IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Circumstantias ingratitudinis, inobedientiae et contemptus, comitari omne peccatum, et sic non esse specialia peccata, nisi formaliter tendatur in ipsarum objecta, ut si ideo offendis benefactorem, ut nihil habeas ejus beneficia ; et de circumstantia inobedientiae, quia est essentiaiis tanquam genus in omni peccato, certum est non fieri peccatum speciale, nisi per formalem intentionem contraveniendi praecepto, quis operetur. Tamen de aliis circumstantiis generalibus satis probabile est, quod non petant voluntarium directum, ut tribuant specialem malitiam in re, quae tamen in ordine ad confessionem non censetur specialis, quia de ea constat semper confessori, quoad communem rationem ejus;
te forte sic vult Doctor, de quo late in materia de peccatis, in illa quaest, an ad scandalum requiritur, ruinam spiritualem proximi formaliter intendi, de quo 1. 2. quaest. 72. et 2. 2. quaest. 43.
Ad secundum dico (K) quod possibile est recidivantem peccare pluribus peccatis, vel quasi pluribus, si ex deliberatione agat contra legem communem, et contra legem gratitudinis, et contra legem promissi. Sed communiter non sic peccatur, quia peccans communiter non appetit nisi delectationem, licet inordinate, et vellet illi delectationi non esse annexas tot prohibitiones ; et isto modo, omni peccato conjungitur inobedientia, et contemptus, et odium Dei, etingratitudo et hujusmodi: non quod peccator habeat tunc actum elicitum pertinentem , ad singula istorum, sed implicite inquantum vult aliquid, ad quod quodammodo concomitantur haec omnia. Concedo ergo quod possibile est peccare recidivantem unico peccato.
Et quando infers, ergo posset aeque graviter peccasse primo, quando cecidit ab innocentia, concedo quantum est ex parte libidinis et inordinationis formalis in peccato, sed non quantum est ex parte istius circumstantiae ingratitudinis et multiplicioris obligationis ; peccasset tamen tunc gravius quantum ad aliam circumstantiam, quia magis ingratus est cadendo ab innocentia quam a poenitentia.
Contra, esto quod iste decies poenituit, et qualibet vice de decem peccatis mortalibus, post decimam poenitentiam recidivat cum tanta libidine peccans, cum quanta in primo peccato, tunc hoc peccatum erit centies gravius primo peccato, quia ratione cujuslibet peccati dimissi tenetur non cadere, et in ratione cujuslibet, est specialis ingratitudo in cadendo, et ratione poenitentiae cujuslibet, in qua promisit non peccare, 1 tenetur non peccare.
Respondeo, nulla nova culpa est ita gravis ex aliqua circumstantia respiciente poenitentiam praecedentem, quod illa circumstantia aequiparetur gravitati peccati in se, sive in propria malitia, nec forte in centesima parte. Tamen concedo quod sicut ista circumstantia ingratitudinis et promissi aggravat, et ita gravius est, quanto fuit prius collatum bonum magis indebitum, quod erat regulariter in eo qui gravius peccaverat, et quanto pluries promisit, quod regulariter accidit in eo qui pluries poenituit.
Sed quid est simpliciter gravius (1), vel cadere respiciendo ad majus beneficium, vel magis indebitum praestitum, vel ad plura promissa de non cadendo ? Respondeo, absolute plus ligat praeceptum legis naturae pertinens ad gratitudinem, quam ista obligatio nova, contracta per propriam promissionem, nisi forte istud principium, vel praeceptum, serva promissa, magis obliget quam istud : Esto gratus benefacienti secundum gradum ejus in benefaciendo.
In isto articulo restat dubium, numquid oportet in speciali conflteri peccata praecedentia tanquam circumstantias aggravantes? Respondeo, quod quamquam hoc sit licitum, et forte utile, non tamen videtur necessarium illa confiteri in speciali, quia inquantum aggravant, possunt exprimi sufficienter in confessione absque expressione illorum peccatorum prius dimissorum in speciali, scilicet dicendo de multis et magnis peccatis, alias poenitui, et credo quod Deus mihi remiserat, et ideo nunc fui magis ingratus in peccando.
Ad argumenta (m). Ad primum patet quod illa parabola ad hoc principaliter tendit, quod eadem poena exigitur a servo illo, qui noluit dimittere conservo suo, quae fuisset exacta ab eo propter delictum principale. Quod enim ibi dicitur : Tradidit eum tortoribus, donec redderet universum debitum, intelligo ad propositum, quia non redderet universum debitum, nisi solvendo poenam damnationis, pro eo mittatur in illum carcerem damnatorum ; et ita ad propositum, recidivans eidem poenae damnationis adjudicatur, quam habuisset propter peccata priora, et prius dimissa, et aequalem quantum ad durationem, quia donec reddat, etc. Sed non sequitur quod aequalem quantum ad intensionem, et ita dicendum est ad omnes auctoritates Sanctorum fundatas in illa parabola Salvatoris, quod peccata illa redeunt, id est, quod obligatio ad damnationem redit, et aggravata propter remissionem illorum peccatorum praeteritorum.
Ad secundum (n), isto modo est intelligenda auctoritas Jacobi, quantum ad damnationem, quae est generalis poena omnium peccatorum mortalium, factus est omnium reus, vel aliter, et in idem redit quantum ad aversionem a fine ultimo, quae est communis omni peccato mortali. Sed non est intelligendum, quod factus est omnium reus quantum ad gravitates speciales singulorum, et nullo modo quantum ad illas gravitates easdem in numero, vel in specie.
Ad aliud, uno modo potest dici quod si contritus prius, contemnit postea confiteri, peccat novo peccato mortali in illo contemptu, nec tamen redit culpa dimissa per contritionem; neque, inquam, redit quantum ad malitiam, nec quantum ad reatum ; sed semper sola poena manet temporalis debita illi, licet poena damnationis debeatur novo peccato mortali.
Alio modo posset dici, quod quando pro peccato habetur poena completa (intellige completa quantum ad tres partes poenitentiae, contritionem, confessionem, satisfactionem), tunc commutata est poena damnationis in poenam temporalem: non sic autem de peccato, de quo habetur contritio sine aliis duabus partibus poenitentiae. Sed prima responsio est convenientior, quia peccatum in contritione simpliciter deletur, ita quod non manet, nisi obligatio ad poenam temporalem; et si post sequatur contemptus satisfactionis seu confessionis. novum peccatum mortale est, et aggravatum propter culpam priorem in contritione dimissam.
Ad aliud dico, quod non potest redire eadem tenebra numero saltem per naturam, quia ita non potest esse eadem negatio, sicut nec eadem affirmatio, posita interruptione hinc et inde. Ad probationem dico, quod ad unitatem privationis non sufficit unitas subjecti et habitus oppositi, sed requiritur unitas continuitatis ejusdem in subjecto, eo modo quo potest habere esse in subjecto. Patet hoc per simile, quia ad unitatem negationis non sufficit unitas affirmationis: nam non Socrates, quod est negatio unius numero affirmationis, potest esse non solum plura numero, sed in pluribus specie et genere, et tot esse, quot sunt entia quae non sunt Socrates; ita et privatio potest esse ejusdem formae, et tamen non eadem; potest etiam esse in eodem subjecto plurificata, si sit interruptio, sicut et habitus ejus est plurificatus, si cum interruptione inesset illi subjecto ; sive enim positivum, sive privativum, vel negativum, idem numero reparare, hoc (sicut dicetur in materia de resurrectione) solius est potentiae infinitae Dei, cui sit gloria, etc.