In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Definit extremam Unctionem, et declarat optime particulas omnes definitionis, ministram, subjectum, effectum, dispositionem, materiam, formam, etc. Quod ait effectum esse remissionem venialium, tenet D. Bonav. hic art. 1. q. 1. Richard. art. 1. q. 5. 6. Durand. q. 1. Alens. 4. p. q. 5. raemb. 7. art. 2. Navarr. c.22. n. 13. quod intellige de effectu primario, quia habet alios effectus secundarios, ut curationem corporis, excitationem devotionis, etc. Suarez tom. 4. d. 41. sect 1. et Bellarm. lib. 1. de Sacr. Unct. putant ejus effectum non esse venialium ablationem.
De secunda (c) conclusione principali dicendum, quod illud Sacramentum vocatur extrema unctio, cujus assignari potest ratio talis :
Extrema unctio est unctio hominis (d) infirmi paenitentia, facta in determinatis (e) partibus corporis, cum oleo consecrato ab Episcopo, ministrata a Sacerdote, simul verba certa cum intentione debita proferente, ex institutione divina efficaciter significans curationem finalem venialium. Ista ratio apparet bona, quia non est in se falsa, ex 5. Metaph. c. 17. quia nulla pars ejus repugnat alteri. Exponendo ergo partes, primo ponitur quod est unctio, cujus congruentia est, quia istud signum sensibile congruit effectui, scilicet interiori unctioni curativae ; subditur : hominis infirmi, ideo non debet conferri sano, nec qualitercumque exposito periculo mortis, quia non ei cui imminet mors ex periculo extrinsecae violentiae, ut armorum, vel submersionis, vel hujusmodi: nec qualitercumque infirmo, sed periculose, ita quod probabiliter immineat sibi exitus de statu viatoris ad terminum.
Quod additur paenitentis, patet, quia nullus est capax istius Sacramenti digne, nisi sit in gratia: istud enim Sacramentum non est remedium acquirendi gratiam, quia ad hoc sunt tantum Baptismus et Paenitentia. Et ex hoc excluduntur non utentes ratione, ut parvuli, et qui non habent materiam paenitentiae, saltem qui non habent paenitentiam de venialibus, ut perfecte innocentes, quia etiam non utentes ratione non possunt esse paenitentes: excluduntur furiosi et amentes, et hoc nisi per voluntatem praecedentem expressam presumantur illud velle.
Quod additur in determinatis partibus, istae partes sunt organa potentiarum, per quarum actus peccatur frequenter venialiter, utpote organa quinque sensuum, et potentiae motivae. Et hoc aliquando respectu ejusdem sensus, vel potentiae geminatae, ut organa potentiae visivae, ut oculi duo, organa potentiae auditivae duae aures, organa potentiae olfactivae nares, organa potentiae tactivae manus. Et sic istis praedictis, sicut geminantur organa, ita geminantur unctiones ; organum gustus est lingua, in qua non fit propter abominationem tollendam, unctio, sed exterius super os. Propter autem organum potentiae generativae fit unctio ad lumbos, juxta illud Gregorii super illud Lucae : Sint lumbi vestri praecincti, etc. Viris, inquit, luxuria in lumbis est. Propter organum motivae quantum ad progressivam, quae est principalis motiva, fit duplex inunctio in duobus pedibus tanquam organis ad illum motum ordinatis.
Alia motio, qua frequenter peccatur, est motio linguae, juxta illud Jacob. 3. Qui non offendit verbo, hic perfectus est vir, et multa alia ibi. Et contra istud est unctio oris, ita quod ipsa est remedium contra duplex peccatum veniale, sicut lingua congruit in duo opera naturae, 2. de Anima. in gustum scilicet et loquelam. Sunt ergo undecim unctiones, scilicet partiales: sed aliquae sunt geminatae quasi una, ita quod sunt septem principales, quinque in organis quinque sensuum: sexta in organo principali potentiae motivae progressivae; septima in organo principali generativae.