IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De secunda conclusione principali, etc. Definit extremam Unctionem, quod sit unctio hominis infirmi poenitentis facta in determinatis partibus corporis, cum oleo consecrato ab Episcopo, ministrata a Sacerdote, simul certa verba cum debita intentione proferente, ex institutione divina efficaciter significans curationem finalem venialium, etc. Hanc definitionem explicat deinceps per singulas particulas, in reliqua parte hujus quaestionis; cujus methodum sequentes, explicabimus particulas definitionis, simul respondendo ad dubia, quae in hac materia moventur.
In primis, quia in priori conclusione docet esse Sacramentum novae legis, ideo in hac definitione non comprehendit rationem genericam Sacramenti, quia subintelligitur, ut si dicatur : Extrema unctio est Sacramentum novae legis, tinctio hominis infirmi, etc. Unctionem esse Sacramentum negarunt plures haeretici, ut Armoni, teste Guidone Carmelila, de Annonis, in sua summa. Idem refert de Waldensibus, sicut et Aeneas Sylvius de origine Bohemorum cap, 35. ita Lolardi, ut refert Trithemius in Chronico Hirsaugiensi anno 1315. Flagellantes apud Lutzenburgum; Thaboritae apud Sylvlum ; Witclefus lib. 4. Trialogi cap. 25. Hos sequitur Lutherus de captivitate Babylonica, cap. de extrema unctione, ubi negat esse Sacramentum proprie dictum, licet non rejicit ritum. Calvinus lib. 4. Institutionum negat omnino esse Sacramentum. Kemnitius, Witembergenses, Melanchton et alii hujus temporis novatores, qui Ecclesiasticas traditiones contemnunt.
unctionem esse Sacramentum novae legis definit Florentinum et Tridenlinum tess. 14. de hoc Sacramento, et alia quae mox citabimus. Hujus unctionis non habetur in Scriptura alia mentio, nisi tantum Marci 6. Jacobi 5. In priori loco habetur, quod Apostoli ungebant infirmos oleo, et curabant. Hoc testimonio Marci probant aliqui Doctores Catholici institutionem hujus Sacramenti, tanquam illis verbis contentam, ut Waldensis tom 2. de Sacramentis, cap. 163. Noster Castro de haeresibus v. extrema unctio, Petrus de Soto, lect. 1. de hoc Sacramento, quia aliqui Patres etiam videntur parem facere unctionem, de qua agit Marcus et Jacobus, ut Victor Antiochenus ad cap. 6. Marci, Beda, Theophylactus, Oecumenius.
Melius Doctor hanc probationem sumit, ex illo loco Jacobi, quae est etiam sententia D. Thomae in hac distinct. quaest. 1. artic. 1. q. 3. ad 1. et communior Theologorum: et videtur Tridentini cap. I. de hoc Sacramento, dicentis, tantum ibi fuisse insinuatum apud Marcum, commendatum vero, ac promulgatum fuisse a Jacobo.
Variis autem conjecturis id probant Bellarminus et Suarez, loco citato a Scholiaste sect. 1. quia in illo loco non fit mentio aliqua efficaciae Sacramentalis, sed tantum curationis corporalis. Secundo, quia Apostoli non erant Sacerdotes et instituti ministri hujus Sacramenti. Tertio, quia verisimile est, non fuisse baptizatos, quos ungebant, quia pauci tunc baptizati erant, multos autem aegrotos curarunt Apostoli. Sacramentum hoc nequit ministrari nisi baptizatis, quia Baptisma est janua Sacramentorum. Quarto, quia non solum decumbentes in periculo mortis, sed et alios aegrotos minoris periculi verisimile est curasse Quinto, non legitur Apostolos exegisse tunc paenitentiam ab aegrotis. Sexto, illa curatio ordinata est ad effectum confirmandae fidei, et recipiendae praedicationis Apostolorum de adventu regni Dei et Christi, ac proinde congruentia insti Ultionis hujus Sacramenti pro tunc cessare videtur.
Septimo addi potest, quod et olei sanctificati usus legitur in vilis Sanctorum ad curationem corporalem, et ejectionem daemoniorum, ut Simeon Metaphrastes docet in vita S. Patherii. Fortunatus Pictauensis in vita Germani Parisiensis. Gregorius Turonensis lib. 6. Instit. Francorum cap. 7. Beda ad cap. 8. Lucae. Tertullianus in lib. ad Scapulam, cap. 4. docet Proclum Christianum sanasse oleo Antoninum Imperatorem, qui non fuit Christianus, quod etiam patet, ut notat doctissimus Pamelius in eumdem locum ex vita Hilarionis apud Hieronymum ex Ruffino lib. 2. historiae cap. 4. de discipulis sancti Antonii. Videatur Ruardus in artic. 12. Lovaniensera. Jansenius in 6. Marci.
