Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. (( vers. 19.)) Exspectationi Charitatis vestrae de sequentibus hujus maximi psalmi sermo reddendus est, ab illo versu scilicet, ubi ait, Incola ego sum in terra; non abscondas a me mandata tua: sive, ut nonnulli codices habent, Inquilinus ego sum in terra. Quod enim est in graeco πάροικος, aliqui nostri inquilinus, aliqui incola, nonnunquam etiam advena interpretati sunt. Inquilini non habentes propriam domum, habitant in aliena; incolae autem vel advenae, utique adventitii perhibentur. Ubi magna de anima exoritur quaestio. Neque enim secundum corpus dictum videri potest, Incola, vel advena, vel inquilinus sum in terra; cum de terra corpus originem ducat. Sed in hac profundissima quaestione nihil audeo definire. Sive enim propter animam (quae absit ut putetur ex terra) merito dici potuerit, Inquilinus, vel incola, vel advena ego sum in terra; sive secundum totum hominem, quia paradisi aliquando civis fuit, ubi utique non erat qui ista dicebat; sive quod est ab omni controversia liberius, non omnis homo possit hoc dicere, sed cui patria promissa est aeterna in coelis: hoc scio, quia tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1) ; et jugum grave est super filios Adam (Eccli. XL, 1) . Verum me plus delectat secundum istam disputare sententiam, ut ideo nos in terra inquilinos vel incolas esse dicamus, quia supernam patriam, unde pignus accepimus, et quo pervenientes nunquam inde migremus, invenimus. Nam et ille qui in alio psalmo dicit, Inquilinus ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13) ; non ait, Sicut omnes homines; sed dicendo, sicut omnes patres mei, justos procul dubio vult intelligi, qui eum tempore praecesserunt, et in hac peregrinatione gemitu pio supernae patriae suspirarunt. De quibus scriptum est ad Hebraeos: «Secundum fidem mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Qui enim talia dicunt, ostendunt quia patriam quaerunt. Et si quidem ejus memores essent a qua 1519 discesserant, habuissent tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem: ideo non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim eis civitatem» (Hebr. XI, 13-16) . Et illud quod legimus, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; potest intelligi hoc non esse omnium, sed fidelium: Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2) . Et videmus quid his verbis Apostolus jungat. Cum enim dixisset, Quimdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem (II Cor. V, 6, 7) ; ut intelligeremus eorum esse istam peregrinationem, qui ambulant per fidem. Infideles autem, quos Deus non praescivit nec praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29) , non possunt veraciter dicere se in terra peregrinos, quando ibi sunt, ubi secundum carnem nati sunt: non enim habent alibi civitatem; ac per hoc non sunt in terra alienigenae, sed terrigenae. Unde ait alia Scriptura de quodam: Posuit enim apud mortem domum suam, et apud inferos cum terrigenis axes suos (Isai. XXVIII, 15) . Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini, non huic terrae, sed populo Dei, a quo sunt alienigenae. Unde credentibus, et sanctam civitatem, quae non est de hoc mundo, habere incipientibus Apostolus dicit: Igitur jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 19) . Ipsi ergo sunt cives terreni, qui sunt Dei populo peregrini: qui vero cives sunt in populo Dei, ipsi sunt in terra peregrini; quia totus idem populus, quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino. Dicat itaque, Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.