IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) De tertio articulo principali dico, etc. In hoc articulo resolvit quaestionem Ulularem de reditu peccatorum quoad circumstantiam ingratitudinis; et explicat fundamenta Hugonis, et aliorum ex Scriptura et Patribus objecta; et respondet deinde ad principalia argumenta posita ad initium quaestionis. Probat primo ratione ingratitudinis aggravari peccatum, et sic aliquo modo redire peccatum dimissum, quae est conclusio communis, quam insinuat Tridenlinum sess. 14. cap. I. et 8. docens ob ingratitudinem peccatoris remanere poenam temporalem ex peccato commisso post Baptismum, idque exigere divinam justitiam et dementiam. Probat Doctor hanc conclusionem, quia ex beneficio indebito peccatori, quod Deus confert, remissionis peccatorum, sine ullo merito poenitentis, tenetur peccator lege gratitudinis eum non offendere, et quanto majus est hoc beneficium, tanto major incurritur obligatio; peccatori autem nihil debet Deus praeter poenam, quam ex peccato suo incurrit quantum ad debitum, ergo, etc.
Secundo probat, quia ex pluribus titulis obligatur peccator Deo, nempe gratitudinis et voti, seu promissionis non peccandi de caetero, quod votum debet is qui digne poenitet habere, ut antiquum remittatur ei peccatum. Transgreditur itaque, et legem generalem gratitudinis, et illam specialem voti seu promissionis. Hanc rationem sequitur etiam Gabriel, Joannes de Medina, C. de paenitentia, tract. 1. q. 9. Suarez autem sectione 3. inprincipio, Vasquez notatione in art. 2. q 88. impugnant hanc rationem, quia votum non peccandi non est promissio facta Deo, sed tantum propositum, quod non inducit obligationem ullam voti, alias quodlibet peccatum post poenitentiam factam esset transgressio voti.
Caeterum ratio Doctoris est bona, neque intendit votum esse in suo rigore, aut promissionem, quia supra d. 17. quaest, unica, sig. continet etiam qualiter, etc. dicit non requiri ad qualitatem confessionis, nisi displicentiam peccati, et propositum abstinendi amplius, et obediendi Ecclesiae. Hoc propositum hic appellatione voti et promissionis exprimit, quia est votum, et promissio implicita secundum aequivalentiam, quantum est ex determinatione voluntatis, quae debet esse absoluta, et quantum est ex parte poenitentis ad non peccandum amplius, quae voluntas est bona, et actus virtutis, non poenitentiae, quia non est dolor de peccato commisso ; et haec voluntas accedit actui poenitentiae, tanquam circumstantia ejus, ex iis quae supra in loco citato explicuimus cum Tridentino, probando debere esse actum explicitum regulariter. Ad aliam autem virtutem non spectat quam ad fidelitatem, quia non ad gratitudinem, ut vult Suarez, vel insinuat, dicens, ratione ejus non incurri aliam obligationem quam gratitudinis. Hoc autem nequit esse verum, quia ille actus exigitur, ut circumstantia doloris, et supponitur ad beneficium remissionis peccatorum et justificationis, ex quibus concessis oritur obligatio gratitudinis praecise, tanquam ex beneficio speciali in re dato, sicut ex vocatione etiam ad poenitentiam. Oportet ergo illum reducere ad aliquam virtutem, neque apparet alia, cui magis proportionatur, quam fidelitas late sumpta, prout comprehendit non solum promissionem stricte sumptam, sed etiam pactum. Unde sicut Deus non remittit peccatum sine emendatione in proposito firmo voluntatis, et affectu, eo modo quo etiam exigit satisfactionem, in affectu saltem, ita hoc propositum habet rationem pacti obligantis ex fidelitate in genere sumpta, specialiter autem obligat ut opponitur obligationi, quae est ex circumstantia ingratitudinis generali. Sicut ergo ex pacto remissionis concedendae obligatur peccator ad propositum illud habendum ex pacto, et hoc specialiter, ita etiam transgressio, et contemptus propositi est transgressio pacti, licet ipsum propositum non sit promissio obligans Deo sub speciali ratione voti. Per specialem ergo obligationem fundatam in proposito, non intendit Doctor Ham, quae est voti, sed illam quae est pacti, ut distinguitur a circumstantia generali ingratitudinis, quia propositum illud de non peccando denuo exigitur ex pacto remissionis, et ad ejus observantiam in effectu tenetur poenitens ex lege fidelitatis seu fidei servandae Deo, ad quam magis obligatur quam Paganus, cui nullum remissum est peccatum, et haec circumstantia est generalis, sive remittatur peccatum adulti per poenitentiam ante Baptismum, et per ipsum Baptismum, sive etiam baptizati post Baptismum.
