CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Et ex hoc sciendum ulterius, quod licet cognitio practica actualissima et proxima praxi sit aliqua scientia de praxi elicienda, puta judicium de conclusione syllogismi practici. Judicium enim de conclusione est cognitio, qua intellectus assentit illi conclusioni, quae cognitio dicitur propriissime practica. Exemplum, cum per discursum syllogisticum concludo quod talis herba est medium ordinatum ad sanitatem acquirendam, talis cognitio de illo medio dicitur proprie practica et judicium de conclusibne. Judicium enim proprie est de particularibus, ut patebit infra dist. 44. Sequitur: Quae conclusio finis est motus intelligentiae, sed ab ea incipit operatio, id est, quod conclusio est proprie finis discursus syllogistica et sic motus intelligentiae dicitur discursus. Habita ergo conclusione ut fine, discursus ab ea incipit operari, quia cum talis cognitio conclusionis dictet voluntati hoc esse eligendum, tunc voluntas potest incipere recte operari. De qua cognitione propriissime practica, in quaestione de praxi respondendo ad argumenta pro opinione Henrici prolixe patet. Sequitur : Sed etiam cognitio principiorum practicorum, quae virtualiter continet istam, id est, quod cognitio talium principiorum, quae cognitio continet virtualiter cognitionem conclusionis, dicitur praotica cognitio, licet tamen non ita proprie. Sequitur: Et etiam cognitio quidditativa terminorum, id est, qua cognosco quidditative terminos principiorum practicorum, quae cognitio terminorum continet virtualiter cognitionem principiorum : talis cognitio terminorum adhuc dicitur practica, et minus proprie quam cognitio principiorum, quia talis cognitio plus recedit a vera cognitione praotica, quae est cognitio conclusionis, ut potest patere a Doctore ubi supra in quaestione de praxi.
(b) Hic instatur primo, etc. et tunc posset esse non recta, quia si imperaret intellectui, ne specularetur facienda et regulanda, Iuno esset non recta, sicut voluntas mea, si imperaret intellectui non speculari ordinata ad ultimum finem.
Respondet. Et primo dicit quod intellectus divinus necessario est speculativus, et non est ad hoc libertas, quia praesente objecto, necessario intelligit illud, licet non sit sine voluntate complacente; complacet enim voluntati ut intellectus speculetur, sed talis complacentia non fit proprie per actum voluntatis libere elicitum, sicut communiter dicimus quod ipsa complacet quidditatibus rerum. Cum arguitur, ergo si voluntas non potest non velle intellectum speculari, ergo non est summe libera. Non sequitur, quia libertas ejus est tantum ad factibilia, et hic loquitur de libertate qua potest ad utrumlibet, quae proprie respicit contingentia, et non de libertate absolute sumpta, quia illa etiam perfectissime est ad intra, ut patet a Doctore supra dist. 10. et in quodlib. q. 16. Et ideo est neoesse ponere primam determinationem in voluntate respectu factibilium, non sic autem esset, si intellectus praedeterminaret, imo nec proprie libertas posset salvari respectu factibilium, etc.
Sed occurrit dubium. Primo, quia Doctor supra in quaestione de praxi dixit, quod cognitio practica dicitur practica ab objecto a quo sumuntur principia practica, etc. Cum ergo ante actum voluntatis divinae intellectus divinus cognoscat omnes terminos quorumcumque factibilium ; ergo ex illis potest formare factibilia, et sic cognoscere illa, et tandem conclusiones deducendas. Ex quo enim cognitio contingentis dependet a cognitione terminorum ; ergo praehabens cognitionem terminorum, potest praehabere cognitionem contingentium, et sic habere cognitionem practicam.
