IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Ad secundum dico quod possibile est recidivantem, etc. Hic respondet secundae objectioni supra factae, qua opponitur, recidivantem posse peccare unico peccato tantum, quod esset aeque grave, vel gravius, quam esset peccatum cadentis ab innocentia.
Respondet primo, posse peccantem facere contra plures leges eodem actu, vel pluribus, si intendat sic agere, ut contra legem gratitudinis, promissionis, justitiae, et sic de reliquis circumstantiis generalibus. Sed hoc non contingit communiter, quia peccans non intendit per se, nisi deiectionem inordinatam, et vellet non esse conjunctam prohibitionem.
Hic tradit doctrinam communem Theologorum, quam sequitur D. Thom. 3. p. q. 88. art. 4. et 2. 2. q. 107. art. 2. D. Bonaventura dub. 3. hic circa litteram Magistri, Altisiodorensis lib. 4. Summae, tract. 6. q. 2. Durandus in praesenti distinctione, et alii communiter, nempe circumstantiam generalem non dare speciem actui, nisi quando est per se intenta. Contrarium hujus docet Abulensis quaest. 141. et. 142. in Matth. 18. Joannes de Me dina C. de paenit. tract. 1. q. 9. communis tenenda est ; rationem ejus varie assignant Doctores.
Haec quam adducit Doctor est optima, quia circumstantia generalis tantum implicite et concomitanter se habet ad actum in specie, inquantum vult aliquid, ad quod illae circumstantiae sequuntur ex generali ratione, non autem ex speciali. Quod sic intelligitur, quia circumstantiae generales in specie consideratae ex propria lege et praecepto spectant ad materiam propriae virtutis, verbi gratia, offensae, ad materiam charitatis in specie; inobedientiae, ad materiam propriam; ingratitudo in specie ad virtutis oppositae materiam, in qua praeceptum in specie obligat, quando peccatum est directe contra materiam praecepti, ultra quam ex natura praecepti non extenditur. Dicuntur tamen hae circumstantiae generales in aliis materiis, quatenus hae ex consequenti, et concomitanter faciunt aliquo modo, et reducuntur ad materiam illarum virtutum implicite tantum, et ut media tanquam ad finem extrinsecum, ad quem ordinantur; et qui contemnit medium, dicitur interpretative contemnere finem, licet contemptus medii in tantum est peccatum in propria specie,
in quantum opponitur proprio praecepto, et bonitati intrinsecae, non autem bonitati finis extrinseci, quia finis praecepti extrinsecus, non cadit sub praecepto. Sicut ergo finis est generaliter intentus, etiam per praecepta virtutum particularium, sic transgressio hujus aut illius virtutis includit concomitanter et implicite contemptum finis per modum circumstantiae generalis respicientis opera, quae ad finem ordinantur ; hoc ergo est circumstantias generales quodammodo sequi implicite vel concomitanter se habere ad quodlibet peccatum in materia hujus aut illius virtutis in particulari, cui non competit dare circumstantiam generalem aliis virtutibus, quia aliae ad ipsam non ordinantur ut ad finem, neque ex natura rei, neque ex universali aut particulari intentione legislatoris. Charitas autem est finis legis, subjectio creaturae ad Deum, finis etiam generalis observantiae mandatorum, gratitudo finis beneficiorum.
Dicitur praeterea concomitanter et implicite se habere illas circumstantias generales ad actum peccatoris, quia neque ex scientia, neque ex intentione, neque ex regula ad eas refertur actus.
Hoc posito, respondet ad argumentum, admittendo consequentiam, et ad subsumptum admittit gravius posse peccare poenitentem ex ratione duplicis obligationis, nempe gratitudinis et fidelitatis, seu pacti transgressi, ut supra declaratum est in secunda ratione Doctoris, tamen innocens peccaret gravius, quantum ad circumstantiam ingratitudinis.
Objicit deinde, si peccans saepius iteravit peccatum, et postea poenituit etiam iterando poenitentiam, ut si peccaverit decies, et dicies etiam poenituit, deinde recidivat: sequitur quod hoc ultimum peccatum esset decies gravius primo peccato, quia ratione cujuslibet peccati dimissi tenetur non cadere, et ratione etiam promissi seu pacti.
Respondet, quod circumstantia aggravans peccatum nequeat in malitia comparari ad peccatum in propria malitia. Admittit tamen quantum ad aggravationem, quae est ex circumstantia magis aggravari, et in tantum aggravari peccatum, in quantum beneficium majus, et non debitum, fuit illatum.
Dices, si circumstantia aggravat peccatum, ergo confert ei aliquam malitiam: ergo haec comparabilis est ad malitiam ipsius peccati in gravitate, quando gravitas circumstantiae multiplicatur. Consequentia patet, quia circumstantia mutans speciem etiam aliquando aggravat peccatum in specie magis, quam ipsum objectum.
