CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit duas vel tres rationes pro parte falsa, cum ratione ad oppositum pro parte vera, ad quamlibet quaestionem ex quinque quaestionibus motis de scientia Dei respectu futurorum, eo ordine quo propositae sunt quaestiones.
Ad primam quaestionem arguo quod non, quia secundum Philosophum primo Perihermenias, in futuris contingentibus non est determinata veritas ; ergo nec scibilitas determinata, ergo nec intellectus habet notitiam de eis determinatam.
Confirmatur ratio per probationem suam, ibidem, quia tunc non oportet consiliari, neque negotiari. Ita videtur, si est aliqua determinata notitia de aliquo futuro contingenti, non oportet negotiari, nec praeconsiliati, quia sive consiliemur sive non, hoc eveniet.
Praeterea, potentia Dei si esset limitata ad unam partem, esset imperfecta, quia si Deus ita posset hoc, quod non posset ejus oppositum, esset potentiae limitatae, et non omnipotentiae ; ergo eodem modo si ita sciat unam partem, quod non aliam, esset limitatus secundum scientiam, et non omnisciens.
Contra, Hebr. 4. Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus ; et Glossa ibidem dicit, id est, ex omni parte plene visa ; igitur habet certam et determinatam notitiam de omnibus quantum ad omne cognoscibile in eis.
Ad secundam quaestionem arguo quod non, quia sequitur, Deus novit me sessurum cras, et non sedebo cras ; ergo decipietur, ergo a simili sequitur, Deus novit me sessurum cras, et possum non sedere cras ; ergo Deus potest decipi. Prima illatio est manifesta, quia credens illud quod non est in re, decipitur. Probo ex hoc quod secunda consequentia teneat, quia sicut ad duas de inesse sequitur conclusio de inesse, ita ex una de inesse, et altera de possibili, sequitur conclusio de possibili.
Praeterea, si Deus scit me sessurum cras, et possibile est me non sedere cras, ponatur in esse, non sedebo cras ; sequitur quod Deus decipitur. Sed ex positione possibilis in esse, non sequitur impossibile ; igitur ista, Deum decipi, non erit impossibilis.
Ad oppositum Hebr. 4. ut supra dictum est ; item in primo omnino perfectissimo, nulla est imperfectio. Sed si Deus nullam talem notitiam haberet, esset imperfectus ; ergo, etc.
Ad tertiam quaestionem arguo quod non. A contradictorio ad contradictorium non potest esse transitus sine aliqua mutatione, quia si nulla sit omnino mutatio, non videtur aliquo modo, quod illud quod fuit prius verum, sit modo falsum ; igitur si Deus sciens A, potest nescire A, hoc videtur (per aliquam inuitationem possibilem non nisi in ipso A, Ut scitum a Deo, quia nullum esse habet nisi in scientia Dei, et per consequens ejus mutatio non potest esse sine mutatione scientias Dei, quod est propositum.
Praeterea, quidquid non est A, et potest esse A, potest incipere esse A, quia non videtur esse intelligibil le quod affirmatio negationis, quae non inest, possit inesse, nisi incipiat esse ; ergo si Deus non scit A, et potest scire A, potest incipere scire A ; ergo potest mutari ad scire A.
Praeterea tertio, si Deus non scit A, et potest scire A, quaero quae est ista potentia ? Aut est passiva, et tunc est ad formam, et sequitur mutatio ; aut est activa, et patet quod naturalis, quia intellectus ut intellectus, non est liber, sed naturaliter agens. Talis autem potentia non potest agere postquam non egit, nisi mutetur ; igitur ut prius, sequitur mutatio.
Oppositum patet supra ex dist. 8. quod nihil est in eo mutabile.
Ad quartam quaestionem arguo quod sic, quia Deus immutabiliter scit A ; ergo necessario per A, intelligitur Antichristum fore. Probatio consequentiae, primo, quia non ponitur in Deo necessitas nisi immutabilitatis ; ergo quidquid est in eo immutabiliter, necessario est. Secundo, quia omne immutabile videtur esse necessarium formaliter, sicut omne possibile) quod repugnat necessario, videtur esse mutabile. Omne enim tale possibile ex se non est, et ab alio potest esse ; ipsum autem esse post fion esse, sive ordine durationis sive ordine naturae, non videtur posse esse sine aliqua mutabilitate.
Praeterea, quidquid potest esse in Deo, potest esse idem Deo, et per consequens Deus. Sed quidquid potest esse Deus, de necessitate est Deus, quia Deus est immutabilis ; ergo quidquid potest esse in Deo, de necessitate est Deus. Scire autem A, potest esse in Deo ; ergo de necessitate est Deus et per consequens simpliciter necessario scit A.
Praeterea, omnis perfectio simpliciter absoluta, de necessitate inest Deo ; scire autem A, est perfectio simpliciter, quia alioquin esset Deus imperfectus, si nesciret A formaliter ; et non esset imperfectus, nisi propter carentiam perfectionis simpliciter, ergo necessario scit A.
Oppositum, si Deus necessario sciret A, ergo A esset necessario scitum ; ergo nec necessario verum. Consequens est falsum ; ergo et antecedens.
Ad quintam quaestionem arguo quod non, quia sequitur, Deus scit A, ergo necessario erit. Antecedens est necessarium. Probatio consec quentiae, quia actus rationalis non distrahitur propter naturam super quam transit, sicut loqui non distrahitur, si transeat super hoc quod est me nihil loqui. Sequitur enim : dico me nihil dicere, ergo aliquid dico ; ergo a simili, scire non distrahitur propter materiam super quam transit ; ergo cum scire Dei sit simpliciter necessarium, non distrahitur ab hac necessitate, propter hoc quod transit super contingens.
Praeterea, omne scitum a Deo fore, necessario erit ; A est scitum a Deo fore, ergo, etc. Major est vera, prout est de necessario, quia praedicatum de necessitate inest subjecto, et minor est de inesse simpliciter, quia pro aeternitate vera ; ergo sequitur conclusio de necessario.
Oppositum, ens dividitur in necessarium et contingens ; ergo intellectus intelligens ista secundum rationes suas proprias, intelliget hoc ut est necessarium, et illud ut contingens, alioquin non intelligeret ista ut sunt talia entia, et per consequens illa scientia non tollit contingentiam ab eo, quod est scitum.