Dico quod cognitio practica, (quae virtualiter includitur in objecto,) est tantum respectu necessariorum, ut supra in quaestione de praxi patet; et ideo cognitio tam principiorum quam conclusionum necessariarum virtualiter includitur in fine ut objecto, non ut causa finali, sed non sic est de cognitione contingentium, ut ibi patuit. Et cum dicitur, quod habens cognitionem terminorum alicujus contingentis, potest cognoscere illudessecontingens ; dicoquod notitia propositionis contingentis non tantum dependet a notitia terminorum, sed etiam dependet ab actuali unione eorum, ut supra expositum est in quaestione de subjecto Theologiae. Et quia unio talium terminorum primo est a voluntate divina sic vel sic determinante, ideo cognitio hujus: Antichristus est futurus, dependet a determinatione divinae vo luntatis determinantis ab aeterno Antichristum fore. Et sic patet quomodo nulla esthic contradictio.
Secundo dubitatur in hoc quod dicit, quod si intellectus praedeterminaret, tunc voluntas necessario conformaretur illi. Hoc videtur esse contra illa, quae supra dixit in quaestione de Tueologia, an sit practica, ubi dicit quod ad hoc quod cognitio necessariorum dicaturpractica, tria requiruntur. Primo, quod sit prior praxi elicienda. Secundo, quod sit conformis, sive conformativa, sive directiva. Tertio, quod respiciat voluntatem regulabilem et determinabilem. Et hoc ultimum videtur negare, quia videtur importare imperfectionem, quod sit determinabilis aliunde ; et hic dicit, quod de necessitate conformaretur, et sic contradictio.
Dico primo, quod Scotus non asserit expresse, quod voluntas non sit aliquo modo regulabilis ab intellectu divino, ut patet ibi.
Dico secundo, quod posito quod hoc assereret, adhuc sibi non contradicit, quia ibi loquitur tantum de his quae sunt ad intra, et quae sunt simpliciter necessaria: hic autem loquitur de factibilibus, et tunc esset inconveniens, quod divina voluntas determinaretur necessario ab intellectu divino respectu factibilium, quia tunc necessitaretur producere illa.
Et tertio posset dici, quod posito quod voluntas divina esset potentia vere regulabilis, tunc vere determinaretur de necessitate, et sic produceret omnia factibilia de necessitate, imo ab aeterno, cum talis determinatio fuisset ab aeterno.
Ad argumenta principalia, patet littera haec, et ex his quae supra exposita sunt quaest, ult. prolog, et caetera.
Hic quidam expositor novus S. Thomae in. p. quaest, art. 14. ult respondet primo ad aliqua dicta a Scoto in prologo dicens sic: Scotus in prologo, dicit scientiam Dei de seipso esse practicam, aut nihil sibi deest quin sit practica, nisi quia voluntas Dei non est bona ex regula, sed naturaliter ex seipsa ; et in
38. d. primi tenet quod Deus non habet scientiam practicam de aliis a se, sed speculativam. Ratio primi est, quia scientia Dei de essentia, est prior naturaliter amore illius scientiae, et rectificativa illius; ergo. Ratio secundi, nulla notitia de rebus ante determinationem divinae voluntatis dictat res esse agendas; ergo.
Ad has rationes respondet sic : Ad primam negatur consequentia, quia plus exigitur ad notitiam practicam, et tunc valeret, si Deus, aut operatio qua a se amatur fieret, vel etiam regularetur scientia practica. Oportet namque omnem causam esse causam vel operationis vel effectus; scientia autem practica causam sonat, ut patet ex nomine, et 9. Met. Et respectu quidem creaturarum factibilium, causa in Deo ponitur in ordine ad effectum, non in ordine ad factionem, quia illa est substantia Dei. Respectu autem ipsius Dei, quoad neutrum poni potest, quia nec ipse, aut operatio fit aut pendet. Ridiculum ergo est audire Deum esse operabilem scientia sua practica.