Probatur ergo primo ex illo Jacobi, in quo exprimuntur omnia, quae in specie requiruntur ad rationem veram Sacramenti, ut est unctio ipsa per oleum, ubi designatur materia, oratio fidei designat formam, quae est deprecativa, per alleviationem infirmi, et remissionem peccatorum designatur effectus et gratia Sacramentalis ex efficacia unctionis per oleum et orationem fidei data : Infirmatur, inquit, quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei alleviabit infirmum, et si in peccatis sit, remittentur ei, etc.
Respondent haeretici primo, illam epistolam Jacobi non esse Canonicam, quia Hieronymus in lib. de Ecclesiasticis scriptoribus, ait veteres dubitasse de ejus auctore, et quia Eusebius lib. 3. cap. 23. dicit ab aliquibus censeri nolham seu adulterinam.
Contra, Eusebius ibidem dicit in plurimis Ecclesiis esse receptam. Traditio autem Ecclesiarum excedit fidem paucorum, quorum auctoritas obscura est. Deinde hanc epistolam cum caeteris annumerarunt
Patres ut Scripturam Canonicam, ut recte probat Bellarminus lilf. 1. de hoc Sacramento, cap. 3. et communis contra haerelicos de Canonicis Scripturis, inter quas Tridentinum eam comprehendit tess. 4. Clemens ean. ult. Apost. Innocentius I. Epist. 3. Gelasius primus in Concil. 70. Episcoporum, Laodicenum can. ult. Carthagin. IV. can. 47. Florentin. et Trident. Origenes hom. 2. in Leviticum, et sept, in Josue, Athanasius in Synopsi Epiph. haeres. 76. Hieronymus Epislol. ad Paulinum, Augustinus lib. 2. de doctrina Christiana, Chrysostomus lib. 3. de Sacerdotio, Cyrillus Alexandrinus de adoratione in Spiritu lib. 6. Victor Antiochenus ad cap, 6. Marci, et reliqui posteriores. Sed et Ignatius epistola ad Ephesios citat testimonium ex hac Scriptura : Superbis, inquit, reisslit Deus, humilibus autem dat gratiam. Dionysius Areopagita Caelestis Hierarchiae cap. 1. ut recte notavit Maximus in com-mentarUs, eam reddidit alliram, Clemens Alexandrinus, teste Cassiodoro divinarum lectionum lib. 1. cap. 8. Hippolytus martyr in lib. de consummatione saeculi, citat locum illius Epistolae ex cap. 4. Judicium enim fiet sine misericordia huic, qui non facit misericordiam, etc. D. Antonius Eremita epistola prima, inserit illud : Si quis videtur religiosus esse non refraenus, etc. Anacletus epistola I. Alexander primus epistola 2. Urbanus primus epistola ad omnes Episcopos, Innocentius primus epistola ad Exuperium Tolosatium cap. 7. Sixtus III. de malis doctoribus, et operibus fidei, Leo magnus sertn. 2. de Quadragesima, cap. 4. citanteamdem epistolam sub nomine Jacobi. Ad eam alludit Tertullianus de orat. cap. 8. adversus Judaeos cap. 2. Cyprianus lib. contra Novatum, verba ejus citat. Philasler de haeresibus cap. de Apocryphis eamdem inter Canonicas enumerat. Ad eam alludit Concilium Melevitanum cap. 7. Arausicanum II. cap. 25. Prosper de passionibus et praedictionibus Dei, eam expresse citat. sub nomine Jacobi, et lib. 1. de vocat. gentium. cap. 24. et plerique Patres quos nunc omitto. Inter quos est Hieronymus lib. contra Jovinianum cap. 24. Transeamus ad Jacobum, inquit, qui frater Domini dicebatur, etc. Hic primus Episcopus ex Judaeis Jerosolymae credentis Ecclesiae, ad quem Paulus cum Tito Barnabaque pergebat, loquitur in epistola sua: Nolite errare fratres mei diledi, omne datum bonum, etc. Eamdem ut canonicam Scripturam recipit Eusebius Caesariensis in fati assertores apud Damascenum in paral. lib. 1. cap. 9. et lib. 3. cap 45. qui sunt auctores, quos haeretici in adjutorium sui erroris vocant ; Didymus Alexandrinus ad primum caput hujus epistolae, Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 4. Basilius Magnus in Asceticis, Nazianzenus carmine de Canonicis Scripturae libris, Ambrosius serm. 7. in Psalm. 118. et tratat, quadraginta duabus mansionibus, et omnes Patres.
Secundo respondet Lutherus, quod Jacobus non habuit auctoritatem instituendi Sacramenta. Haec responsio absurda est et impudens, quia neque institutum a se Sacramentum proponit Jacobus, sed instituti Sacramenti commendat usum, neque error, quem intentat Lutherus in Apostolum, cadere potuit. Tertia responsio est in eo loco commendari oleum quod habuit tantum virtutem ad sanandos infirmos a morbo corporali, ad instar ejus quod in usu fuit Apostolis, Marci 6.Haec responsio impugnatur ex textu, quia etiam huic oleo tribuit Apostolus remissionem peccatorum. Videatur Bellarminus loco praefato.
Secundo probatuiur veritas ex traditione.
