CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textas Magistri Sententiarum).
An scientia vel praescientia Dei sit causa rerum, vel e converso. Nunc ergo ad propositum revertentes, coepto insistamus. Supra dictum est, quod praescientia Dei futurorum tantum est, sed omnium tam bonorum quam malorum. Scientia . vero vel sapientia non modo de praeteritis, sed etiam de praesentibus et futuris, nec tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis, quia se ipsum novit Deus. Hic oritur quaestio non dissimulanda, utrum scilicet scientia vel praescientia sit causa rerum, an res sint causa scientiae vel praescientiae Dei. Videtur enim praescientia Dei causa esse eorum quae ei subsunt, ac necessitatem eveniendi eis facere, quia nec aliqua futura fuissent, nisi ea Deus praescisset, nec possunt non evenire, cum Deus ea praesciverit. Si autem impossibile est, ea non evenire, quia praescita sunt, videtur igitur ipsa praescientia, qua praescita sunt, eis esse causa eveniendi. Impossibile est autem, ea non evenire, cum praescita sint, quia si non evenirent, cum praescita sint, falleretur Dei praescientia. At Dei praescientia falli non potest. Impossibile est ergo, ea non evenire, cum praescita sint. Sic igitur praescientia causa eorum esse videtur, quae praescita sunt. Hoc idem et de scientia dicitur, scilicet quod, quia Deus aliqua novit ideo sint. Cui sententiae Augustinus attestari videtur 15. lib. de Trinit. sic dicens : " Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus ; sed futura omnia temporalia atque in eis etiam, quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia novit. Non enim nescivit, quae fuerat creaturus ; quia ergo scivit, creavit, non quia creavit, scivit ; nec aliter scivit creata quam creanda. Non enim ejus sapientiae aliquid accessit ex eis, sed illis existentibus, sicut oportebat et quando oportebat, illa mansit ut erat. Unde in Ecclesiastico : Antequam crearentur, omnia nota sunt illi, sic et postquam consummata sunt. " Ecce his verbis videtur Augustinus innuere, scientiam vel praescientiam Dei causam esse eorum quae fiunt, cum dicit. ideo ea esse, quia Deus novit. Idem quoque 6. lib. de Trinit. dicere videtur : " Cum, inquit, decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae Dei, in qua novit omnia quae fecit per ipsam. Non enim haec quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt, sed potius ideo facta sunt,
quia immutabiliter ab eo sciuntur. " Et hic etiam significare videtur Dei scientiam causam esse eorum quae fiunt, dicens, non ideo Deum ea novisse, quia facta sunt, sed ideo facta, quia novit ea Deus. Ideoque videtur Dei scientia vel praescientia causa asse eorum quae novit.
Inconvenientia ostendit quae sequerentur, si diceretur scientia vel praescientia causa omnium rerum quae ei subsunt.
Quod si ita est, est igitur causa omnium malorum, cum omnia mala sciantur et praesciantur a Deo ; quod longe est a veritate. Si enim Dei scientia vel praescientia causa esset malorum, esset utique Deus auctor malorum, quod penitus falsum est. Non igitur scientia vel praescientia Dei causa est omnium quae ei subsunt.
Quod res futurae non sunt causa scientiae vel praescientiae Dei.
Neque etiam res futurae causa sunt Dei praescientiae ; licet enim non essent futurae, nisi praescirentur a Deo, non tamen ideo praesciuntur, quia futurae sunt. Si enim hoc esset, tunc ejus quod aeternum est, aliquid existeret causa ab eo alienum, ab eo diversum, et ex creaturis penderet praescientia Creatoris, et creatum causa esset increati. Origenes tamen super Epistolam ad Romanos ait : " Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum, sed quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat. " Hoc videtur praemissis verbis Augustini obviare.
Hic enim significari videtur, quod res futurae causa sint praescientiae; ibi vero, quod praescientia causa sit rerum futurarum.
Quid ex praedictis tenendum sit cum determinatione auctoritatum.