Ad objectionem aliam, negatur consequentia, quia falsum est quod notitia practica debeat esse dictativa ad operandum, satis enim est quod sit regulativa. Ars enim domiflcativa non dictat domificandum esse, imo ent indifferens ad opposita, ut patet 9. Mel. et per hoc patet responsio ad objectionem secundo loco adductam ; falsum quippe est assumptum,quoniam ut dicitur 9. Mel. potentia rationalis quam constat esse notitiam praedicam,determinatur ab appetitu, et non e converso, ideo praesupponitur ab appetitu ut indifferens. Unde mirum est de isto homine, quomodo praeclarum ejus ingenium non advertit, quod quemadmodum ars domiflcativa absolute praevenit actum voluntatis, et praevenitur a voluntate ut determinativa ipsius ad operandum, et praevenit executionem, scilicet ipsam domificationem, ita rationes omnium factibilium a Deo naturaliter in essentia divina relucent, praeveniendo omnem voluntatis actum, et praeveniri eas oportet a voluntate divina, ut determinentur ad operandum. Unde quaedam rationes sunt determinatae ad operandum, et quaedam non. Et illae etiam quae determinatae sunt a divina voluntate praeveniunt executionem, scilicet factionem ad extra Haec ille novus expositor.
Respondeo. Et quando primo dicit, quod non sufficit ad scientiam practicam quod ipsa sit prior praxi, et confirmativa ejusdem, etsi respiciat voluntatem regulabilem, hoc non sane dicit, quia scientia practica proprie dicitur practica, quia directiva in veram praxim, et de hoc satis dictumest, supra in quaestione de. praxi. Et quod addit, quod oportet scientiam practicam esse causam operationis vel effectus, hoc minus vere dicit ; sufficit enim quod sit directiva operationis vel effectus, licet operationis primo, quia actus eliciti primo, et imperati non primo. Et quando dicitur quod scientia practica est activa, sive causativa operationis vel effectus, loquendo proprie de scientia practica) negatur quod Philosophus hoc dicat 9. Mel. nec alibi, licet distinguat practicam in activam et factivam ; sed hoc expositum est supra in prologo, quomodo intelligatur. Et quando dicit de domiflcativa arte, id est, de cognitione domificandi, non dictat, etc. falsum dicit, quia talis cognitio est apta nata dictare domum, sic esse fiendam a domificatore, nec accipiendo hoc modo dictare est ad opposita, cum dictet naturaliter, sicut cognitio sanitatis est dictativa sive directiva (quod habeo pro eodem) actus voluntatis quo voluntas velit sanitatem. Hoc idem dico de mediis ad sanitatem, nec hoc modo, Arist. 9. Met. dicit artem esse ad opposita. Et quod infert de potentia rationali 9. Met. quae est ad opposita, quomodo hoc intelligatur, vide Scotum supra dist. 2. et in quodlib. q. 6.
Nec est verum, quod potentia rationalis, ut hujusmodi, proprie dicatur practica, quia intellectus ut intellectus, qui proprie dicitur potentia rationalis, est practica potentia, ut supra exposui in quaestione depraxi. Et quod admiratur quod Scotus non viderit, ego miror quae dicit, non probando, sed ad placitum ; quando ergo dicit quod ars domificativa praevenitur a voluntate, ut determinativa ipsius ad operandum ; si intelligit quod ars sit vere operativa ex determinatione voluntatis, hoc patet esse falsum, quia principium artificialium est agens a proposito, ut patet. Phys. 2. et tale agensestproprie voluntas, quae in agendo praesupponit in intellectu notitiam practicam, directivam ad opus ; nullo enim modo est effectiva operis extrinseci, sed voluntas est primo elicitiva, et deinde imperat potentiis executivis, ut patet per experientiam. Et multo magis falsum est, scilicet quod rationes omnium factibilium a Deo naturaliter in essentia divina reluceant, ut infra patebit dist. 39. cognitio enim contingentis, ut hujusmodi, necessario est posterior actu voluntatis divinae, quo vult aliquid esse ad extra. Et ideo licet in nobis praecedat notitia factibilium actum voluntatis nostrae, quia prima contingentia non est a voluntate creata, in Deo tamen est manifeste falsum, ut supra patuit in quaestione depraxi, et infra patebit d. 9. Item iste novus expositor non bene studuit doctrinae Scoticae, non enim Scotus asserit (ut ipse fatetur) cognitionem Dei de seipso esse simpliciter practicam, et ideo parum curandum est de dictis expositoris, qui fere in omnibus, dum disceptare studet in quinternis suis de doctrina Scoti, aut sensum retorquet, aut quid dicturus sit non intelligit, aut totaliter, et a via suorum communique deviare videtur.