IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Peccata remissa redire in recidivante quoad circumstantiam ingratitudinis ; ita communis cum D. Thom. 3. part. quaest. 88. art. 2. Resolvit etiam Doct. majus beneficium esse innocentiam quam poenitentiam, quod tenent Bonav. hic art 1. quaest. 2. Gabr. quaest, unic. art. 3. Oppositum tenet D. Thom. 3. part. quaest. 88. art 1. et 2. 2. quaest. 106. art. 2. Richard. hic art. i. q. 5.
De tertio (f) articulo principali, dico quod peccatum dimissum redit tanquam circumstantia aggravans hoc peccatum, in quod recidivat, et hoc dupliciter. Primo, quia quanto aliquis recipit ab alia beneficium sibi magis indebitum, tanto sibi magis tenetur lege gratitudinis, etiamsi beneficium receptum sit minus, et per consequens, magis, si beneficium est aequale; sed existenti in peccato mortali nullius est Deus debitor nisi poenae ; igitur si sibi gratiam confert, hoc erit donum maxime gratuite et liberaliter datum, et praecipue si est gratia aequalis gratiae collatae alii innocenti. Igitur iste ex lege gratitudinis est Deo specialiter obligatus propter hoc donum liberaliter collatum, et per consequens offendens post contra eum, gravius peccat propter ingratitudinem.
Secundo, quia quanto aliquis tenetur pluribus obligationibus ad aliquid, tanto, si transgreditur, gravius peccat. Sed poenitens quotiescumque digne poenitet, obligat se saltem voto ad non peccandum in posterum, quia sine tali proposito non est digna poenitentia, et praeter hoc, est astrictus ad non peccare eadem lege, qua innocens; igitur si post peccat, transgreditur duplicem legem obligantem ad non transgrediendum, scilicet et illam generalem, et istam specialem de promisso servando, quod maxime obligat de promisso facto Deo, et de aliquo pertinente ad honorem Dei.
Contra, (g) illud non aggravat, quo non existente,imo posito ejus opposito, esset peccatum aeque grave, vel gravius: sed si iste non fuisset prius poenitens, imo semper innocens, et nunc peccaret, gravius peccaret quam modo : ergo, etc. Probatio minoris, quia cadens a statu innocentiae gravius peccat, quam cadens a statu poenitentiae: tum quia majus beneficium recipit iste, cui Deus conservavit innocentiam, quam cui concessit poenitentiam post peccatum: tum quia innocens minorem habet occasionem cadendi.
Item, non oportet cadendo a poenitentia simul necessario peccare duobus peccatis; ergo possibile est quod peccet unico peccato tantum: sed illo uno aeque graviter posset peccasse prius cadendo ab innocentia, quod patet comparando illud ad quamcumque intensionem malitiae convenientem peccato ; igitur, etc.
Ad primum, (h) concedo quod simpliciter majus beneficium divinum est conservare innocentiam, quam concedere post peccatum poenitentiam. Unde majus beneficium contulit Deus suae Matri quam Magdalenae. Unde singularis gloria et ornatus est in Beatis de nunquam cecidisse in peccatum. Et tunc ad argumentum, majorem nego, quia possibile est aliquod peccatum habere nunc unam circumstantiam aggravantem, nunc aliam, et illa quae ibi aggravat, potest esse gravior, quam illa quae hic aggravat; et istae circumstantiae duae possunt esse repugnantes: et ita hic poenitentiam praecedere aggravat, quia tribuit ingratitudinem. Consimiliter ab innocentia cadere aggravat propter ingratitudinem, et innocentia et poenitentia modo quodam repugnant: sed cadere ab innocentia simpliciter magis aggravat.
Contra hoc (i) arguitur per illud Luc. 7. ubi Christus quaesivit a Simone de duobus debitoribus, quorum alteri creditor plus dimisit, alteri minus, quis creditorem plus diligeret? respondit : aestimo, quod is, cui plus donavit; quod Chri stus approbans dixit : Recte judicasti. Sed innocenti nihil donat Deus hoc modo, peccatori autem multa donat; ergo peccator plus Deo tenetur, quare magis ingratus est simpliciter quando recidivat.
Respondeo, donare potest intelligi absolute,prout est actus voluntatis liberaliter communicantis, vel donare, id est, condonare, sive remittere, ut accipitur cum dicitur, donavit peccata. Primo modo verum est, quod cui plus donatur, ille magis tenetur donanti; et hoc modo, dico quod Deus innocenti majus donum dedit, quam cui dimittit peccatum. Secundo modo poenitenti donat plus quam innocenti, quia innocens non habet quod sibi remittatur ; et si tunc sumatur major, quod ille plus tenetur diligere cui plura donantur, id est, remittuntur, verum est comparando duos, quorum uni pauciora donantur, et alteri plura, et hoc si non esset beneficium aliud datum, nisi hoc quod est donare vel remittere. Sed nullus est cui Deus pauca donat, quia pauca commisit, quin sit eidem aliud beneficium datum majus quam donare, id est, remittere plura, scilicet praeservare eum ab aliis, in quae cadere potuisset et cecidisset, nisi praeservatus a Deo fuisset.
Et hoc consonat Glossae Augustini super illud : et commissa et non commissa donantur, quia nullus est, qui aliqua committat, quin alius posset eadem committere, nisi praeservaretur; igitur ille cui dimittitur, tenetur plus diligere, supple ex causa remissionis. Sed alius tenetur diligere ex alia causa, quia non habuit dimittenda, quod sine praeservatione divina esse non potest ; et haec causa requirit simpliciter majorem gratitudinem.
Exemplum hujus, si aliquis ex liberalitate concedit alicui omnia sua, ut eis utatur ad libitum: alteri vero concedit aliqua mutuo, et post, quando debet illa reddere, remittit sibi, quis eum plus diliget? Dico, quod primus, quia majus beneficium recepit, et tamen plura remittit alteri ; sed quod primus nihil habeat sibi dimittendum, hoc est ex beneficio illius, qui omnia sua liberaliter ei concessit. Unde non est vera illa propositio simpliciter : cui plus dimittitur, plus diligit dimittentium, nisi de illo dimittente, per cujus beneficium non stat, quod iste non tenetur ad tot ad quot ille.