Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Etsi Catholici omnes conveniant in eo quod Deus certo omnia futura sciat, tamen controversia est magna, unde est quod haec sciat potius quam opposita. Prima sententia est D. Bonaventurae, quod certitudo hujus scientiae est propter ideas, quae repraesentant ideata, etiam secundum omnem rationem et habitudinem extremorum in eis. Hanc refutat Scotus primo, complexio contingens non scitur ex terminis. Secundo, ideae naturaliter repraesentant, ex d. 35. Tertio, eodem modo repraesentant possibilia ac futura, si secludas voluntatem per quam haec differunt.
Circa istas quaestiones ponitur certitudo divinae scientiae respectu omnium, quantum ad omnes conditiones existentiae, propter ideas quae ponuntur in intellectu divino, et hoc propter perfectionem earum in repraesentando, quia repraesentant illa quorum sunt, non solum secundum se totum, sed etiam secundum omnem rationem et habitudinem extremorum ; et ita in intellectu divino sunt ratio sufficiens, non tantum simpliciter apprehendendi illa ideata, sed etiam apprehendendi omnem unionem illorum, et omnem modum ipsorum ideatorum pertinentem ad existentiam eorum.
Contra, rationes cognoscendi terminos alicujus complexionis non sufficienter causant notitiam illius complexionis, nisi illa nata sit cognosci ex terminis. Complexio autem contingens non est nata cognosci ex terminis, quia tunc non tantum esset necessaria, sed etiam prima et immediata ; ergo rationes cognoscendi terminorum, quantumcumque perfecte repraesentent eos, non sunt sufficientes causae cognoscendi illam complexionem contingentem.
Praeterea, ideae mere naturaliter repraesentant illud quod repraesentant, et sub naturali ratione sub qua aliquid repraesentant. Quod probatur ex hoc, quia ideae sunt in intellectu divino ante omnem actum vo- luntatis divinae, ita quod nullo modo sunt ibi per actum voluntatis divinae ; sed quidquid naturaliter praecedit actum voluntatis, est mere naturale. Accipio igitur duas ideas extremorum, quae repraesentantur in eis, puta hominis et albi, quaero, aut istae ex se repraesentant compositionem istorum extremorum, aut divisionem, aut utrumque.
Si tantum compositionem, ergo naturaliter cognoscit illam, et ita modo necessario, et per consequens nullo modo cognoscit divisionem ; eodem modo si tantum repraesentant divisionem ; si utrumque, igitur Deus per istas nihil novit, quia scire contradictoria esse vel esse vera, nihil est scire.
Praeterea, eodem modo sunt ideae possibilium non futurorum sicut futurorum, quia differentia ista possibilium non futurorum a futuris, non est nisi per actum voluntatis divinae ; ergo idea futuri possibilis non magis repraesentat ipsum futurum esse quam idea possibilis non futuri.
Praeterea, non magis repraesentabit idea futuri ipsum ponendum esse in hoc nunc quam in illo.