In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Materiam extremae unctionis esse oleum olivarum ab Episcopo consecratum. Prima pars patet ex loco Jacobi ; et utraque pars ex Florentino, Decret. Eugen. Trident. sess. 14. de exirem. unction. cap. 1. et D. Thom. hic quaest, 1. art. 2. D. Bonavent. ar. i. q. 3. Paludan. quaest. 1. Durand. quaest. 2. Quare Victoia summ. n. 216. vitandus est, quod dicat non requiri nocessario benedictionem. An vero per Presbyterum ex commissione Papae benedici possit oleum, non est certum ; sed multi aiunt, multique negant, tam hic, quam agentes de materia confirmationis. Explicat formam, quae est deprecativa, quam ponunt Florent, et Trident. supr. An autem sufficeret indicativa, non convenit.
Sequitur cum oleo (f). Nec oportet ibi esse aliquid confectum ex oleo et balsamo, ut in materia confirmationis, quia confirmatio est ad confessionem et confirmationem fidei; et ideo in confirmato requiritur non tantum puritas conscientiae significata per oleum, sed odor bonae famae significatus per balsamum. Sed hic, qui habet exire in brevi de vita ad terminum, sufficit conscientia pura. Consecratio (g) autem Episcopalis est necessaria ad hoc, ut sit materia apta, quia communiter in Sacramentis consistentibus in usu, solus Baptismus non requirit materiam specialiter consecratam, quia Christus tactu mundissimae carnis suae, quando voluit a Joanne baptizari, totam aquam consecravit, hoc est, in usum istum dedicavit.
Quod autem sequitur (h), mini strata a sacerdote, exprimit mini strum idoneum, non solum qui licite exerceat, sed qui solus Sacramentum ministret, ita quod si alius attentaret, nihil facit, sicut si non Sacerdos attentet conficere, nihil facit. Determinatio autem hujus ministri habetur per illud Jac. 5. Inducant Presbyteros.
Quae sequuntur, (i) verba debita et simul cum intentione debita proferente, pertinet ad formam hujus Sacramenti, et simultatem ejus cum materia et intentione ministri. Simultas et intentio exposita sunt satis supra in materia deBaptismo Forma autem haec septuplex ad septem unctiones principales est: Per slam sanctam vnclionemel suam piissimam misericordiam, parcat tibi Dominus quidquid narium, linguae, tactus, vel hujusmodi, vitio deliquisti.
Ista ratio posita completa est, quia continet susceptivum, quia hominem pcenitentem infirmum, et hoc in partibus determinatis prius expressis, et materiam remotam, scilicet oleum consecratum ab Episcopo, vel proximam, ipsam unctionem factam cum oleo; et hoc septenariam principalem, et undenariam, computando omnes partiales. Continet etiam formam, quia certa verba, id est, septem orationes a Sacerdote cum septem unctionibus principalibus proferendas ; continet etiam ministrum, quia Sacerdotem; et hoc colligitur ut dictum est Jac 5. ungentes oleo sancto, etc.
Ad primum dicitur hoc Sacramentum fuisse institutum a Christo, ut supra patuit dist, et quaest, praedictis. Jacobus autem non erat nisi promulgator, sive praeco hujus Sacramenti a Christo instituti.
Ad secundum dico, quod est unum Sacramentum unitate integritatis, sed non unitate indivisibilitatis, sicut effectus ejus non est unus indivisibiliter, quia non remissio unius venialis, sed unus unitate plenariae remissionis omnium venialium, ut omnibus remissis nihil remaneat retardans a perceptione beatitudinis, quam nobis concedat, etc.