Innocentius primus epistola prima ad Decentium Eugubinum cap. 8. dicit, hoc
esse Sacramentum, et non dari paenitentibus ;nam paenitentibus, inquit, istud infundi non potest, nam quibus reliqua Sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi, etc. Intelligit paenitentes, qui ad publicam paenitentiam faciendam segregabantur, et quibus non dabantur alia Sacramenta, donec per paenitentiam satisfaciebant, et per manus impositionem admittebantur ad communionem. His dicit non posse hanc unctionem ministrari, quia est Sacramentum, et sicut reliqua negabantur, ita et hoc Sacramentum.
Hoc decretum Innocentii renovatur in Wormaciensi can. 72. Cabilonensi II. can. 48. Non itaque contemnenda est hujusmodi medicina, quae animae, corporisque medetur languoribus, etc. Aquisgranense II. sub Ludovico can. 8. monet ut hoc Sacramentum non contemnatur, in quo salvatio infirmorum continetur. Moguntinum sub Rabano, ean. 26. expresse traditur in Senonensi, cap. de extrema unctione, Maguntino cap. 34. Florentino et Tridentino citatis.
Idem insinuare videtur Dionysius Areopagita, cap. de Ecclesiastica Hierarchia, in fine, ubi loquitur de unctione vivorum, quae post communionem fiebat, et sanctificante hominem. Auctor libri de rectitudine Catholicae conversationis inter opera Augustini tom. 9. in principio, cujus verba expressa sunt, estque vetus auctor. Alcuinus lib. de divinis officiis cap. de infirmis, Amalarius lib. de Ecclesiastic. officiis, cap. 12 Petrus Damiani sed. 1. de aedificatione templi, Bernardus tn vita nostri Sancti Malachiae, Hugo Victorinus lib. 2. de Sacramentis, part. 15. cap. I. 2. et 3. Magister cum omnibus Theologis in praesenti distinctione. Quia vero haec veritas olim non fuit impugnata, ita non est mirum si Patres non ita frequenter eam exponunt,
quam consuetudine notam supponebant, neque necessitas eam tuendi, aut explicandi fusius urgebat, cum ipsa littera Jacobi clarissima sit, eamdem tam Ecclesia Graeca quam Latina semper retinuerit in usu, ut patet ex Florentino, in quo receptum est decretum unionis Armenorum, quod admissum fuit etiam a Graecis. Censura Jeremiae Patriarchae Constantinopolitani in confessione Augustana admittit septem tantum esse Sacramenta, non plura, neque pauciora, inter quae enumerat extremam Unctionem, sicut et reliqui Graeci moderni.
Objiciunt haeretici eamdem esse unctionem apud Marcum et Jacobum.
Respondetur, negando assumptum, ex rationibus supra praemissis, Dices, aliquos Patres conjungere has duas unctiones. Respondetur, conjungere ex eo quod unctio Sacramentalis habeat quandoque effectum sanationis, si expediat animae, et sic aequiparatur unctioni, qua utebantur Apostoli. Unde Victor Antiochenus citans in cap. 6. Marci, etiam auctoritatem Jacobi : Oleum autem inter alia, subdit, et laborum molestias mitigat, et lumen fovet, et hilaritatem conciliat. Oleum igitur quod in sacra Unctione adhibetur, et Dei misericordiam, et morbi sanationem, et cordis illuminationem denotat, etc. Recte etiam sommemorant Patres utramque unctionem simul, quia Sacramentum quod in extrema unctione consistit, fuit insinuatum et praefiguratum in priori unctione quae legitur apud Marcum.
Objiciunt secundo, Jacobum uti verbis, quae denotant salutem tantum corporalem, Ut eyeipo).
Respondetur, non solum dicere Jacobum alleviari infirmum, sed etiam remitti ei peccata, si in ipsis est. Unde licet illud verbum egipto significet excitationem corporalem aut elevationem, hic tamen pertinet ad animam, ut excitatur a torpore, somnolentia, maerore, quae propinquos morti gravant, quia confertur; ergo quibus, hae molestiae superantur patienter, et anima, iis non obstantibus, disponitur ad finem, recte dicitur excitari et alleviari.
Objiciunt tertio, illa verba Jacobi non pertinere ad alios, nisi suae aetatis homines, doctrina autem de Sacramentis comprehendit etiam posteros.
Respondetur, falsam esse majorem, quia verba Jacobi continent doctrinam absolutam, et non limitatam ; remissio enim peccatorum, non ad illos solos pertinet, quia tum vivibant, sed etiam ad posteros, sicut et verba praecedentia.
Objiciunt quarto, quod Jacobus moneat inungi quoslibet infirmos, nos autem inungimus solos moribundos, ideoque recte appellamus extremam unctionem Sacramenti.
Respondetur Jacobum loqui juxta ritum et institutionem Sacramenti. Unde in verbis ipsius non est necessarium singula exprimi, quae per traditionem servabantur. Deinde ex verbis Jacobi recte insinuatur ritus, quem servat Ecclesia, quia dicit vocari debere Presbyteros ad infirmum, ac proinde supponit esse infirmum, qui per se nequit gravatus accedere ad Presbyteros, sicut contingit in aliis Sacramentis, quae ministrantur in Ecclesia. Nostra praeterea unctio, de qua loquimur, dicitur extrema respective ad alias unctiones, quae fiunt in Baptismo, Confirmatione et Ordine, quamvis dici sic etiam commode respectu subjecti extreme laborantis possit.