Hanc igitur quae videtur repugnantiam de medio tollere cupientes, dicimus, res futuras nullatenus causam esse praescientiae vel scientiae Dei, nec ideo praesciri vel sciri, quia futurae vel factae sunt ; ita exponentes quod ait Origenes, quia futurum est, ideo scitur a Deo, antequam fiat, id est, quod futurum est scitur a Deo, antequam fiat, neque sciretur, nisi futurum esset, ut non notetur ibi causa, nisi sine qua non fieret. Ita etiam dicimus, scientiam vel praescientiam Dei non esse causam eorum quae fiunt, nisi talem sine qua non fiunt, si tamen scientiam ad notitiam tantum referamus. Si vero nomine scientiae includitur etiam beneplacitum atque dispositio, tunc recte potest dici causa eorum quae Deus facit. His enim duobus modis, ut superius praetaxatum est, accipitur cognitio vel scientia Dei, scilicet pro notitia sola, vel pro notitia simul et beneplacito. Hoc modo forte accepit Augustinus dicens : Ideo sunt, quia novit, id est, quia scienti placuit, et quia sciens disposuit. Et hic sensus ex eo adjuvatur, quia de bonis ibi tantum agit Augustinus, scilicet de creaturis, et de his quae Deus facit, quae omnia novit non solum scientia, sed etiam beneplacito ac dispositione. Sic ergo ibi accipitur Dei cognitio, ut non modo notitiam,
sed etiam beneplacitum Dei significet.
Mala vero scit Deus et praescit, antequam fiant, sed sola notitia, non beneplacito. Praescit enim Deus et praedicit etiam quae non est ipse facturus, sicut praescivit et praedixit infidelitatem Judaeorum, sed non fecit. Nec ideo quia praescivit, ad peccatum infidelitatis eos coegit, nec praescisset vel praedixisset eorum mala, nisi essent ea habituri. Unde Augustinus super Joannem : " Deus, inquit, futurorum praescius per Prophetam praedixit infidelitatem Judaeorum, sed non fecit, neque praescisset mala eorum,nisi ea haberent. Non enim ideo quemquam ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata praenovit ; illorum enim praescivit peccata, non sua. Ideoque si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum, non vere ille praescivit. Sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Et ideo, si non malum, sed bonum facere voluissent, non malum facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus. " His verbis aperte ostenditur, si diligenter attendamus, praescientiam Dei non esse causam malorum, quae praescit, quia non ea praescit tanquam facturus nec tanquam sua, sed illorum qui sunt ea facturi vel habituri. Praescivit ergo illa sola notitia, non beneplacito auctoritatis. Unde datur intelligi, quod Deus e converso praescit bona tanquam sua, tanquam ea quae facturus est, ut in illa praesciendo simul fuerit ipsius notitia et auctoritatis beneplacitum.
Contra hoc quod dictum est, praescientiam Dei non posse falli, oppositio.
Ad hoc autem, quod supra dictum est, scilicet praescientiam Dei falli non posse, solet a quibusdam sic opponi : Deus praescivit hunc lecturum, vel aliquid hujusmodi ; sed potest esse, ut iste non legat, ergo potest aliter esse, quam Deus praescivit, ergo potest falli Dei praescientia. Quod omnino falsum est. Potest equidem non fieri aliquid, et illud tamen praescitum est fieri ; non ideo tamen potest falli Dei praescientia, quia si illud non fieret, nec a Deo praescitum esset fieri.
Sed adhuc urgent quaestionem dicentes : Aut aliter potest fieri, quam Deus praescivit, aut non aliter. Si non aliter ; ergo necessario cuncta eveniunt. Si vero aliter: potest ergo Dei praescientia falli vel mutari. Sed potest aliter fieri, quia potest aliter fieri, quam fiat ; ita autem fit, ut praescitum est ; aliter ergo potest fieri, quam praescitum est. Ad quod dicimus, illam locutionem multiplicem facere intelligentiam, scilicet: aliter potest, fieri, quam Deus praescivit, et hujusmodi, ut : potest non esse quod Deus praescivit, et: impossibile est, non esse quod Deus praescivit, et : impossibile est, non esse praescita omnia quae fiunt, et hujusmodi. Possunt enim haec conjunctim intelligi, ut conditio sit implicita, et disjunctim. Si enim ita intelligas : non potest aliter fieri, quam Deus praescivit, id est, non potest utrumque simul esse, scilicet quod Deus ita praesciverit fieri,et aliter fiat; verum intelligis. Si autem per disjunctionem intelligas, ut dicas, hoc aliter non posse evenire, quam evenit, et quomodo futurum Deus praescivit ; falsum est. Hoc enim aliter potest evenire, quum evenit, et tamen Deus hoc modo futurum praescivit. Similiter et alia determinatio, scilicet impossibile est, illud non evenire, quod Deus praescivit, vel cum Deus praescierit ; si conjunctim intelligas, verum dicis ; si disjunctim, falsum. Ita etiam et illud: impossibile est, non esse praescitum omne quod fit, id est, non potest esse utrumque simul, scilicet, ut fiat, et non sit praescitum, hic sensus verus est. Si vero dicis, Deum non potuisse non praescire omne quod fit, falsum est. Potuit enim facere, ut non fieret, et ita non esset praescitum.
(Finis textus Magistri.)