(g) Contra illud non aggravat, etc. Proponit duas objectiones contra conclusionem positam. Prima, quia innocens gravius peccat si labitur etiam contra gratitudinem quam peccator, quia cadens a statu innocentiae gravius peccat, quam cadens a statu poenitentiae: tum quia majus beneficium ille recepit a Deo; tum quia
minorem habuit occasionem peccandi. Secunda objectio est, quia cadens a statu poenitentiae non necessario peccat duobus peccatis; ergo possibile est, ut unico tantum peccato peccet; sed illo peccato, quantum ad malitiam lapsus, posset peccare innocens gravius, ergo, etc. Has duas objectiones movet Doctor, ut resolvat uter ratione sui status et beneficii recepti, sit magis obligatus Deo, nempe innocens praeservatus, aut poenitens ratione gratiae poenitentialis, ad quam fuit restitutus. Deinceps toto hoc sig. disserit hanc disparitatem status et beneficii recepti et obligationis consequentis.
(h) Ad primum, concedo, etc. Docet praeservationem innocentiae, ne quis labatur,
L esse majus beneficium, quam concedere gratiam poenitentiae : Unde majus, inquit, beneficium concessit Deus Beatae Virgini eam praeservando quam Magdalenae, dando ei paenitentiam, et singularis gloria est in Beatis, et ornatus, ex beneficio innocentiae, quam non habent alii, qui salvi facti per
paenitentiam. Ut clarius procedamus explicare oportet mentem Doctoris, ipse intelligit statum innocentiae non solum quoad gradum gratiae sanctificantis primo concessae, sed etiam ut includit reliqua omnia consequentia, et donum perseverantiae, et reliqua adjutoria tam intrinseca quam extrinseca, quibus praeservatio a peccato per Dei gratiam specialem confertur, sicut observantiam legis, victoriam tentationum et concupiscentiae ; hoc patet, quia non agit Doctor praecise de prima gratia, quae fuit primo collata, quia haec non est innocentia, nisi tantum inchoative, sed de ejus conservatione per gratiam Dei, et donum speciale, quo Deus praeveniendo dat opera, per quae conservatur, et augetur. Et innocentiam hoc modo esse majus beneficium docet Doctor, quam sit gratia poenitentiae, quia, ut infra docet explicans illud Evangelii de duobus debitoribus, utor illorum magis diligeret creditorem, et respondet Simon : aestimo quod is cui plus donavit, etc. Nullus est, inquit Doctor, cui Deus pauca donat, quia pauca commisit, quin sit ei aliud beneficium datum majus, quam donare, id est, remittere plura, scilicet praeservare eum ab aliis, in quae cadere potuisset et cecidisset, nisi praeservatus a Deo fuisset, etc. Quod optime confirmat auctoritate Augustini lib. 50. homil. 23. Regebam, inquit, te mihi ut adulterium non committeres, suasor defuit, ut suasor deesset ego feci: locus et tempus defuit, et ut haec deessent ego feci; affuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus, ut non consentires ego terrui, etc. (loquitur in persona Dei); agnosce ergo gratiam ejus, cui debes, et quod non admisisti. Mihi debet iste (supple peccator) quod factum est, et dimissum vidisti;mihi debes et tu (supple praeservatus) et quod non admisisti, nullum est enim peccatum, quod fecit homo, quod non possit facere alter homo, si desit rector, a quo factus est homo, etc.
Item lib. 2. Confessionum, cap. 7. Gratiae tuae deputo, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti, gratiae tuae deputo, et quaecumque non feci, etc. et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala, et quae te duce non feci. Quis est hominum, qui suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem et innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus et necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te ? Et infra, et ideo te tantumdem, imo magis diligat, quia per eum qui me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari, etc.