Objiciunt quinto, ritum ungendi desumplum fuisse partim ab Haereticis Valentinianis, partim ab Ethnicis ; de illis agit Irenaeus lib. 1. c. 18.
Respondetur, diversos esse ritus, nam Valentiniani ungebant jam defunctos, ut constat ex Epiphanio haeres. 37. et ungebant oleo aqua permixta, ut serviret etiam pro Baptismo ; utebantur etiam verbis quibusdam Hebraicis et inauditis. Quantum ad aliud de Ethnicis, nihil facit ad propositum, quia posset dici ritum baptizandi fuisse eodem modo desumplum ab Ethnicis, quia post mortem lavabant corpora defunctorum.
(d) Unctio hominis infirmi paenitentes, etc. Quod esse debeat hominis infirmi patet ex dictis: videatur Doctor in littera. Quod etiam sit paenitentis patet, quia datur post viaticum, et supponit paenitentiam, quae est Sacramentum per se institutum, et necessarium ad remissionem mortalium peccatorum ; et ut suo loco diximus, dist. 17. praeceptum paenitentiae obligat in fine vitae, et periculo mortis. Paenitentia ergo praemittenda est existenti in peccato mortali, ut patet ex omnibus locis, ex quibus necessitas paenitentiae adstruitur, quod nunc supponimus, ideoque illa particula Paenitentis intelligitur respective ad eum, qui habet mortalia peccata, quoad necessitatem, quoad venialia vero tantum, non exigitur paenitentia, quia remissio horum fit virtute ipsius Sacramenti. Reliqua quae hic dici possint, infra explicabunlur de de effectu hujus Sacramenti.
Excludit Doctor infantes, qui non habent usum rationis, et perfecte innocentes, qui non habent peccata venialia, ut Beata Virgo non habuit; unde negaret Doctor consequenter hoc Sacramentum dari potuisse Beatissimae Virgini. Contrarium hujus docuerunt alii, quos supra citavimus, dist. 4. quaest. 6. ubi agitur de Baptismo Virginis in fine.
Si dicas, potuisse habere alios effectus, ut gratiae, alleviationis, etc. in Beatissima Virgine, sicut fuit capax etiam Baptismi.
Respondetur, negando consequentiam, quia gratia quae datur in hoc Sacramento est remissiva peccati, et supponit proinde subjectum capax esse paenitentiae, quae non potuit esse in Virgine. Baptismus autem habuit alios effectus, ut characteris, propter quos dari potuit, et gratia etiam quam confert Baptismus illi non repugnabat, ut alias dictum est loco citato, gratia autem hujus Sacramenti habet annexam remissionem venialium, quae alias non fuerunt deleta, vel saltem fuisse venialia, ut patet ex forma Sacramenti, quae deprecativa est, ipsius remissionis : Per istam sacram unctionem, etc. remittat tibi Deus quidquid per linguam commisisti, quae verba supponunt peccatum fuisse, quae forma verificari non potuit, circa Virginem, neque consequenter Sacramentum. Idem dicendum videtur de adulto baptizato in extrema infirmitate jam moribundo, quia remissio venialium in eo spectat ad Baptismum, et non sunt materia unctionis, quae limitatur ad peccata commissa post Baptismum, sicut et paenitentia, cujus haec est consummativum ex Tridenlino in doctrina de extrema Unctione.
Dices, alios effectus, ut alleviationis animae, et gratiae augmentum conferri virtute Sacramenti ; ergo ejus est capax.
Respondetur, Sacramentum non posse conferre effectum, nisi ei qui est capax veritatis formae, quae non potest verificari circa peccata deleta per Baptismum, neque consequenter conferri Sacramentum.-In his ergo respicit Doctor ad veritatem formae, ut determinat unctionem, quae sine forma nihil conferre potest ; quin etiam ad orationem fidei, quae intelligitur forma Sacramenti principalius, aliqui referunt hanc efficaciam, ut Victor Antiochenus in Marci 6. alludens ad verba Jacobi Apostoli : Dici tamen potest, inquit, orationem haec omnia efficere, oleum autem eorum omnium quae fiunt, externum tantum Symbolum esse, etc. saltem id constat nullum Sacramentum confici aut conferri posse, sine sua forma.
Aliud ergo est alleviationis et gratiae subjectum esse capax, aliud vero ut per hoc Sacramentum conferuntur, quando forma nequit verificari circa subjectum. Vel aliter posset responderi, Sacramentum dare gratiam, cui annexa est remissio venialium, si insint, et sic non repugnare subjecto non habenti peccatum, quia significat remissionem peccati in facto esse, et caeteros effectus adjungit, si subjectum indigeat. Excludit praeterea Doctor furiosos et amentes, nisi alias habuerint voluntatem praeteritam suscipiendi Sacramentum, intelligit eos qui non fuerunt semper tales.