Respondetur, circumstantiam aggravantem se habere ad peccatum, ut accidens in proprio genere, quod nequit comparari substantiae actus, quam supponit, et cujus malitia crescit ex circumstantia. Sed circumstantia mutans speciem licet talis sit respectu operantis, inquantum ipse ex alio fine, verbi gratia, homicidii, interfecit eum quem novit esse Sacerdotem, tamen respicit actum illum, inquantum est materia propriae virtutis, ut Religionis: et licet indirecte accedat, quantum ad intentionem homicidae, directe tamen cadit in materiam ex propria prohibitione, qua comprehendit personam sacram et ejus immunitatem.
(1) Sed quid est simpliciter gravius, etc Respondet gravius esse peccatum ex ingratitudine quam ex transgressione illius propositi, quod habuit poenitens. Quod propositum hic appellat promissionem, intelligi debet modo supra explicato, quia alioquin si intenderet promissionem stricte sumptam et factam Deo, non cohaereret doctrinae praecedenti, in qua dicit malitiam ex circumstantia ingratitudinis non posse comparari ad peccatum in se in gravitate ; si enim votum aut promissio stricte sumpta hic per eum intelligeretur, esset peccatum novum seu circumstantia mutans speciem, quod idem est, ut ipse supponit supra in responsione ad secundam objectionem, neque dubitaret consequenter dicere gravitatem hujus excedere gravitatem, quae ex circumstantia ingratitudinis tantum aggravaret. Quod autem dicit gratitudinem magis obligare ex praecepto legis naturae, quam promissionem, ut ipse sumit, late sumptum, est etiam verum, quia gratitudo in omni lege et statu obligat, et universalius se habet, quam promissio alte sumpta, a qua aliquando potest quis resilire ex rationabili causa, non ita ab obligatione gratitudinis. Deinde subjungit non esse necessarium in specie confiteri hanc circumstantiam aggravantem, sed consultum esse ut in genere confiteatur, non declaranda peccata alias remissa.
(m) Ad argumenta. Ad primum patet, etc. Hoc argumentum est ex parabola illa Matthaei, in qua paterfamilias servum, cui dimisit omne debitum, quia non remisit converso suo debitum minus, tradidit tortoribus, repetens debitum dimissum. Respondet intelligi debere de poenae debito, nempe damnationis, quantum ad durationem illius poenae, quae reviviscit per peccatum subseq uens in aequivalenti, quia poena ei debita est aeterna quoad durationem, non vero redit paena prior in se ipsa quoad intensionem, neque in individuo. Et sic explicat etiam auctoritates Sanctorum, qui dicunt redire priora peccata remissa per subsequens, nempe quoad durationem paenae, seu, ut alii dicunt, quoad paenam materialiter aggravatam per circumstantiam ingratitudinis, ex prioribus peccatis remissis. Non requiritur enim ut parabola quoad omnia accommodetur in rigore, sed quoad principale significatum, quod in proposito est denotare rigorem divinae justitiae in eos, qui non faciunt misericordiam, quia judicium sine misericordia his qui non faciunt misericordiam, etc. Repetit ergo ab illo servo crudeli in alium conservum poenam hujus peccati de rigore, quam aggravat prior venia data, et condonatio facta debiti, et ob illam circumstantiam ingratitudinis priora peccata dicuntur in novissimo puniri, non non vero in seipsis. Alia loca Scripturae, quae huic quaestioni accommodantur, ut Psalm. 108. In memoriam redeat iniquitas Patrum ejus. Psalm, 37. Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae, etc. Psalm. 38. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, etc. explicantur, vel de poena temporali, vel de poenis malae consuetudinis et concupiscentiae, quae ex peccatis sunt, et in pec. cata computrescant, quando eis consentitur, vel de poena etiam subtracta juste misericordiae ob circumstantiam ingratitudinis, et de damnatione ob peccata novissima, et contemptum misericordiae praestitae. Videantur interpretes.
(n) Ad secundum, etc. Patet responsio ex dictis, quo modo qui in uno deliquerit factus sit omnium reus, etc. quam auctoritatem aliqui intelligunt, quantum ad materiam fidei. Ad propositum autem intelligitur, quoad aversionem a fine ultimo, quae est communis omni peccato mortali. Alii dicunt redire hanc poenam damni etiam in specie et gradu eamdem, loquendo ,de ipsa ut privatio est gloriae, quia putant eamdem esse aequalem in omnibus peccatis. Sed de hac agemus infra dist. 50. q. 6. nerim dicta solutio Doctoris satisfacit praesenti difficultati, nam qui dicunt redire eamdem, non dicunt redire ex justitia divina per modum poenae priorum peccatorum, sed tantum redire in poenam ultimi peccati; ex natura vero rei necessario redire eamdem, quia est privatio, in qua nulla datur latitudo, cum excludat universim formam, qua ratione Philosophi antiqui dicebant omnia peccata esse paria.
Ad tertium a ratione nempe, quia per contritionem remittitur peccatum in ordine ad alias partes poenitentiae, si eas contemnat postea poenitens ; ergo vel reddit idem peccatum, vel remittitur sine sufficienti satisfactione. Ad hoc, inquam, respondet dupliciter : sed secundam responsionem ipse rejicit, et merito. Prima itaque tenenda, peccatum scilicet remissum non redire, sed peccare de novo poenitentem contra praeceptum affirmativum Sacramenti.