Sequitur ergo in hoc principia Augustini, et loquitur de innocentia, ut habetur ex praeservatione Dei, et ut subest dono perseverandi, et quatenus per tale donum datur beneficium speciale diversum ab ipsa prima collatione justitiae ; et dicit hoc beneficium esse majus, quam hominem lapsum restaurare, ac proinde fundare majorem obligationem gratitudinem caeteris paribus. Comparando ergo duos ad se invicem, quorum alter praeservatur a lapsu hic et nunc, vel semper Deo disponente et praeparante ejus voluntatem, qua per amorem justitiae fugiat peccatum, et observet Legem; alter vero in eadem oc. casione labatur, praecise in ratione beneficii majus, et perfectius est, quod recipit praeservatus, quam illud quod recipit lapsus, ut expresse Augustinus docet in ultimo loco citatus, ut patet ex ultimis verf bis. Unde Cyprianus epistola 3. Primum felicitatis genus est, non delinquere ;secundum vero delicta cognoscere et retractare. Et Hugo de Sancto Victore lib. 1. de Sacramentis part. 14. cap. 4. Si magnum est aliquando surgere, majus certe est nunquam cecidisse;si bonum est sanatum esse, melius est nunquam fuisse corruptum, etc. Confirmatur ratione, quia praeservari a . peccato ex dono Dei est beneficium speci-, ale, quia et ad fructum praeservari, et ad salutem, magis facit, et perfectius conjungit fini, et perfectius etiam continet effectum gratiae poenitentialis quantum ad liberationem a peccato, quia eminentiori modo liberat praeveniendo, ne incurratur. Hoc patet in Beata Virgine, quae praeventa est hoc modo quoad originale, et actualia, ut suo loco tractatur ; palet in Apostolis, quibus datum est ex ejusmodi privilegio ne peccarent mortaliter post adventum Spiritus sancti ; patet etiam in aliis, quibus hoc est concessum ; patet in simili, quia non deficere in fide est beneficium singulare Ecclesiae Romanae, quo aliis supereminet. In beatitudine non posse peccare est similiter perfectio illius status, ut supereminet statui viatoris, quia sic etiam magis acceditur ad divinam perfectionem et participationem ejus a creatura, magis redditur conformis legi, et subjecta Deo, in qua subjectione consistit ejus perfectio ; ergo, caeteris paribus, ex hoc beneficio magis oritur obligatio gratitudinis, quam ex gratia poenitentiali. Praeterea, considerando actum secundum per gratiam praeservantem, quis constituitur etiam non solum in statu meriti, sed etiam effectu meriti, quando praeservatur ; ergo in hoc excedit peccatorem, qui labitur, quantum ad conjunctionem ad finem salutis, ita ut non solum sit praeservatus a lapsu in ratione nocumenti, sed etiam habet fructum suae justitiae, quantum ad meritum gratiae et gloriae ; unde etiam hic tenetur ad gratias agendas magis ex praeservatione sui quam alias.
D. Thomas 2. 2. quaest. 106. art. 2. Richardus in praesenti dist. art. 1, quaest. 5. Sotus dist. 16. quaest. 1. art. 4. Cajetanus super D. Thoma, et alii distinguunt beneficium ex parte subjecti cui confertur, et ex parte ipsius rei collatae, ut quae sit in se ipsa major gratia, verbi gratia, et sic innocentia major est quam gratia paenitentialis ; sed ex parte subjecti, quia major est indignitas respectu gratiae in peccatore ratione peccati, sic etiam crescit beneficium ex hoc capite ut majus sit.
Caeterum ratio Doctoris, et auctoritas Augustini probant contrarium, quia beneficium attenditur penes commodum ejus cui donatur: majus autem est commodum ex praeservatione a peccato, quam ex liberatione a peccato incurso, et superat tam in dato, quam etiam in modo dandi beneficium: quamvis ergo verum sit peccatum incursum inducere indignitatem positivam, ut ita dicam, quia confertur gratia inimico, et quoad hoc sit excessus, tamen hic ipse excessus attenditur perfeclius et eminentius in praeservatione, qua quis praevenitur ne fiat inimicus, unde do- num praeservationis non respicit amicum et justum tantum pro statu praesenti, sed ex fine suo respicit peccatum quod inesset, et ne inesset datur ipsa gratia praeservationis, tanquam remedium peccati praeveniens, et sicut majus est praevenire peccatum ex parte subjecti, ne insit, ita etiam praeservatio ut respicit peccatum, quod inesset, majus est beneficium, et inducit majorem obligationem gratitudinis, et consequenter peccatum innocentis, caeteris paribus, esse gravius ex hac circumstantia ingratitudinis.
Sed objicit Sotus quod secundum peccatum non solum sit contra beneficium poenitentiae receptae, sed etiam contra omnia beneficia priora etiam innocentiae ; ergo peccatum contra poenitentiae beneficium est etiam contra innocentiam receptam in Baptismo.
Respondetur, hoc argumentum non tangere scopum quaestionis aut sententiae, quam praemittit Doctor, quia non agitur hic de innocentia, ut est commune beneficium ex Baptismo, tam lapso quam praeservata ; sed de innocentia, ut habetur ex dono perseverantiae et praeservationis, et qua est singulare donum et privilegium datum, etiam per specialem gratiam, ex qua redundat obligatio gratitudinis major, quam sit illa, quae est praecise ex gratia poenitentiae in lapso. Hinc etiam excluduntur illa quae alii Doctores moderni huic quaestioni admiscent, nempe si gratia paenitentialis sit major, eam esse majus beneficium, quam sit gratia minor innocenti data, quia beneficium etiam crescit ex hoc capite, id quidem verum est, sed per accidens se habet ad quaestionem, quae disseritur, et praecise versatur in comparatione innocentiae, ut habetur per praeservationem ad gratiam paenilentiae,.ul donatu?