(c) In determinatis partibvs, etc. Explicat bene hanc particulam, et. septem unctiones, quas etiam Florentinum enumerat. Dubitant aliqui si omnes sint essentialiter requisitae, aut necessitate praecepti, vel si in aliqua determinata requiratur unctio.
Quantum ad primum communiter tenetur unctionem quinque sensuum esse necessariam. Aliqui negant unctionem renum aut pedum necessariam esse etiam necessitate praecepti, potissimum in mulieribus causa honestatis. Doctor non tangit hoc punctum in terminis, videtur tamen insinuare omnes esse necessarias, quia absolute loquitur, et sine limitatione. Deinde infra sig. ista ratio posita completa est, etc. vocat omnes septem unctiones principales, et S.alia unctio, etc. Concilium etiam Florentinum absolute, et sino ulla limitatione loquitur. Et quoniam res est dubia, sequenda est praxis sanctae Romanae Ecclesiae; sed respondent plures Theologi Concilium docuisse tantum materiam, quae ex ritu sanctae Romanae Ecclesiae fuit in usu. Et sic etiam intelligitur Doctor, neque debet de facili usus et praxis Ecclesiarum approbata vocari in dubium sine aliqua speciali Ecclesiae declaratione expressa. Non probatur itaque mihi quod asserit noster Faventinus disputatione unica de hoc Sacramento, dubio extremo, ubi sequens rigorem verborum Concilii et Doctoris, contendit omnes has unctiones esse necessarias et essentiales praesumens omissionem unctionis renum et pedum in aliquibus Ecclesiis inductam esse ex sententia D. Thomae, quod nequit esse verum, quia consuetudo antiquior esse videtur, et plures Doctores eam approbant, et ritus diversi Ecclesiarum, et forma accommodata unctioni sufficienter interpretantur institutionem hujus Sacramenti, et quamcumque Unctionem, aequivalentem, et formam accommodatam sufficere.
Quamvis autem ritus Ecclesiae Romanae lutissimus et certissimus sit, Graeci non inungunt renes, sed tantum frontem, genas, mentum, qua unctione comprehendunt unctionem quinque sensuum. Ungunt praeterea pectus, manus et pedes ; unctio pectoris denotat unctionem cordis, ex quo exeunt prava desideria. Forma etiam Graecorum huic unctioni accommodata, non exprimit aliquem sensum in specie, verbi gratia, quidquid per visum commisisti, etc. sicut exprimit forma Latinorum ; ex sensu autem formae expresse, quae denotat materiam, colligi recte potest unctio accommodata, quae sufficiens erit, modo subjiciat materiam sufficientem formae verbali et usitatae.
Eamdem consuetudinem refert Albertus Magnus in hac distinctione in corpore, ubi ait diversarum Ecclesiarum et Ordinum diversum esse usum, quia in quibusdam Ecclesiis unguntur loca plura, in aliis pauciora. Et in responsione a.d secundum dicit, in quibusdam Ecclesiis inungi tantam extremitates, ut os, (lares, oculos et aures, in quibus sunt organa sensuum. Tamen alii praeter haec inungunt scapulas et pectus, et renes, in quibus est delectatio venereorum.
Nicolaus Serrarius de extrema unctione, cap. 9. ait in Ecclesia Herbipolensi non inungi renes. Caeterum quod ibi asserit, non requiri unctionem in partibus determinatis, sed sufficere si ungatur aliqua pars corporis (quia nomine carnis seminarium vitiorum intelligitur consueto modo loquendi Scripturae) non cohaeret sententiae schola communis, neque ritui Ecclesiarum, qui necessario ungendos esse sensus docent, atque institutionem Sacramenti id postulare affirmant, in quo convenit Ecclesia tam Graeca quam Latina, et formulae et orationes adjectae ministerio Sacramenti, hoc ipsum insinuant, ut quibus benedicitur oleum et orationes, quae ante et potest inunctionem adjiciuntur. Praeterea forma qua utitur Ecclesia Romana, idem expresse significat, et congruum etiam est, et consonum aliis Sacramentis, quibus unctio intervenit, quae in determinatis partibus fit, ut confirmatio in fronte, ubi sedes est pudoris.
Neque ratio, quam pro hac opinione ex forma Ambrosiana et Veneta, quae non exprimunt determinatas partes, contrarium probat, quia licet in forma non exprimatur aliqua determinata, non sequitur, quin unctio fiat in parte determinata, aut pluribus. Unde in Missali Ambrosiano in benedictione olei infirmorum id insinuatur : Infunde, inquit, sanctificationem tuam huic oleo, ut ab his quae unxerit membra fugatis insidiis adversariae potestatis, susceptione praesenti olei, sancti Spiritus gratia salutaris debilitationem expellat, et plenam conferat sospitatem in nomine Domini nostri Jesu Christi, etc.
