datam, et non aliam. Hinc aliquis sumeret fundamentum interpretandi Doctorem, quasi non loqueretur hic de gratia debita ex meritis, sed tantum de gratuito data, et consequenter non negare gratiam datam ex meritis reviviscere. Sed haec interpretatio licet in modo loquendi praemisso haberet aliquam apparentiam, non videtur esse secundum mentem Doctoris, qui negat dari gratiam secundam, id est, poenitenli reviviscenti in ullo gradu, nisi secundum mensuram dispositionis praesentis, in qua resurgit, et Sacramenti, ut patet in verbis praecedentibus.
Sed contra urget ratio praemissa, quia neque illa gratia est donum Dei, ut comparatur ad merita ; neque per donum Dei intelligit Doctor, quasi a solo Deo producatur, per hoc, inquam, esse donum Dei, quia acceptio haec vocabuli non esset ad propositum praesentis difficultatis. Deinde loquitur de gratia, quatenus tribuit jus in ordine ad gloriam ; sed gratiae, quae est ex meritis, non videntur Doctores admittere jus ad diversum gradum gloriae separatum ab ipsis meritis, seu jure meritorum et gloriae correspondentis, ergo neque gratia data meritis est donum Dei, etiam respective ad gloriam.
Respondetur, utramque gratiam comprehendi a Doctore sub dono Dei etiam respective ad portionem gloriae correspondentem, quia gratiae sanctificanti et habituali per accidens est, in quantum constituit baeredem, ut sive gratis conferatur per modum primae justificantis a peccato, sive etiam conferatur per modum secundae gratiae, et augmenti ex meritis, nam gratia, quae confertur etiam ex Sacramento, justificato, est per modum augmenti, et non primae gratiae, licet, ut correspondet Sacramento, detur gratis. Verum est gratiam, quae correspondet meritis, dari per modum augmenti, quia supponit statum justi. Sive ergo sic, sive sic conferatur gratia, convenit ei ex se, ut adjunctam habet adoptionem, constituere in gradu sibi proportionato hominem acceptatum ad haereditatem, et hoc ex dono Dei, seu acceptatione (non vero ex natura formae) ut vult Doctor. Gloria ergo, ut praecise refertur ad gratiam sanctificantem, dalur per modum haereditatis ; ut autem confertur operibus, datur ut praemium, quoad hunc gradum operibus debitum, redit jus ad gloriam, non quoad gradum correspon. dentem gratiae, ut constituit haeredem, quia nempe ipsa gratia antiqua, in qua fundatur hoc jus, deperditur peccatori, ob suum demeritum, quia jam collata est, non ita jus fundatum in operibus, quia manet in divina promissione nondum completa, et acceptatione secundum illam promissionem ; hinc reviviscit per gratiam, quae datur per poenitentiam. Ex quo patet intellectus litterae, quem Doctor praetendit.
Sed objicies, gloria ut correspondet per modum haereditatis gratiae, non fuit collata ; ergo saltem gratia reviviscit in ordine ad gloriam debitam, quam etiam Christus nubis meruit, sicut meritum reviviscit ad gloriam.
Respondetur, jus ad haereditatem non separari ab ipsa gratia, quae constituit haeredem formaliter per adoptionem, jus vero ratione operum manet in persona, cui, acquiritur transeunte opere, licet ratione operis acquiritur, ideo manet; est enim ex operibus, tanquam ex causa efficiente, cujus effectus manere potest, non manente ipsa causa. Jus ad haereditatem per gratiam est effectus formalis gratiae, quia ipsa adoptio et filiatio ideo manet non manente gratia. Christus meruit nobis haereditatem mediante gratia conferendam modo dicto.
Mox subjungit Doctor duo corollaria, quae patent ex littera. In secundo asserit merita mortificata aliquando facere in acceptatione divina ad inspirandam poenitentiam lapso, quod pium est credere, et commode reduci potest ad locum Pauli ad Hebraeos 6. juxta quorumdam interpretum sententiam.
Advertendum est hic Doctorem exigere gratiam Dei praevenientem ad poenitendum , quin ad meritum, ut ex modo loquendi supra in ratione differentiae assignatae inter reviviscentiam gratiae et meritorum patet. Merita, inquit, erant aliquo modo opera hominis, etc. quia nempe principaliter sunt dona Dei per gratiam.