post lapsum. Et quaeritur an majus beneficium sit praevenire sic hominem ne labatur, quam lapsum jam restaurare. Non est ergo dubium quin majus beneficium recepit qui praeservatus est, ratione cujus tenetur ad gratiarum actionem ex titulo speciali praeservationis, ad quam non tenetur lapsus ex illo titulo. Unde si labitur innocens, aggravatur ejus peccatum ex illo titulo speciali gratitudinis debitae, ex quo non aggravatur peccatum alterius, qui caruit illo beneficio ; sed ulterius comparando utrumque ad peccatum, in quod unus lapsus, et a quo alter fuit praeservatus, et comparando praeterea ipsam restaurationem a peccato, ad praeservationem ab eodem, sicut haec excedit in ratione beneficii, ita etiam fundat titulum majoris obligationis quoad gratitudinem quam fundet restauratio a peccato incurso, quia simpliciter eminentiori modo liberatus est a peccato per sui praeservationem, sine qua illud incurrisset, quam alter ut liberatur ab incurso, quia haec liberatio includit peccatum, et offensam incursam, alia vero non ita, sed praeventionem gratuitam ab incurrendo peccato; et hic sensus est quaestionis quae ad alias circumstantias, ex quibus crescere potest beneficium, non trahitur.
(i) Contra hoc arguitur per illud Lucae 7. etc. Objicit contra dicta parabolam illam de duobus debitoribus, quibus dimissa sunt inaequalia debita. Uter eorum ex dono accepto magis diligat creditorem? et respondet Simon, quod is cui plus donavit. Sed innocenti nihil dimittit Deus, quia non habet quod dimittat, peccatori autem plura dimittit: ergo hic recidivus magis est ingratus.
Respondet Doctor donari sumi dupliciter : Primo, ut est actus voluntatis liberahier se communicantis, et non ex ullo debito ejus, cui se communicat. Alio modo.
sumitur pro condonare seu remittere debitum incursum.
Respondet plus donari primo modo innocenti, quia praeventus est ne in debitum incurreret. Secundo modo plus condonatur peccatori, quia per remissionem liberatur a debito incurso ; neminem autem esse cui Deus pauca donat primo modo, quod probat auctoritate Augustini. Subjungit exemplum morale satis commodum, ex quo sequitur quod donum quanto magis excludit onus, et minus admiscetur ei justitiae, tanto magis est liberale, et inducens obligationem gratitudinis. Quamvis autem per peccatum magis sit indignus gratia peccator, quantum ad vocationem ad poenitentiam, tamen ipsa remissio pec-- eati etiam admiscet justitiam aliquo modo, quia exigitur a peccante satisfactio tam interior per dolorem, quam etiam exterior per confessionem et erubescentiam, et ulterius pro poena temporali, quae ipsi manet post remissionem peccati ; quamvis haec ut procedunt a peccatore ante remissionem, ut supra dictum est in hac quaest, art. 1. non habeant condignitatem, servatur tamen aliqua ratio justitiae vindicativae in iis ad puniendum peccatum. Donum autem collatum innocenti, quo praeservatur, est mere liberale, sine ullo ejus merito praeveniente, neque inducens obligationem ullam satisfactionis ; ergo ex modo collationis, et gratia illa collata, consurgit in eo debitum majoris gratitudinis. Recte ergo Doctor infert illud dictum non esse verum : cui plus dimittitur, plus diligit, nisi ut refertur ad eum qui donat debita, et per cujus beneficium non stet ut minus debens non debeat tot in reipsa, quot magis debitor, quia nimirum per gratiam creditoris confertur ipsi beneficium, quo praeventus non incurrat tot debita quot alter ; et hanc sententiam Doctoris ex parte tenet Suarez in tertio gradu innocentiae, quem assignat.
Ex dictis in hoc articulo satis patet sententia Doctoris quoad necessitatem gratiae Christi praevenientis, sive ad meritum et pereverantiam in bono, sive etiam ad resurgendum a peccato, et ejus remissisionem. Haec enim ipse refert in gratiam Dei specialem, non in vires liberi arbitrii. Unde, sicut alias dictum est d. 14. q. 2. non est locus calumniae, quam moderni intentant, quia verba ejus, et discursus clarus est, in hac quaest, art. 2. et 3. ubi per se hanc quaestionem tractat. In aliis vero locis supponit id quod fides et Theologi communiter docent, et disserit tantum de eo quod in quaestionem venit pro occurenti materia, sicut in loco praefato, ubi docet quomodo actus poenitentiae circumstanlionatus haberi possit absque eo quod procedat elicitive a gratia seu charitate inhaerente. Unde recte, ut multi interpretantur, sub communi influentia, praefato loco expressa, comprehendit omnia concurrentia ad actum poenitentiae, praeter solam gratiam inhabitantem et sanctificantem, quam excludit ab actu contritionis, ut habet rationem dispositionis prioris ad ipsam gratiam justificantem.