Dubium est, si plures unctiones requirantur ? Ratio hujus dubii fundatur ex rituali Mechliniensi cap. 9. de extrema unctione, ubi ex decreto et sententia facultatis Lovaniensis Theologorum ita decernitur : In morbis contagiosis, et peste grassante, ut periculum vitetur, sufflata inungi sensus organum, magis ad unctionem expositum aut detectum, dicendo : Per istam sanctam unctionem, et suam piissmam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per visum, auditum, odoratum, gustum, tactum, et gressum, et tunc preces, quae praemiilendae et subjungendae forent, poterunt in Ecclesia coram Venerabili Sacramento devote legi, etc. Hoc decretum supponit requiri unctionem alicujus organi sensus, et sufficere in casu necessitatis, unum organum inungere.
Plures instantiae possunt haberi ex proportione hujus Sacramenti ad Sacramentum paenitentiae, ut quod confessio integra aliquando non requiratur, neque verbalis, quando non suppetit commoditas in praesenti periculo, sed sufficiunt nutus, aut signa, aut testimonium voluntatis praeteritae, si aeger nequeat pro se respondere ; ergo similiter congruum fuit, ut hoc Sacramentum ita institueretur, ut in casu necessitatis expressae in decreto, et concurrentium infirmorum, ubi necessitas hujus Sacramenti et aliorum, prae multitudine languentium exposceret, ut ita ministrari possit in una unctione, quae in tali necessitate esset sufficiens materia Sacramenti, quamvis alias non sufficeret, quia id praesumendum videtur de divina misericordia, ut institutionem utilitati et necessitati languentium accommodant, cujus in iis, quae saepissime occurrunt, ratio habita fuit.
Dices proportionem debere servari in ipsa unctione, seu materia proxima, ungendo omnes sensus leviter, alioquin forma quae verificatur ex praxi Romanae Ecclesiae (cujus illa de qua agimus est forma, etiam expresso sensu respective ad unctionem factam, non esset vera aut proportionata.
Respondetur id quidem magis securum esset, et si fleret, tolleretur omnis difficultas decreti, aut si unctio fieret eo modo quo Graeci ungunt in forma crucis, ungundo frontem, genas et mentum. Caeterum auctoritas sacrae facultatis et Praelatorum illius Provinciae probationis loco mihi est. Et probatur unctio illa sufficiens materia respectu formae, ut profertur, et exprimitur in decreto, quia unctio organi non ita praecise requiritur, quin in loco vicino (cum alioquin in ipso organo nequit, ut si persona careat organo, vel ex alia ratione congrua non possit organum inungi) facta non sufficiat, ut rituales docent et praxis.
Deinde unctio Graecorum talis est ut nullum in specie organum sensus inungat, sed per unctionem factam in facie in modum Crucis, ut in fronte, genis et mento comprehendat unctionem organorum sensus. Et quantum ad institutionem materiamque sufficientem, et quantum ad intentionem proportionatam Ministri ; sic ergo in illo casi necessitatis quantum ad institutionem, et etiam intentionem ungentis, unctio illa in uno organo extenditur ad reliqua ob vicinitatem, et quia ex intentione ungentis sensus ille, ut pars pro toto substituitur, et non ut particularis, et seorsim extra casum, repetita accommodata forma inungi solet, dicendo quidquid per visum, verbi gratia, commisisti, etc. Deinde forma ipsa collective expressa, ut in decreto exprimitur, hunc sensum exponit, et non illum, quem alias repetita ad singulos sensus facit. Non est autem de ratione hujus formae, ut exprimat etiam sensus, ut patet in forma Ambrosiana apud B. Bonaventuram in praesenti distinctione: Ungo te oleo sancta
ficato, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut more militis uncti praeparatur ad certamen aereas possis superare potestates, etc. Richandus, Paludanus, Gabriel usum hujus formae Mediolani referunt.
Liber etiam Sacramentorum Venetus, ut refert Palacius in praesenti distinctione, approbatus a Leone X. habet hanc formam : Ungo te oleo sancto, ut hac unctione protectus, fortiter stare valeas adversus aereas catervas : In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, etc. Antiquus Codex Halitgarii, ut refert Serrarius, hanc formam habet: Ungo te oleo sanctificato, ut more militum, et praeparatus ad luctamem, aereas possis superare catervas, etc. Forma etiam Graecorum, ut exponit Arcudius lib. 5. de hoc Sacramento cap. 5. consistit illa deprecatione : Pater sancte, medice animarum et corporum, qui misisti unigenitum filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, omnem morbum sanantem, et a morte liberantem, sana quoque hunc servum tuum, a corporali spiritualique infirmitate, qua continetur, etc. Haec sunt verba, quibus Graeci utuntur in actuali ministerio olei.