Ad quartum, patet ex littera. Et sic finitur tractatus de poenitentia, juxta ordinem Magistri, quem sequitur Doctor. Sit laus Deo, Beatissimae ejus Matri, et omnibus Sanctis, specialiter sanctis Patribus Francisco et Antonio, sub cujus octava finem habuit, 18. Junii 1636.
FINIS TOMI DECIMI OCTAVI.
JOANNIS, DUNS SCOTl
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS DECIMUS NONUS
QUAESTIONES IN QUARTUM LIBRUM SENTENTIARUM a distinctione vigesima tertia usque ad quadragesimam secundam.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
A quibus institutum sit hoc Sacramentum. Hoc Sacramentum unctionis infirmorum ab Apostolis institutum legitur. Ait enim Jacobus: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei. In quo ostenditur duplici ex causa Sacramentum hoc institutum, scilicet ad peccatorum remissionem et ad corporalis infirmitatis alleviationem. Unde constat, eum qui hanc unctionem fideliter devoteque percipit, et in corpore et in anima alleviari, si tamen expedit, ut in utroque allevietur. Quodsi forte corporis valetudinem illi habere non expedit, illam quae est animae sanitatem in hoc Sacramento acquirit. Et sicut in aliis Sacramentis, ita et in isto aliud est Sa cramentum, aliud res Sacramenti. Sa cramentum est ipsa unctio exterior, res Sacramenti unctio interior, quae peccatorum remissione et virtutum ampliatione perficitur. Et si ex contemptu, vel negligentia Sacramentum hoc praetermittitur, periculosum est et damnabile. "
De iteratione hujus Sacramenti. Quaerunt aliqui, si hoc Sacramentum iterari possit, cum Baptismus et alia quaedam Sacramenta semel suscepta non iterentur? Augustinus dicit : " Sacramentum non iterandum, et Sacramento non faciendam esse injuriam ; sed hoc dicit, ubi agit de Sacramento Baptismi, Confirmationis, et Ordinationis. Unde non videtur illud generaliter accipiendum, sed de Sacramento Baptismi, Confirmationis, et Ordinationis, quae nullatenus repetenda sunt, quia semel tantum et non saepius datur Baptismus, Confirmatio et. Ordinatio. Sacramento vero altari ris et paenitentiae et conjugii, saepe iterari videtur, quia saepe Sacramentum corporis percipitur, frequenter paenitentia agitur, conjugium saepe contrahitur. Quare ergo unctio similiter non potest iterari ? Si morbus non revertitur, medicina non iteretur; si vero morbus non potest cohiberi quare medicina debet prohiberi? Sicut oratio iterari potest, ita et unctio iterari posse videtur; utraque enim illic commemorat Jacobus, et utrumque alteri cooperatur ad conferendam alleviationem corporis et animae. Cur ergo negatur, unctionem super infirmum posse iterari ad impetrandam saepius sanitatem mentis et corporis, cum propter infirmitatem eadem saepe iteranda sit oratio? Quidam autem de omni Sacramento intelligi volunt, quod non sit iterandum, scilicet secundum totum illud, quod pertinet ad Sacramentum, dicentes quaedam Sacramenta saepius posse suscipi quaedam vero non ; nec tamen quae saepius sumuntur totaliter iterantur, ut Sacramentum Altaris et Unctionis, quae licet saepius sumantur, tamen, quia non iterum benedicitur eadem hostia vel idem oleum, non iteratur Sacramentum cum injuria. Sed dicet quis, sic et Baptismus non iteratur, etsi aliquis frequenter baptizetur, dum eadem aqua non iterum benedicatur. Sed aliud est, inquiunt illi, de benedictione aquae, qua fit Baptismus, aliud de benedictione panis et olei. Potest enim Baptismus celebrari in aqua etiam non benedicta, quia illa benedictio pro reverentia tantum fit et decore, non virtute Sacramenti. Sed corpus Christi non potest confici nisi de pane consecrato, nec unctio illa fieri potest nisi de oleo ab Episcopo consecrato ; ideoque illa sanctificatio ad virtutem Sacramenti pertinere videtur. In conjugio quoque semel tantum benedicitur quisque, non saepius. Benedicitur enim, ut ait Ambrosius, cum prima et non cum secunda uxore. Si igitur, cum dicitur, Sacramentum non esse iterandum, nec injuria ei esse facienda, rationem dicti referas ad sanctificationem rei, qua Sacramentum expletur: de omni Sacramento generaliter id verum est. Si vero ad susceptionem Sacramenti, de quibusdam verum est, quod non iterantur crebra susceptione: de aliis vero quibusdam non, quia frequenter sumuntur, ut hoc unctionis Sacramentum, quod in omni pene Ecclesia saepe repetitur. ( Finis textus Magistri.)