Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica ?
D. Thom. 1.part. qusest. 1.art. 4. ubi ejus exposit. Henric. art. 8. quaest. 3. Occham quaest. 4. principali prol. art. 3. Capreol. quaest. 2 . art. 1. Gabr. quaest. 12. Suarez 1. part. tract. 1. lib. 3. cap. 3. 4. et 5. Gregor. quaest. ult. prolog. art. 4. Durand. qusest. 6. prolog. Scotus supr. quaest. 4. prolog.
Circa distinctionem trigesimam octavam, quaero unum : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica? Quod non, secundo Metaphysicae : Finis practicae est opus: nihil autem extra Deum est finis ejus.
Contra 6 de Trinit. cap. ult. Est ars quaedam omnipotentis, atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium, ars est habitus practicus; ergo, etc.
Similiter octoginta trium quaestionum, quaest. 46. Ideae sunt rationes, secundum quas formatur omne formabile, et multae aliae auctoritates sunt ad hoc.
Quamvis supra in quaestione de Theologia, utrum sit practica vel speculativa, multum dictum est de cognitione practica et speculativa, breviter tamen nunc aliqua applicando ad propositum, potest dici quod de ratione habitus practici sunt duo, scilicet conformitas ad praxim ; quam conformitatem habet ex objecto, circa quod est et prioritas ejus naturalis ad eamdem praxim, quia praxis, ut ab ea dicitur est operatio practica, quae distinguitur a speculatione. Nulla autem operatio alia a speculatione, est in potestate speculantis, nisi sit, vel esse possit naturaliter posterior intellectione vel speculatione ; cognitio autem non ponitur practica in aliquo (ut est ejus) nisi respectu praxis, quae est in potestate ejus.