Ex his formis et praxi antiqua Ecclesiarum, ex quibus sensus substantialis, seu essentialis formae colligi licet sine praesumptione erroris, sequitur quod non exprimat forma necessario nisi unctionem, non autem eam fieri in sensu. Neque forma Graecorum exprimit explicite ipsam unctionem, sed implicite, quatenus adhibetur ut instrumentum curationis spiritualis, quae ex natura actionis sufficienter cognoscitur: ergo ex natura et essentia formae non est, ut supponat unctionem Seri in singulis organis, maxime in casu expresso Decreti, sed sufficit ut unctio praemittatur, vel adjungatur in aliquo organo, quod aliis substituitur, sicut et in materia ablutionis Baptismatis, sufficit ad veritatem formae enuntiantis totum hominem ablui, ut forma exprimit ipsam ablutionem; sufficit, inquam, ut in aliqua parte principali abluatur. Similiter ergo ad veritatem hujus formae, quam exprimit Decretum, sufficit ut unctio fiat in aliquo organo, ad annuntiandum unctionem substantialem, ut importatur per formam, quantum ad essentialem significationem, et quantum etiam ad veritatem formae hujus particularis deprecativae, qua postulatur remissio peccatorum, quae per sensus omnes committuntur.
Confirmatur tam ex verbis Jacobi, quam etiam ex proportione et similitudine hujus Sacramenti ad Sacramentum paenitentiae, cujus est consummativum. Efficaciam hujus Sacramenti, alleviat infirmum, et remittit peccata, praecipue tribuit Jacobus orationi fidei, id est, formae Sacramenti: Oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei, etc.
Haec verba magis exprimunt efficaciam orationis fidei, seu formae Sacramenti, eique principalius tribuit effectum salvationis, quod et Victor Antiochenus, supra citatus, videtur asserere.
Deinde in hac servat proportionem cum Sacramento paenitentiae, cujus praecipua vis consistit in forma, ut docet Florentinum et Tridentinum, ideoque in casu, ut dictum est, valet sine integra confessione ad remissionem peccati. Neque refert si dicatur ideo paenitentiam principalius consistere in forma, quia instituta est in forma judiciali, cujus praecipua pars est sententia Judicis, non ita se habet extrema unctio: hoc, inquam, non refert, quia institutio explicanda est servando proprietatem Scripturae, quae eam docet, potuit enim Deus sic vel sic instituere; sed qualis fuerit institutio de facto colligimus ex proprietate verborum. Verba autem magis exprimunt efficaciam orationis fidei seu formae, vel, ut ita dicam, principalius in ea consistere efficaciam hujus Sacramenti, ut patet ex loco Jacobi.
Deinde ipsa forma magis explicite continet effectum, quam unctio, licet utriqull conveniat haec efficacia.
Hoc ergo dato, servatur proportio praemissa in casu Decreti, ut sicut forma paenitentiae sit principalis efficaciae, ita et forma extremae Unctionis ; et sicut ad paenitentiam sufficit in casu confessio non integra in re, ad effectum remissionis omnium mortalium, ita etiam unctio non integra omnium organorum sufficiat in casu necessitatis, ut forma deprecativa, in qua principalis efficacia Sacramenti consistit, det effectum completum Sacramenti, nisi quis diceret sufficere simpliciter unctionem unius organi, etiam extra casum necessitatis ad effectum Sacramenti, licet sic ministrans peccaret. Tamen melius videtur dici ob communem auctoritatem Doctorum et praxim, solum in casu sufficere, neque decretum illud aliud importat, quia decernit tantum in casu necessitatis, de reliquo supponens ordinarium modum ministrandi Sacramentum.
Sed quid dicendum de ministro, an debeat sub conditione ministrare Sacramentum hoc modo, in illa Ecclesia in qua viget Decretum?
Respondet Suarez disp. 41. sect 3. ita magis consultum esse. Dubius enim manet circa decretum, an recte subsistat, et an Sacramentum valide hoc modo ministretur propter communem sensum Scholae et praxim Ecclesiae. Respondetur tamen, sicut non implicatur in decreto ulla conditio, sic etiam neque minister debet eam concipere in sua intentione, sed sequi debet formam decreti, conformando se Ecclesiae, cujus est membrum, et quae ministerium fieri absolute praescribit, non sub conditione ; nam sicut ex sententia D. Thomae et plurium Doctorem, ministrari potest sacramentum cum absoluta intentione, omissis quibusdam unctionibus, quae sunt in usu Ecclesiae Romanae ( quia consuetudo aliarum Ecclesiarum particularium illas unctiones non habet ), ita etiam consuetudo Ecclesiae Belgicae ex matura discussione proveniens, eamdem auctoritatem sortitur, ut ex ea interpretemur valorem Sacramenti collati hoc modo in casu necessitatis tantum.
Vel certe si quis dicat primam unctionem prolata forma Sacramenti tribuere totum effectum, tunc illa erit essentialis, reliquae tantum integrales, et necessitate praecepti addendae, cui praevalet in casu necessitatis consuetudo contraria, et ipsa necessitas, ex qua emanavit. Unde sicut Sacerdos debet, et potest ministrare hoc Sacramentum agonizanti, de quo dubitat, si supervicturus sit usque ad tempus quo omnes unctiones in sensuum organis finiantur, nec propterea desistere debet, aut concipere intentionem sub conditione si ille victurus sit, donec perficiatur talis unctio, saltem in sensibus, ita posset hinc interpretari quamcumque unctionem, vel in unico tantum sensu prodesse infirmo, alias non liceret ministrare Sacramentum ei, quem statim praesumit expiraturum. Haec ergo praxis non parum favet Decreto, nam si integra unctio sensuum esset essentialis materia, non videtur posse attentari ministerium Sacramenti, quando praesumitur periculum probabile non perficiendi, quae sunt de essentia ejus.
Sanctus Thomas et alii Doctores asserentes unctionem in sensibus integram esse necessariam, non vero in reliquis, fundantur praecipue in praxi Ecclesiarum in quibus unctio integra in sensibus datur, non ita reliquae, et sic praesumunt reliquas non esse essentiales, illas vero sic. Perinde ergo interpretari licet ex illa praxi, qua ministratur agonizanti, qui jam praesumitur moriturus, dari in casu completum Sacramentum.
Deinde, ratio ipsa desumpta ex modo et ritu ministrandi Sacramentum idem confirmat, quia ad singulas unctiones dicitur forma Sacramenti ex usu Ecclesiae Romanae ; ergo supponit in singulis unctioni bus esse necessariam et sufficientem materiam, alias non posset integra forma dici, nisi in sensu Sacramentali, in quo est efficax, et supponit materiam requisitam et essentialem. Et hoc supponit Doctor responsione ad secundum, dicens hoc Sacramentum non esse unum unitate indivisibilitatis, sed integritatis, et habere partiales effectus:
Si autem unctio omnium organorum esset materia essentialis perficienda ante collatum effectum Sacramenti, sequeretur Sacramentum esse formaliter unum unitate indivisibilitatis, quia sensus Sacramentalis nequiret perfici, seu ipsum Sacramentum, nisi completa materia essentiali requisita. Sicut in Baptismo, licet tres immersiones adhibeantur, tamen in ratione materiae Sacramentalis censetur una ablutio respective ad formam, quae non finitur ante tertiam ablutionem ; si autem proferatur forma ad primam solam ablutionem, illa erit sacramentalis tantum, et non reliquae.
Sic ergo se habet materia unctionis, ut praemissa unica saltem in illo casu Decreti forma integre possit proferri, quia illa unctio substituit sufficientem materiam respectu formae, in qua non requiritur expressio sensuum aut partium, ut patet ex dictis, essentialiter, sed tantum, unctionis ad summum, et effectus Sacramenti, ut ex forma Graecorum Ambrosiana, Veneta, et Hatilgarii citata patet,
quae aequivalet formae Ecclesiae Romanae, quae licet sit expressior quantum ad organa, et partes in ipsa comprehensas, tamen si sine iteratione proferretur in quantum deprecativa est, exprimendo solum unctionem cum effectu remissionis peccatorum, nihil obstare videtur, quin esset efficax, sicut aliae formae, quae in hoc aequivalent, licet non exprimant sedes vel instrumenta particularia, quibus peccatur, neque adhibent unctiones in omnibus partibus, in quibus ex ritu Romano adhibetur.
Ex quibus colligitur expressionem partium, seu organorum non esse de essentia formae Sacramenti, neque ad veritatem ejus requiri, ut in singulis partibus, quae in ipsa forma exprimuntur, fiat unctio: quod concedit Suarez quantum ad unctionem lumborum, et sequitur ad praemissam sententiam, quae solum requirit unctionem sensuum. Hoc non obstante forma illa non esset falsa, quamvis non comprehenderet partes non inunctas, quia significatio ejus principalis refertur adremissionem omnium peccatorum absolute, et expressio organorum aut partium, in quibus viget radix peccati, se habet materialiter quantum adsensum primarium formae, qui refertur absolute ad peccata commissa, materialiter autem ad partes, seu instrumenta peccandi ; alias aliae formae jam praemissae non essent sufficientes, quae non exprimunt haec, et habent efficaciam remissionis peccatorum commissorum in iis partibus, quae non unguntur.
Ergo similiter est vera forma illa in Decreto praescripta, quamvis non praemittatur unctio, nisi in uno tantum organo modo dicto, quia exprimit materiam proximam et effectum universalis remissionis, deprecative, neque comprehendit aliquam particulam quae non subsistat, quoad sensum et veritatem, quamvis non exprimat unctionem fieri in singulis partibus, neque requiratur, ac proinde intentio ministri ea utentis non debet implicare conditionem expressam ullam, sed debet esse absoluta. Doctores autem scholastici explicantes naturam hujus Sacramenti, et definientes ejus essentialia, sequuntur ritum Ecclesiae Romanae in iis in quibus non discordat ritus aliarum Ecclesiarum, illud asserentes esse de essentia Sacramenti, in quo conveniunt ritus Ecclesiarum, illud in quo discordant, non esse essentiale, neque aliam regulam certiorem habere poterant, cum nulla particularis declaratio Ecclesiae extet in contrarium, usus autem Ecclesiarum communionis Catholicae permissus censetur fundatus, quod in proposito casu dicerent, si vidissent Decretum et praxim Ecclesiae Belgicae.
In reliquo hujus paragraphi declarat optime Doctor congruentiam unctionum in determinatis partibus.